Page images
PDF

ANTISTROPHE.

Quin tu, libelle, nuntii licet malá
Fide, vel oscitantiá,

Semel erraveris agnmine fratrum,
Seu quis te teneat specus, 4O
Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo tereris institoris insulsi,
Laetare felix ; en l iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehigue superam
In Jovis aulam remige penná :

STROPHE 3.

Nam te Rousius sui

Optat peculi, numeroque justo
Sibi pollicitum queritur abesse,
Rogataue venias ille, cujus inclyta 50
Sunt data viram monumenta curae;
Teque adytis etiam sacris
Voluit reponi, quibus et ipse praesidet
AEternorum operum custos fidelis,
Quaestorque gazae nobilioris

Quam cui praefuit Ion,

Clarus Erechtheides,
Opulenta dei per templa parentis,
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Ion Actaea genitus Creusá. - 6o

ANTISTROPHE,

Ergo tu visere lucos
Musarum ibis amoenos;

Diamdue Phoebi rursus ibis in domum
Oxonià quam valle colit,

Delo posthabità,

Bifidoque Parnassi jugo ;

Ibis honestus,

Postguam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legeris inter alta nomina 7o
Authorum, Graiae simul et Latinae
Antiqua gentis lumina et verum decus.

EPODOS.

Vos tandem haud vacui mei labores,

Quicquid hoc sterile fudit ingenium,

Jam seró placidam sperare jubeo

Perfunctam invidiá requiem, sedesque beatas

Quas bonus Hermes

Et tutela dabit solers Rousi,

Quð neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè

Turba legentöm prava facesset; 8O

At ultimi nepotes

Et cordation aetas

Judicia rebus aequiora forsitan

Adhibebit integro sinu.

Tum, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,

Rousio favente.

VOL. III. H

IN SALMASII HUNDREDAM.

QUIS expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picamgue docuit verba nostra conari ?
Magister artis venter, et Jacobaei
Centum, exulantis viscera marsupii regis.
Quðd, si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modó primatum Papae
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultrö Cardinalitium melos.

IN SALMASIUM.

GAUDETE, scombri, et quicquid est piscium salo,
Qui frigida hieme incolitis algentes fretal
Vestrum misertus ille Salmasius Eques
Bonus amicire nuditatem cogitat;
Chartaeque largus apparat papyrinos
Vobis cucullos, praeferentes Claudii
Insignia, nomengue et decus, Salmasii;
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mungentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.

NOTES TO PARADISE LOST.

« PreviousContinue »