Cato major sive de senectute, Laelius sive de amicitia et epistolae selectae

Front Cover
Harper and Brothers, 1871 - 112 pages
 

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 18 - proficiscar, quumque ex hac turba et colluvione discedam ! Proficiscar enim non ad eos solum viros de quibus ante dixi, verum etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate praestantior, cujus a me corpus crematum est, quod contra decuit ab illo meum; animus vero non me deserens, sed
Page 23 - faciliorem fuisse quam Scipioni ? Quocirca maerere hoc ejus eventu vereor ne invidi magis quam amici sit. Sin autem ilia veriora ut idem interitus sit animorum et corporum nee ullus sensus maneat, ut nihil boni est in morte, sic certe nihil mali. Sensu enim amisso, fit idem quasi natus non esset omnino ; quern tarnen esse
Page 25 - Tales igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet quantas vix queo dicere. 22. Principio, qui potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, quae non in amici mutua benevolentia conquiescat ? Quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut teeum ? Quis esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes qui illis
Page 19 - solebat nee dubitare ilium in omni sermone appellare sapientem. Ego autem a patre ita eram deductus ad Scaevolam sumpta virili toga, ut quoad possem et liceret a senis latere nunquam discederem. Itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et commode dicta memoriae mandabam, fierique studebam ejus prudentia doctior. Quo mortuo me ad pontificem Scaevolam contuli. quern
Page 6 - aestate, et vicissim aut sol aut ignis hibernus. Quae quidem etiam in Sabinis persequi soleo, conviviumque vicinorum quotidie compleo, quod ad multam noctem quam maxime possumus vario sermone producimus. 47. At non est voluptatum tanta quasi titillatio in senibus. Credo : sed ne desideratio quidem. Nihil autem molestum quod non
Page 2 - possint 1 Resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est, ejusque vitia diligentia compensanda sunt: pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem. 36. Habenda ratio valetudinis ; utendum exercitationibus modicis; tantum cibi et potionis adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur. Née vero corpori soli subvcniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam haec
Page 39 - consecuti sunt, impertiant ea suis communicentque cum proximis ; ut, si parentibus nati sint humilibus, si propinquos habeant imbecilliores vel animo vel fortuna, eorum augeant opes eisque honori sint et dignitati : ut in fabulis, qui aliquamdiu proptcr ignorationem stirpis et generis in famulatu fuerint, quum cogniti sunt et aut
Page 94 - fuisse ; omnibus bonis prope perfunctam esse; quum res publica occideret, vita excessisse. Quid est quod tu aut ilia cum fortuna hoc nomine queri possitis? Denique noli te oblivisci Ciceronem esse, et eum qui alus consueris praecipere et dare consilium ; ñeque imitare malos medicos, qui in alienis morbis profitentur tenere se
Page 17 - niteretur. 83. Quid, quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo? Nonne vobis videtur animus is qui plus cernât et longius videro se ad meliora proficisci; ille autem cuj'us obtusior sit acies non videre? Equidem efferor studio patres vestros quos colui et dilexi videndi; ñeque vero eos solum convenire aveo quos
Page 11 - dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis : nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Quin etiam memoriae proditum est, quum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, in magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus ; quum autem ad

Bibliographic information