Page 268 - Paulus in medio foro basilicam 7 (xvi. 14) iam paene texerat isdem antiquis columnis, illam autem quam locavit facit magnificentissimam. Quid quaeris ? nihil ro gratius illo monumento, nihil gloriosius. Itaque Caesaris amici, me dico et Oppium, dirumparis licet, in monumentum illud quod tu tollere laudibus solebas, ut forum laxaremus et usque ad atrium Libertatis explicaremus, contempsimus sexcenties HS ; cum privatis non poterat transigí minore 1 5 pecunia. Efficiemus rem gloriosissimam...