C. Iuli Caesaris Commentarii rerum in Gallia gestarum VII

Front Cover
Clarendon Press, 1914 - Gaul - 462 pages
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 46 - causa moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant 15 (saepe numero sese cum his congresses ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse), tantus subito timor omnem exercitum occupavit ut non mediocriter omnium mentes animosque pertur2 baret.
Page 13 - cipit et a Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit : Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio et iniuria transeant. »Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum fines faceré, qui non longe a Tolosatium finibus absunt,
Page 5 - persuasit, quod undique loci natura 3 Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a 10 Germanis dividit ; altera ex parte monte lura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus 4 late vagarentur et minus facile
Page 90 - 4 colle ab hostibus conspiciebantur, et T. Labienus 5 castris hostium potitus et ex loco superiore quae res in nostris castris gererentur conspicatus X. legionem 5 subsidio nostris misit. Qui cum ex equitum et calonum fuga quo in loco res esset quantoque in periculo et castra et legiones et imperator
Page 34 - locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo loco quo turn essent suum adventum expectare iussisset, paruerunt. Eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos qui ad eos perfugissent, poposcit Dum ea conquiruntur et conferuntur, [nocte inter- 5 missa] circiter hominum milia VI eius pagi qui Verbigenus appellatur, sive timore perterriti, ne
Page 110 - propter inopiam lini atque eius usus inscientiam, sive eo, quod est magis veri simile, quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus ventorum sustineri ac tanta onera navium regi velis non satis commode posse arbitra- 20 7 bantur. Cum his navibus nostrae classi eius modi congressus erat ut una celeritate et pulsu remorum praestaret, reliqua pro loci natura,
Page 250 - aut infert, magistratus. qui ei bello praesint et vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos ius dicunt con-10 troversiasque minuunt. Latrocinia nullam habent infamiam quae extra fines cuiusque civitatis fiunt, atque ea iuventutis exercendae ac desidiae
Page 45 - Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum, contendere [triduique viam a suis finibus , processisse]. Id ne accideret, magnopere sibi prae- 2 20 cavendum Caesar existimabat. Namque omnium re- 3 rum quae ad bellum usui erant summa erat in eo oppido facultas, idque natura loci sic muniebatur ut 4 § 4. Sueborum. According to Tacitus
Page 130 - consuetudinis, uti et viatores etiam invites consistere cogant et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant et mercatores in oppidis vulgus circumsistat quibusque ex regionibus veniant quasque 3 ibi res cognoverint pronuntiare cogat. His rebus 25 atque auditionibus permoti de summis saepe rebus 4, §3. demigraverant. The MSS. have
Page 42 - 2 re publica et summis utriusque rebus cum eo agere. Ei legationi Ariovistus respondit : si quid ipsi a Caesare opus esset, sese ad eum venturum fuisse ; si quid 3 ille se velit, illum ad se venire oportere. Praeterea se ñeque sine exercitu in

Bibliographic information