Page images
PDF
[ocr errors][merged small][ocr errors]

penitus convalle virenti
Inclufæ animæ fuperumque ad limen ituræ.

expeditas modo typographi manus, et MAIEUTIXTY poscere videbantur; partim tua opera etiamnum editi, paffim ab eruditis avide accipiuntur; quorum et unius etiam duplici đono abs te auctus dimittor. Tum nec aliter crediderim, quam quæ tu de me verba feceris ad præftantiffimum Cardin. Franc. Barberinum, iis factum esse, ut cum ille paucis post diebus árpó de pe ac illud musicụm magnificentia vere Ro. mana publicę exhiberet, ipse me tanta in turba quæfitum ad fores expectans, et pene manu prehenfum persane honorifice intro admiferit. Qua ego gratia cum illum poftridie falutatum acceffiffem, tute idem rursus is eras, qui et aditum mihi fecisti, et colloquendi copiam ; quæ quidem cum tanto viro, quo etiam in fummo dignitatis fastigio nihil benignius, nihil humanius, pro loci et temporis ratione largiuscula profecto potius erat, quam nimis parca. Atque ego (doctisfime Holsteni) utrum ipse sim folus tam me amicum, et hofpitem expertus, an omnes Anglos, id fpectans fcilicet quod triennium Oxoniæ literis operam dederis, istiusmodi officiis etiam quofcunque profequi ftudium fit, certe nescio. Si hoc eft, pulchre tu quidem Angliæ

noftræ,

[ocr errors][ocr errors]

CAROLO DATO Patricio Florentino.

10. Perlatis inopinatò literis ad me tuis, mi Carole, quanta, et quam nova fim voluptate perfusus, quando: quidem non est ut pro re satis queam dicere, volo ex do. lore faltem, fine quo vix ulla magna hominibus delectatio conceffa est, id aliquantum intelligas. Dum enim illa tua prima percurro, in quibus elegantia cum amicitia pulchre fane contendit, merum illud quidem gaudium esse dixerim, præfertim cum uti vincat amicitia, operam te dare videam. Statim vero cum incido in illud quod fcribis, ternas te jam olim ad me dediffe, quas ego periiffe fcio, tum primum fin. cera illa infici, tristique desiderio conturbari, coepta est læ. titia ; mox etiam gravius quiddam fubit, in quo vicem meam dolere perfæpe foleo, quos forte viciniæ, aut aliqua nullius usus necessitudo mecum, five casu, five lege conglu. tinavit, illos nulla re alia commendabiles affidere quotidie, obtundere, etiam enecare mehercule quoties collibitum erit; quos, mores, ingenium, ftudia, tam belle conciliaverant, illos jam pene omnes, aut morte, aut iniquissima locorum distantia invideri mihi, et ita confestim è conspectu plerumque abripi, ut in perpetua fere folitudine verfari mihi necesse fit. Te, quod ais, ex quo Florentia difceffi, mea de falute solicitum, femperque mei memorem fuiffe, gra. tulor mihi fane, par illud utrique et mutuum accidiffe, quod ego me folum fensifle meo fortaffe merito arbitrabar. Gravis admodum, ne te celem, difceffus ille et mihi quoque fuit, eofque meo animo aculeos infixit, qui etiam nunc altius inhærent, quoties mecum cogito tot simul fodales atque amicos tam bonos, tamque commodos una in urbe, longinqua illa quidem, fed tamen chariffima, invitum me, et plane divulfum reliquiffe. Testor illum mihi semper sacrum et folenne futurum Damonis tumulum ; in cujus funere ornando cum luctu et moerore oppreffus, ad ea quæ potui folatia confugere, et respirare paulisper cupiebam, non aliud mihi quicquam jucundius occurrit, quam veftrum omnium gratiffimam mihi memoriam, tuique nomi. natim in mentem revocasse. Id quod ipse jamdiu legisse debes, siquidem ad vos carmen illud pervenit, quod ex te

nunc

[ocr errors]

negotia apud vos, et multa, et ampla habeant, quorum tabellarii singulis hebdomadis ultro citroque cursitant; quorum et navigia haud multo rarius hinc illinc solvunt. Hanc ego curam Jacobo Bibliopolæ, vel ejus, hero mihi familiarissimo, recte, ut spero, committam. Tu interim, mi Carole, valebis, et Cultellino, Francino, Frescobaldo, Malateftæ, Clementillo minori, et fi quem alium nostri amantiorem novisti; toti denique Gaddianæ academiæ, falutem meo nomine plurimam dices. Interim vale.

Londino, Aprilis 21. 1647.

[merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »