Page images
PDF
EPUB

Ergo tu visere lucos

Antistrophe.

Musarum ibis amœnos,

Diamque Phœbi rursus ibis in domum

Oxoniâ quam valle colit

Delo posthabitâ,

Bifidóque Parnassi jugo:

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina

Authorum, Graiæ simul & Latinæ

Antiqua gentis lumina, & verum decus.

Epodos.

Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo

Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas
Quas bonus Hermes

Et tutela dabit solers Roüsi,

Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè

Turba legentum prava facesset;

At ultimi nepotes,

Et cordatior ætas

Judicia rebus æquiora forsitan

Adhibebit integro sinu.

Tum livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet
Roüsio favente.

70

80

Ode tribus constat Strophis, totidémque Antistrophis unâ demum epodo clausis, quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius, quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατὰ σχέσιν, partim ảoλeλvμéva. Phaleucia quæ sunt, spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

PARADISE LOST.

A

РОЕМ

Written in

TEN BOOKS

By JOHN MILTON.

Licensed and Entred according to Order.

LONDON

Printed, and are to be fold by Peter Parker under Creed Church neer Aldgate; And by Robert Boulter at the Turks Head in Bishop/gate-street; And Matthias Walker, under St. Dunstons Church in Fleet-ftreet, 1667.

A

POEM

IN

TWELVE BOOKS.

The Author JOHN MILTON

The Second Edition Revised and Augmented by the fame Author.

LONDON,

Printed by S. Simmons next door to the Golden Lion in Alderfgate-street, 1674.

« PreviousContinue »