Page images
PDF
EPUB

Excitat hic varios plebs agglomerata susurros;
Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis
Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco,
Dum Canis æstivum cæli petit ardua culmen.

18o
Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce :
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,
Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat
Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis;
Nec tot, Aristoride, servator inique juvencæ
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Lumina subjectas latè spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli;

190 Millenisque loquax auditaque visaque linguis Cuilibet effundit temeraria ; veraque mendax Nunc minuit, modò confictis sermonibus auget. Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes, Fama, bonum quo non aliud veracius ullum, Nobis digna cani, nec te memorâsse pigebit Carmine tam longo; servati scilicet Angli Officiis, vaga diva, tuis tibi reddimus æqua. Te Deus, æternos motu qui temperat ignes, Fulmine præmisso, alloquitur, terrâque tremente: "Fama, siles ? an te latet impia Papistarum Conjurata cohors in meque meosque Britannos, Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo ?" Nec plura : illa statim sensit mandata Tonantis, Et, satis antè fugax, stridentes induit alas, Induit et variis exilia corpora plumis ; Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram. Nec mora; jam pennis cedentes remigat auras, Atque parum est cursu celeres prævertere nubes; Jam ventos, jam solis equos, post terga reliquit:

210

200

Et primò Angliacas, solito de more, per urbes
Ambiguas voces incertaque murmura spargit;
Mox arguta dolos et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet. Stupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effætique senes pariter, tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subitò penetraverat omnem.
Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolùm. Capti pænas raptantur ad acres :
At pia thura Deo et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit; Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

220

Anno ætatis 17.

IN OBITUM PRÆSULIS ELIENSIS.

ADHUC madentes rore squalebant genæ,

Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis

Quem nuper effudi pius
Dum mæsta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis,
Cum centilinguis Fama (proh! semper mali

Cladisque vera nuntia)
Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptuno satos,
Cessisse Morti et ferreis Sororibus,

Te, generis humani decus,
Qui rex sacrorum illâ fuisti in insula

Quæ nomen Anguilla tenet.

IC

20

30

Tunc inquietum pectus irâ protinus

Ebulliebat fervida,
Tumulis potentem sæpe devovens deam:

Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore ;

Graiusque vates parciùs
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobulen suam.
At ecce! diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor Neci necem,
Audîsse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aurâ, flamine:
“Cæcos furores pone; pone vitream

Bilemque et irritas minas.
Quid temerè violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,
Erebove patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao:
Ast illa, cælo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit;
Animasque mole carneâ reconditas

In lucem et auras evocat,
(Ut cum fugaces excitant Hora diem,

Themidos Jovisque filice,)
Et sempiterni ducit ad vultus Patris,

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari

Sedesque subterraneas.
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

Fædum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror,

40

[ocr errors][merged small]

“Vates ut olim raptus ad cælum senex,

Auriga currus ignei.
Non me Bootis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia ;

Non ensis, Orion, tuus.
Prætervolavi fulgidi solis globum ;

Longèque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem sæpe miratus novam,

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effari queat

Oriundus humano patre
Amanitates illius loci? Mihi

Sat est in æternum frui.”

60

NATURAM NON PATI SENIUM.

[ocr errors]

HEU! quàm perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis
@dipodioniam volvit sub pectore noctem !
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nulloque solubile sæclo
Consilium Fati perituris alligat horis.

Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturæ facies, et rerum publica Mater,
Omniparum contracta uterum, sterilescet ab ævo ?

IO

20

Et, se fassa senem, malè certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput? Num tetra vetustas
Annorumque æterna fames, squalorque situsque,
Sidera vexabunt ? An et insatiabile Tempus
Esuriet Cælum, rapietque in viscera patrem ?
Heu! potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munîsse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes ?
Ergo erit ut quandoque, sono dilapsa tremendo,
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aulâ
Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas;
Qualis in Ægæam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cæli.
Tu quoque, Phæbe, tui casus imitabere nati
Præcipiti curru, subitâque ferere ruinâ
Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.

At Pater Omnipotens, fundatis fortiùs astris,
Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere Fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu Mundi rota prima diurno,
Raptat et ambitos sociâ vertigine cælus.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineùm rutilat cristatâ casside Mavors.
Floridus æternùm Phoebus juvenile coruscat,
Nec fovet effæetas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper, amicâ
Luce potens, eadem currit per signa rotarum.

30

40

« PreviousContinue »