Page images
PDF
EPUB

ut is etiam velit facere; vicinis denique reformatæ religionis principibus, uti de illa fævitia tam immani quid nos fentiamus intelligere poffint : quæ quanquam in illos inopes primum cæpta eft, idem tamen omnibus eandem religionem profitentibus minatur : eoque majorem illis profpiciendi sibi in commune suisque omnibus consulendi necessitatem imponit: quam et nos eandem rationem, prout Deus nobis in animum induxerit, femper fequemur. Id quod 'celfitudo vestra persuadere fibi poterit quemadmodum et de fingulari noftro erga fe studio atque affectu, quo prosperos rerum omnium successus vobis animitùs exoptamus; et veftra incæpta omnia atque conatus, quibus Evangelii cultorumque ejus libertati ftudetis, fælicem exitum fortiri volumus.

Albâ Aulâ, Maio, 1655.

OLIVERIUS Protect. Serenisimo Principi CAROLO GUSTAVO

ADOLPHO, Suecorum Regi, Salutem. Pervenisse nuper in regna vestra illius ediēti acerbiffimi famam, quo dux Sabaudiæ subjectos fibi Alpinos incolas, reformatam religionem profitentes, funditùs afflixit, et nisi religione Romana suam mutare fidem à majoribus acceptam intra dies viginti velint, patriis sedibus exterminari juffit, unde multis interfectis, cæteri fpoliati, et ad interitum cer, tiffimum expofiti, per incultiffimos montes hyememque perpetuam, fame et frigore confecti, cum conjugibus ac para vulis jam nunc aberrant; et hæc graviter tuliffe majestatem vestram nobis persuasiffimum est. Nam Protestantium nomen atque caufam, tametfi inter fe de rebus non maximis dissentiunt, communem tamen et penè unam effe, adversariorum par in omnes Protestantes odium facile demonstrat. Et Suecorum reges fuam cum reformatis conjunxisse femper caufam, illatis etiam in Germaniam armis ad Protestantium religionem fine discrimine tuendam, nemo est qui ignoret : petimus imprimis igitur, idque majorem in modum, à majestate vestra (nisi id jam fecerit, quod et reformatorum aliæ respublicæ et nos fecimus) ut cum Sabaudiæ duce per literas velit agere; fuaque authoritate interposita, et hanc tantam edicti atrocitatem ab. hominibus cum innocuis tum religiosis deprecando, fi fieri potest, avertere conetur: etenim hæc initia tam sæva quo spectent, quid nobis omnibus minentur, admonere veitram majestatem supervacuum esse arbitramur. Quòd fi is iræ suæ, quam nostris omnium precibus, auscultare maluerit: nobis profecto, fiquod est vinculum, fiqua religionis charitas aut communio credenda atque colenda est, communicato prius vestra cum majestate cæterisque reformatorum primoribus confilio, alia quamprimùm ineunda ratio erit, qua provideri maturè poflit, nè tanta innocentissimorum fratrum nostrorum multitudo omni ope destituta miserrimè pereat. Quod idem quin majestati vestræ visum jam fit atque decretum cum nullo modo dubitemus, nihil consul

ut nostra quidem fert fententia, effe poterit quam ut gratiam, authoritatem, consilia, opes, et fiquid aliud neceffe est, in hanc rem primo quoque tempore conferamus. Interea majestatem vestram Deo Opt. Max. commendatam ex animo yolumus.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c. Excelsis et Præpo

tentibus Dominis Fæderati Belgii Ordinibus. Edictum ducis Sabaudiæ nuperrimum in fubjectos fibi Alpinos incolas, orthodoxam religionem antiquitùs profitentes, quo illi edicto, ni intra dies viginti fidem Romanam amplectantur, exuti fortunis omnibus, patriæ quoque fedes relinquere jubentur, et quanta crudelitate in homines innoxios atque inopes, nostrofque, quod maximè refert, in Christo fratres, illius edicti auctoritas graffata fit, occisis permultis ab exercitûs parte contra eos miffa, direptis reliquis atquedomo expulsis, unde illi cum conjugibus ac liberis fame et frigore conflictari inter afperrimos montes nivesque perpetuas jamdiu coacti funt, rumore et vicinis undique ex locis creberrimis literis ac nunciis cognoviffe vos jamdudum existimamus. Qua autem animi commotione, quo sensu fraternæ calamitatis, hæc vos affecerint, facilè ex dolore noftro qui certe est gravissimus intelligere videmur. Qui enim eodem religionis vinculo conjuncti sumus, quidni iifdem plane affectibus in tam gravi atque indigna fratrum nostro

