Page images
PDF
EPUB

70

Ecce, coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos,

Tænario placuit diva Sicana Deo.
Aspice, Phæbe ; tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent flamina verna preces ;
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ ;

Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos temeraria quærit amores

Terra, nec optatos poscit egena toros ;
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos.
Quòd si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera (muneribus sæpe coemptus amor),
Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,

Et superinjectis montibus, abdit opes.
Ah ! quoties, cum tu clivoso fessus Olympo

In vespertinas præcipitaris aquas,
“Cur te,” inquit, "cursu languentem, Phoebe, diurno

Hesperiis recipit cærula mater aquis ?
Quid tibi cum Tethy ? quid cum Tartesside lymphâ?

Dia quid immundo perluis ora salo?
Frigora, Phoebe, meâ melius captabis in umbrâ ;

Huc ades; ardentes imbue rore comas.
Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ ;

Huc ades, et gremio lumina pone meo. Quàque jaces circum mulcebit lenè susurrans

Aura per humentes corpora fusa rosas. Nec me (crede mihi) terrent Semelcia fata,

Nec Phaëtonteo fumidus axis equo; Cum tu, Phæbe, tuo sapientiùs uteris igni, Huc ades, et gremio lumina pone meo."

80

90

ICO

[ocr errors]

Sic Tellus lasciva suos suspirat amores ;

Matris in exemplum cætera turba ruunt. Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet solis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo.
Jamque vel invictam tentat superâsse Dianam,

Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari,
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes ;

Littus io Hymen et cava saxa sonant. Cultior ille venit, tunicâque decentior aptâ;

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens ad amani gaudia veris

Virgineos auro cincta puella sinus.
Votum est cuique suum ; votum est tamen omnibus unum,

Ut sibi quem cupiat det Cytherea virum.
Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastor,

Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet.
Navita nocturno placat sua sidera cantu,

Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa Deos.
Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgunt,
Pervolitant celeri florea rura choro,

I 20 Sylvanusque suâ cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan ;

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres ;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes,

130

Jamque latet, latitansque cupit malè tecta videri,

Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant cælo præponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arboreâ, dii, precor, ite domo.
Te referant, miseris te, Jupiter, aurea terris

Sæcla! quid ad nimbos, aspera tela, redis? Tu saltem lentè rapidos age, Phæbe, jugales

Quà potes, et sensim tempora veris eant: Brumaque productas tardè ferat hispida noctes,

Ingruat et nostro serior umbra polo !

140

ELEGIA SEXTA.

AD CAROLUM DIORATUM, RURI COMMORANTEN;

Qui, cum Idibus Decemb, scripsisset, et sua carmina excusari postulåsset si solilo

minus essent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis excepius hand satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum.

Mitto tibi sanam non pleno ventre salutem,

Quâ tu distento fortè carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa camænam,

Nec sinit optatas posse sequi tenebras ?
Carmine scire velis quàm te redamemque colamque;

Crede mihi vix hoc carmine scire queas.
Nam neque noster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm bene solennes epulas, hilaremque Decembrim,

Festaque cælifugam quæ coluere Deum,
Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos ! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin ?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat.

IO

20

30

Nec puduit Phoebum virides gestâsse corymbos,

Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpiùs Aoniis clamavit collibus Euæ

Mista Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris;

Non illic epulæ, non sata vitis erat.
Quid nisi vina, rosasque, racemiferumque Lyæum,

Cantavit brevibus Teia Musa modis?
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum ; Dum gravis everso currus crepat axe supinus,

Et volat Eleo pulvere fuscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu

Mentis alit vires, ingeniumque fovet. Massica fecundam despumant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fusumque per intima Phæbum

Corda ; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te,

Numine composito, tres peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonat argutà molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

Et revocent quantum crapula pellit iners.
Crede mihi, dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora serpere Phoebum,

Quale repentinus permeat ossa calor;
Perque puellares oculos digitumque sonantem

Irruet in totos lapsa Thalia sinus,

40

50

60

Namque Elegia levis multorum cura deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpiùs et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove cælum,

Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superùm consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè, Samii pro more magistri,

Vivat, et innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque e puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus;
Qualis veste nitens sacrâ, et lustralibus undis,

Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phoebados aulam,

Et vada fæmineis insidiosa sonis,
Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro

Dicitur umbrarum detinuisse greges :
Diis etenim sacer est vates, divûmque sacerdos,

Spirat et occultum pectus et ora Jovem.
At tu si quid agam scitabere (si modò saltem

Esse putas tanti noscere siquid agam).
Paciferum canimus cælesti semine regem,

Faustaque sacratis sæcula pacta libris ;

70

80

« PreviousContinue »