Page images
PDF
EPUB

Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen :
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Flumináque, fontésque vagos, nemorúmque recessus ;
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem, loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus aristâ,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicèt illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe :
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assetuâ seditque sub ulmo,
Tum verò amissum tum denique sentit amicum,
Cæpit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cælo,
Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon!
Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris?
At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ista velit, dignúmque tui te ducat in agmen,
Ignavúmque procul pecus arceat omne silentûm.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè nisi me lupus ante videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longùmque vigebit
Inter pastores : Illi tibi vota secundo
Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes,
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus, amabit :
Si quid id est, priscámque fidem coluisse, piúmque,
Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, ayni.
Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon ;

At mihi quid tandem fiet modd ? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas
Frigoribus duris, et per loca fæta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis ?
Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones,
Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ;
Quis fando sopire diem, cantúque, solebit ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam ? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni
Molle pyrum, et nucibus strepitat focus et malus Auster
Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,
Cùm Pan æsculeå somnum capit abditus umbrâ,
Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ,
Pastorésque latent, stertit sub sepe colonus ;
Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiósque sales referet, cultosque lepores ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ;
Hîc serum expecto; supra caput imber et Eurus
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula silvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu, quam culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit !
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Mærcnt, in'que suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesibæus ad ornos,
Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas;

[ocr errors][ocr errors]

“ Hîc gelidi fontes, hîc illita gramina musco,
Hîc Zephyri, hîc placidas interstrepit arbutus undas :"
Ista canunt surdo, frutices ego nactus, abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat,
(Et callebat avium linguas, et sidera Mopsus),
* Thyrsi, quid hoc ?” dixit, “quæ te coquit improba bilis ?
Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum ;
Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum,
Intimáque obliquo figit præcordia plumbo."

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphæ, et “quid te, Thyrsi, futurum est ?
Quid tibi vis ?” aiunt ; “non hæc solet esse juventæ
Nubila frons, oculique truces, vultúsque severi ;
Illa choros, lusúsque leves, et semper amorem
Jure petit ; bis ille miser qui serus amavit.”

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopéque, et filia Baucidis Aegle,
Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu ;
Venit Idumanii Chloris vicina fluenti;
Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,
Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quam similes ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi secum sibi lege sodales !
Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum
De grege ; sic densi veniunt ad pabula thoes,
In'que vicem hirsuti paribus junguntur onagri :
Lex eadem pelagi ; deserto in littore Proteus
Agmina Phocarum numerat, vilisque volucrum
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, serà sua tecta revisens ;
Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,
Protinùs ille alium socio petit inde volatu.

X

Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens homines, aliena animis, et pectore discors;
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum ;
Aut si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies, quâ non speraveris horâ,
Surripit æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpémque nivosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit ;)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale!
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot silvas, tot saxa tibi, fluviósque sonantes !
Ah certè extremum licuisset tangere dextram,
Et benè compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse, “ Vale, nostrî memor ibis ad astra."

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestrî nunquam meminisse pigebit,
Pastores Thusci, Musis operata juventus,
Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon,
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cùm stratus ad Arni
Murmura, populeúmque nemus, quà mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam !
Ipse etiam tentare ausus sum ; nec, puto, multùm
Displicui ; nam sunt et apud me, munera vestra,
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ :
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, 2 et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

' Carlo Dati of Florence, with whom Milton corresponded after his return to England.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, Dum solus teneros claudebam cratibus hædos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus ! Et quæ tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et præsentia finxi ; “ Heus bone ! numquid agis ? nisi te quid fortè retardat, Imus ? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni ? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, Helleborúmque, humilésque crocos, foliúmque hyacinthi, Quasque habet ista palus herbas, artésque medentûm.” Ah pereant herbæ, pereant artésque medentûm, Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro ! Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, Et tum fortè novis admôram labra cicutis, Dissiluere tamen ruptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere sonos : dubito quoque ne sim Turgidulus, tamen et referam ; vos cedite, silvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arviragúmque duces, priscúmque Belinum, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos ; Tum gravidam Arturo, fatali fraude, lögernen, Mendaces vultus, assumptáque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit, Tu procul annosâ pendebis, fistula, pinu, Multùm oblita mihi ; aut patriis mutata Camænis Brittonicum strides, quid enim ? omnia non licet uni, Non sperâsse uni licet omnia, mî satis ampla

« PreviousContinue »