Page images
PDF

Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto
Qui suprema suo cum patre regna colit;
Stelliparumque polum, modulantesque aethere turmas,
Et subitó elisos ad sua fana Deos.
Dona quidem dedimus Christi natalibus illa ;
Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis;
Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris. 90

[merged small][ocr errors]

NONDUM blanda tuas leges, Amathusia, néram,
Et Paphio vacuum pectus ab igne suit.
Saepe cupidineas, puerilia tela, sagittas,
Atque tuum sprevi maxime numen, Amor.
“Tu puer imbelles” dixi “transfige columbas;
Conveniunt tenero mollia bella duci:
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos;
Haec sunt militiae digna trophaea tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma 2
Non valet in fortes ista pharetra viros.” IO
Non tulit hoc Cyprius (neque enim Deus ullus ad iras
Promptior), et duplici jam ferus igne calet.
Ver erat, et summae radians per culmina villae
Attulerat primam lux tibi, Maie, diem;
At mihi adhuc refugam quaerebant lumina noctem,
Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis;
Prodidit astantem mota pharetra Deum ;
Prodidit et facies, et dulcé minantis ocelli,
Et quicquid pucro dignum et A more suit.

Talis in aeterno juvenis Sigeius Olympo
Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut, qui formosas pellexit ad oscula nymphas,
Thiodamantaeus Naiade raptus Hylas.
Addideratoue iras, sed et has decuisse putares;
Addiderataue truces, nec sine felle, minas.
Et “Miser exemplo sapuisses tutius,” inquit;
“Nunc mea quid possit dextera testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem. 30
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum
Edomui Phoebum, cessit et ille mihi;
Et, quoties meminit Penéidos, ipse fatetur
Certius et gravius tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritius arcum,
Qui post terga solet vincere, Parthus eques:
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille
Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculea-que manus, Herculeusque comes. 4O
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,
Haerebunt lateri spicula nostra Jovis.
Caetera quae dubitas meliùs mea tela docebunt,
Et tua non leviter corda petenda mihi.
Ncc te, stulte, tuæ poterunt defendere Musa: ;
Nec tibi Phoebaeus porriget anguis opem."
Dixit, et, aurato quatiens mucrone sagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,
Et mihi de puero non metus ullus erat. 5O
Et modó quâ nostri spatiantur in urbe Quirites,
Et modó villarum proxima rura placent.
Turba frequens, facieque simillima turba dearum,
Splendida per medias itslue reditolue vias;

Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat.
Fallor 2 an et radios hinc quoque Phoebus habet 2
Haec ego non fugi spectacula grata severus,
Impetus et quð me fert juvenilis agor ;
Lumina luminibus malê providus obvia misi,
Neve oculos potui continuisse meos. 60
Unam fortè aliis supereminuisse notabam;
Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,
Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,
Solus et hos nobis texuit antè dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multaeque sagittae,
Et facis a tergo grande pependit onus.
Nec mora; nunc ciliis haesit, nunc virginis ori,
Insilit hinc labiis, insidet inde genis; 7o
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi ! mille locis pectus inerme serit.
Protinús insoliti subierunt corda furores;
Uror amans intus, flammaque totus eram.
Interea misero quae jam mihi sola placebat
Ablata est, oculis non reditura meis;
Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors,
Et dubius volui saepe referre pedem.
Findor; et haec remanet, sequitur pars altera votum ;
Raptaque tam Subitó gaudia flere juvat. 8O
Sic dolet amissum proles Junonia caelum,
Inter Lemniacos praecipitata focos;
Talis et abreptum solem respexit ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus 2 Amores
Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos
Vultus, et coram tristia verba loqui !

Forsitan et duro non est adamante creata,
Forté nec ad nostras surdeat illa preces ! 90
Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit;
Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce, precor, teneri cum sis Deus ales amoris;
Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certé est mihi formidabilis arcus,
Nate dea, jaculis nec minus igne potens :
Et tua fumabunt nostris altaria donis,
Solus et in Superis tu mihi summus -eris.
Deme meos tandem, verúm nec deme, furores;
Nescio cur, miser est suaviter omnis amans : I CO
Tu modó da facilis, posthaec mea siqua futura est,
Cuspis amaturos figat ut una duos.

Haec ego mente olim laevå, studioque supino,
Nequitie posui vana trop/aca mea’.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,
Indocilisque atas prava magistra suit,
Domec Socraticos umbrosa Academia rivos
Praebuit, admissum dedocuitgue fugum.
Protiniis, extinctis er illo tempore flammis,
Cincta rigent multo pectora nostra ge/u ;
Unde suis frigus metuit puer ipse sagitsis,
Et Diomedeam vim timet psa Venus.

[EPIGRAMMATA.]

IN PRODITION EM BOMBARDICAM.

CUM simul in regem nuper satrapasque Britannos
Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas,

Fallor 2 an et mitis voluisti ex parte videri,
Et pensare malā cum pietate scelus 2

Scilicet hos alti missurus ad atria caeli,
Sulphureo curru flammivolisque rotis ;

Qualiter ille, seris caput inviolabile Parcis,
Liquit Iordanios turbine raptus agros.

IN EAN DEM.

SICCINE tentásti caelo donàsse Iäcobum,
Quae septemgemino Bellua monte lates ?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,
Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit
Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potius foedos in caelum pelle cucullos,
Et quot habet brutos Roma profana Deos;
Namgue hac aut aliá nisi quemdue adjuveris arte,
Crede mihi, caeli vix bene scandet iter.

IN EAN IDEM.

PURGATOREM animae derisit Iäcobus ignem,
Et sine quo superúm non adeunda domus.
Frenduit hoc trina monstrum Latiale coroná,
Movit et horrificum cornua dena minax.
IEt “Nec inultus ” ait “temnes mea sacra, Britanne
Supplicium spretá religione dabis;
Et, si stelligeras unquam penetraveris arces,
Non nisi per flammas triste patebit iter.”
O quam funesto cecinisti proxima vero,
Verbague ponderibus vix caritura suis'
Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni
Ibat ad a thereas, umbra perusta, plagas.

[ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »