Page images
PDF
EPUB

IIO

Aut, si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies, quâ non speraveris horâ,
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

“ Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Heu! quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam ?
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit),
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot silvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes ?

120
Ah! certè extremùm licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse Vale! nostri memor ibis ad astra.'

“Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit, Pastores Thusci, Musis operata juventus, Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon, Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe. O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba, 130 Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos, Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam ! Ipse etiam tentare ausus sum; nec puto multùm Displicui ; nam sunt et apud me munera vestra, Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ : Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos Et Datis et Francinus; erant et vocibus ambo Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

“Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,

140 Dum solus teneros claudebam cratibus hædos. Ah! quoties dixi, cum te cinis ater habebat,

Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon;
Vimina nunc texit varios sibi quod sit in usus;
Et quæ tum facili sperabam mente futura
Arripui voto levis, et præsentia finxi.
*Heus bone ! numquid agis? nisi te quid fortè retardat,
Imus, et argutâ paulùm recubamus in umbrâ,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, 150
Helleborumque, humilesque crocos, foliumque hyacinthi,
Quasque habet ista palus herbas, artesque medentûm.'
Ah! pereant herbæ, pereant artesque medentům,

nina, postquam ipsi nil profecere magistro!
Ipse etiam-nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula-ab undecimâ jam lux est altera nocte-
Et tum fortè novis admôram labra cicutis :
Dissiluere tamen, ruptâ compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim
Turgidulus; tamen et referam; vos cedite, sylvæ. 160

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennumque Arviragumque duces, priscumque Belinum, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos; Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen ; Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O, mihi tum si vita supersit, Tu procul annoså pendebis, fistula, pinu Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camænis 170 Brittonicum strides ! Quid enim ? omnia non licet uni, Non sperâsse uni licet omnia ; mî satis ampla Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum Tum licet, externo penitusque inglorius orbi), Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni, Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,

Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentà sub cortice lauri,

180 Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripa, Bina dedit, mirum artis opus, inirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento. In medio Rubri Maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ; Has inter Phoenix, divina avis, unica terris, Cæruleum fulgens diversicoloribus alis, Auroram vitreis surgentem respicit undis ; Parte aliâ polus omnipatens, et magnus Olympus : 190 Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ, Arma corusca, faces, et spicula tincta pyropo; Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi, Hinc ferit; at, circum flammantia lumina torquens, Semper in erectum spargit sua tela per orbes Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus : Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

“Tu quoque in his,nec me fallit spes lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es ; nam quò tua dulcis abiret Sanctaque simplicitas ? nam quò tua candida virtus ? 200 Nec te Lethæo fas quæsivisse sub Orco; Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra. Ite procul, lacrymæ; purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ; Heroumque animas inter, divosque perennes, Æthereos haurit latices et gaudia potat Ore sacro. Quin tu, cæli post jura recepta, Dexter ades, placidusque fave, quicunque vocaris ; Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis DIODOTUS, quo te divino nomine cuncti

210

Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En! etiam tibi virginei servantur honores !
Ipse, caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternum perages immortales hymenaeos,
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso."

Jan. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM,

OXONIENSIS ACADEMIÆ BIBLIOTHECARIUM.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris

in Bibliothecâ Publicâ reponeret, Ode.

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas, tametsi omnes nec versuum numero nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt kard oxéowy, partim drodeduuéva. Phaleucia quæ sunt spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

STROPHE I.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet gemina,
Munditieque nitens non operoså,
Quam manus attulit
Juvenilis olim
Sedula, tamen haud nimii poetæ ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,

Nunc Britannica per vireta lusit,
Insons populi, barbitoque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede :

[ocr errors]

ANTISTROPHE.

Quis te, parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo,
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer,
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum ?

20

STROPHE 2.

Modò quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,

30
Et relegatas sine sede Musas
Jam penè totis finibus Angligenům,
Immundasque volucres
Unguibus imminentes
Figat Apollineâ pharetra,
Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo ?

« PreviousContinue »