Page images
PDF
[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

- 4. Inspectis literis tuis (preceptor optime) unicum hoc mihi supervacaneum occurrebat, quòd tardæ fcriptionis excusationem attuleris ; tametfi enim literis tuis nihil mihi queat optabilius accedere, qui poslim tamen, aut debeam sperare, otii tibi tantum à rebus feriis, et fanctioribus effe, ut mihi femper respondere vacet ; præfertim cum illud humanitatis omnino fit, officii minime. Te vero oblitum effe mei ut suspicer, tam multa tua de me recens merita nequaquam finunt. Neque enim video quorsum tantis onustum beneficiis ad oblivionem dimitteres. Rus tuum accerfitus, fimul ac ver adoleverit, libenter adveniam, ad capessendas anni, tuique non minus colloquii, delicias; et ab urbano ftrepitu subducam me paulisper. Stoam tuam Icenorum, tanquam ad celeberrimam illam Zenonis porticum, aut Ciceronis Tufculanum, ubi tu in re modica regio fane animo veluti Serranus aliquis aut Curius in agello tuo placide regnas, deque ipfis divitiis, ambitione, pompa, lux. uria, et quicquid vulgus hominum miratur et stupet, quafi triumphum agis fortunæ contemptor. Cæterùm qui tarditatis culpam deprecatus es, hanc mihi viciflim, ut fpero, · præcipitantiam indulgebis ; cum enim epistolam hanc in extremum diftulissem, malui pauca, eáque rudiuscule fcribere, quam nihil. Vale vir observande.

Cantabrigia, Juli 21, 1628.

ALIXANDRO

ALEXANDRO Gillio.

5. Si mihi aurum, aut cælata pretiose vafa, aut quicquid istiusmodi mirantur mortales, dono dedisses, puderet certe non viciffim, quantum ex meis facultatibus fuppeteret, te aliquando remuneraffe. Cum vero tam lepidum nobis, et venustum Hendecasyllabon nudiultertius donaveris, quanto charius quidem auro illud eft merito, tanto nos reddidifti magis folicitos, qua re conquisita tam jucundi beneficii gra. tiam rependeremus; erant quidem ad manum nostra hoc in genere nonnulla, fed quæ tuis in certamen muneris æquale nullo modo mittenda censerem. Mitto itaque quod non plane meum est, sed et vatis etiam illius vere divini, cujus hanc oden altera ætatis feptimana, nullo certe animi proposito, sed subito nefcio quo impetu ante lucis exortum, ad Græci carminis heroici legem in lectulo fere concinnabam: ut hoc fcilicet innixus adjutore qui te non minus argumento superat, quam tu me artificio vincis, haberem aliquid, quod ad æquilibriúm compensationis accedere vie deatur; fi quid occurrit, quòd tuæ de noftris, ut foles, opinioni minus satisfecerit, scias, ex quo ludum veftrum reliquerim hoc me unicum atque primum græce compofuiffe, in Latinis, ut nofti, Anglicisque libentius verfatum. Quandoquidem qui Græcis componendis hoc fæculo studium atque operam impendit, periculum est, ne plerumque furdo canat. Vale, meque die lunæ Londini (si Deus voluerit) inter bibliopolas expecta. Interim fi quid apud illum doctorem, annuum collegii præsidem, qua vales amicitia, nostrum poteris negotium promovere; cura quæfo, ut mea causa quam cito adeas; iterum vale.

E nostro Suburbano, Decemb. 4. 1634.

CAROLO DODATO.

6. Jam ifthuc demum plane video te agere, ut obstinato filentio nos aliquando pervincas; quod fi ita elt, euge habe tibi iftam gloriolam, en fcribimus priores : quanquam certe fi unquam hæc res in contentionem veniret, cur neuter VOL. VI.

alteri

[ocr errors]
« PreviousContinue »