Page images
PDF
EPUB

aliquando, ne, qui vehementi natura ferocique præditi funt, in imitando, fpecie quadam pulchri decipiantur: quod quidem in altiffimis ingeniis eveniffe compertum habemus. Ecquid Alexandrum illum magnum ad tantam feritatem excitaffet, nifi ftudium illud quo flagravit Achillea ferocitatis æmulandæ ? Quid quod iftam militarem quafi contagionem, noftra pene memoria, recentiores duces conceperunt? Erat fane Carolus ille Suecia rex robore tum animi tum corporis incredibili; fed propter nimiam heroas antiquos, et præfertim Alexandrum, imitandi cupiditatem, omnia ferme fecit temeritatis quadam rabie abreptus, nullo aut judicio, aut modo. Conftat quidem homines etiam in fcenam, libidine, crudelitate, tyrannide infignes fæpiffime prodire; fed vitiis hujufmodi nullæ virtutes debent effe obtentui, ita faltem ut ad amorem, atque imitationem pravi alliciamur. Argumento poftulante Achilles, verbi gratia, apud poetam

[ocr errors][ocr errors]

Impiger, iracundus, inexorabilis, acer,

Jura negat fibi nata, nihil non arrogat armis.

Bene igitur et fapienter Homerus iftam inhumanitatem magnanimitate, fortitudine, aliifque virtutibus imitatione dignis temperavit, ne is, quem rebus maximis gerendis præfecit, in odia omnium incurreret. Dramaticis autem non eadem eft religio,

nullo

quibus nullo modo interdictum judico (ut a tali fævitia, atque afperitate naturæ auditores avocent, et deterreant) eundem introduci in fcenas, fine fuco, et fcelere et crudelitate ante alios omnes immaniorem. Quod fi quædam apud epicos exempla plus detrimenti quam emolumenti aliquando attulerint, id tamen cafu tantum eveniffe fatemur, neque poetarum confilio, fed imitatorum dementiæ fuiffe tribuendum: at nihil hujufmodi poffe apud dramaticos accidere, quippe quatenus dramaticos, illud certe exiftimabam ad laudem artis eorum quadantenus redundare.

Extrema autem reftat inter epopæiam et tragœdiam difcrepantia, quam præterire iniquum effet, quæ in ultimo eventu cernitur, quem neminem fugit in hac effe incertum, in illa femper felicem. Recte quidem iftud pro utriufque ratione ftatutum eft: fed hoc potius quam illo animus capi et delectari poteft. Quis enim aliud effe caufæ putet cur in theatro tam foliciti, fufpenfique jucundiffime teneamur, ufque dum ad catastrophen, ut cricici loquuntur, perventum fit; nifi dubium illum, et incertum rerum omnium exitum? Epico heroi omnia tandem profpere fcimus eventura, neque ejus idcirco miferet in fummas augustias adducti, ex omnibus malis mox eripiendi. Apud tragicos vero res adeo funt perplexæ, tam incerta fortuna, confilia tam contraria, ut omnia fere improvifa accidant,

me

пипе

accidant, ut nunc de pia uccidamus, metu liberemur, ut denique varii animorum motus excitentur, fedentur, commifceantur, huc atque illuc transferantur.

Reliquum eft ut de ftylo, de conceptibus, de defcriptionibus, cæterifque poeticæ ornamentis disceptatio inftitueretur; fed cum, ad hæc omnia quod attinet, tragedia non tam pro æmula epopeia, quam pro focia habenda fit atque compare, officio meo hac ex parte fatis videor effe facturus, fi breviter moneam ftylum utriufque proprium effe pro re nata dulcem, nervofum, caftum, figuratum, fublimem, vehementem: Conceptus, qui rerum funt imagines, in utrifque debere effe graves, altos; elegantes, venuftos, et lepore puerili, et facetiis ineptis, et turpi obfcœnitate carentes. Quam apte autem illa dramaticis conveniant cum ad locos eorum maxime notatu dignos excerpendos pervenero, quod potero, oftendam. Hoc in præfentia duntaxat fupereft obfervandum, drama, præcipue hodiernum, interdum a fublimitate tum ftyli, tum conceptuum recedere, nunquam a dignitate: fermones quippe amatorios, querimonias, aliaque ad mifericordiam commovendam aptiffima, quæ apud dramaticos frequentius quam apud epicos occurrunt, a furore poetico liquet, et illo, de quo optime Longinus, Enthufiafmo, prorfus abhorrere. Quin et extitit poeta quidam noftras, Otwaium intelligo, qui

cum

cum in re dramatica præclarne sorte fucrit, fabulas tamen confcripfit patheticis quamplurimum abundantes, fublimitatis tamen penitus expertes. Quocirca, fequitur eos etiam quibus non contigit Horatiana illa

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

tragicum fatis fpirare, modo fint ad leniores animi affectus ciendos periti; atque ex ea indulgentia, tantaque fcriptorum, ingeniorumque copia, illam nafci cenfemus rerum varietatem, ob quam dramaticis, non dico fcriptoribus, fed fcriptis, primæ, me judice, deferendæ funt.

Habetis denique, academici, meam qualemcunque de hifce rebus fententiam; vobis non omnino, uti fpero, improbandam; epicis, igitur fi poetarum ingenium refpiciatur, palmam adjudicandam exiftimo, fi fcriptorum utilitas, dramaticis: Illud autem ipfe præftare præcipue volui, ut ea quæ a me dicta funt, tantum abeffent ab omni iniquitatis fpecie, quantum abfuerunt a neceffitate.

Q

PRÆLECTIO

QUARTA.

UID de poefi dramatica fentiam, academici, atque quibufdam præfertim legibus quas recentiores critici partim fuo judicio, partim Ariftotelem fecuti impofuerunt, vobis prima differtatione fignificavi : hujusce jam fententiæ rationes aperiam neceffe eft, ne quid me aut inconfulte ac temere, aut iniquo quodam abductum ftudio affeverâffe putetis. Ut autem facilius poffim eo pervenire quo volo, quædam ad difquifitionem fufcipiendam fpectantia prius vifum eft generatim præferri, quam in illas leges, de quibus erit quærendum, utrum recte statuantur, fpecialiter inquiratur. Illud igitur imprimis obfervandum duco, in omnibus disciplinis humanioribus, ingenium (quod fui magis eft juris quam ut per certas quafdam et definitas leges in auguftias compellatur) pro ratione tum facultatis fuæ, tum ipfius argumenti licere diffundi quafi atque dilatari, imo et fæpiffime oportere, atque impetus ejus non modo non vituperandos effe, verum etiam non raro laudandos. Sua nimirum, et rhetoricam, et picturam, et muficam, aliafque artes profitentibus, nemine adverfante jura conceduntur.

Hanc

« PreviousContinue »