rum

rum commoveremur? Et vestra quidem in orthodoxos, ubicunque locorum disjectos atque oppreffos, spectata pietas atque in multis ecclefiarum difficultatibus et adverfis rebus jam fæpe cognita eft. Ego certe, nisi me fallit animus, quavis in re potius, quàm ftudio et charitate erga fratres religionis causâ violatos atque afflictos, vinci sustineam : quandoquidem ecclefiarum falutem atque pacem incolumia tati etiam propriæ libens prætulerim. Quod igitur hactenus potuimus, ad Sabaudiæ ducem fcripfimus; fuppliciter penè rogantes, ut in hos homines innocentissimos et subditos et supplices suos placatiorem animum ac voluntatem suscipiat, fuas sedes atque fortunas miseris reddat, pristinam etiam in religione libertatem concedat. Scripfimus præterea ad fummos Protestantium principes et magistratus, ad quos hæc maximè pertinere judicavimus, ut in Sabaudiæ duce exorando suam conferre operam nobifcum unà velint. Hæc eadem, et plura, forsitan vos quoque fecistis. Nam exemplum hoc tam periculosum, et inftaurata nuper in reformatos tanta crudelitas, si auctoribus bene cedat, quantum in discrimen adducta religio sit vestram commonefacere prudentiam nihil attinet, Et is quidem fi flecti noftris omnium preçibus et exorari se passus erit, præclarum nos atque uberem suscepti hujus laboris fructum ac præmium reportabimus. Sin ea in fententia perstiterit, ut apud quos nostra religio vel ab ipsis evangelii primis doctoribus tradita per manus et incorruptè feryata, vel multo antè quàm apud cæteras gentes sinceritati pristinæ reftituta est, eos ad summam desperationem redactos, deletos funditùs ac perditos velit, paratos nos effe commune aliquod vobiscum cæterisque reformatis fratribus ac fociis confilium capere, quo et saluti pereuntium justorum confulere commodissimè queamus, et is demum sentiat orthodoxorum injurias atque miserias tam graves non posse nos negligere. Valete.

Civitatibus Helvetiorum Evangelicis. Non dubitamus quin ad aures vestras aliquanto citius quàm ad noftras illa nuper calamitas pervenerit Alpinorum hominum religionem noftram profitentium, qui Sabaudiæ ducis in fide ac ditione cùm fint, sui principis edicto patriis sedibus emigrare jussi, ni intra triduum fàtisdediffent fe Roma

nam

nain religionem suscepturos, mox armis petiti et ab exercitu ducis fui occisi, etiam permulti in exilium ejecti, nunc fine lare, sine tecto, nudi, spoliati, afflicti, fame et frigore moribundi, per montes defertos atque nives cum conjugibus ac liberis miferrimè vagantur. Multo est minus cur dubitemus quin hæc, ut primum vobis nuntiata funt, pari atque nos tantarum miferiarum fenfu, eoque fortasse graviore quo illorum finibus propiores eftis, dolore affecerint. Veftrum enim in primis orthodoxæ fidei ftudium egregium, summamque in ea cum retinenda conftantiam tum defendenda fortitudinem, abundè novimus. Cum itaque religionis arctissimâ communione fratres, vel potius unum corpus, cum his miseris vos pariter nobiscum fitis, cujus membrum nullum affligi fine fenfu, fine dolore, fine detrimento atque periculo reliquorum potest, scribendum ad vos hac de re et significandum censuimus, quanti noftrum omnium interesse arbitremur, ut fratres nostros ejectos, atque inopes communi ope atque auxilio, quoad fieri poteft, juvemus et confolemur; nec eorum tantummodo malis et miseriis removendis, verum etiam nequid ferpat latius, nequid periculi exemplo atque eventu vel nobis omnibus creari poffit, maturè prospiciamus. Literas nos quidem ad Sabaudiæ ducem fcripfimus, quibus, uti cum subditis fuis fidelissimis pro clementiâ fuâ lenius agat, eosque jam prope perditos suis fedibus ac bonis restituat, vehementer petivimus. Et his quidem nostris, vel nostrûm potius omnium conjunctis precibus, exoratum iri principem fereniflimum, quodque ab eo tanto opere petivimus, facile conceffurum fperamus. Sin illi in mentem fecùs venerit, communicare vobiscum confilia parati sumus, qua potissimum ratione oppressos tot injuriis atque vexatos innocentiflimos homines, nobisqe charifsimos in Christo fratres, sublevare atque erigere, et ab interitu certissimo atque indignissimo conservare, poflimus. Quorum falutem atque incolumitatem pro vestra pietate vobis quam maxime cordi esse confido: Ego eam certe vel gravissimis meis rationibus, immò incolumitate propriâ, potiorem habendam esse existimem. Valete. Westmonasterio, Maii 19, 1655.

O, P. Superscript. Illustribus atque amplissimis Dominis, Helveticorum

Pagorum Protestantium et Confederatarum Civitatum Confulibus ac Senatoribus, Salutem.

Sereniffimo

Serenissimo potentiffimoque Principi Ludovico Galliæ Regi.

Serenissime potentissimeque Rex; Ex literis majestatis vestræ, quibus illa ad meas quinto et vigesimo Maii proximi datas rescribit, facilè intelligo nequaquam fefelliffe me eam opinionem, qua mihi quidem persuasum erat, cædes illas immaniffimas, barbaramque eorum hominum ftragem, qui religionem reformatam in Sabaudia profitentur, à cohortibus quibufdam vestris factam, neque jussu vestro neque mandato accidiffe. Quæ quantum majestati vestræ displicuerit, id vos vestris militum tribunis, qui hæc tam inhumana fuo folo impetu injufli perpetraverant, ita maturè fignificâsse, deque tanta crudelitate ducem ipsum Sabaudiæ monuifie, pro reducendis denique istis miseris exulibus unde pulsi funt, vestram omnem gratiam, necessitudinem, authoritatem tanta cum fide atque humanitate interposuisse, majorem equidem in modum sum lætatus. Ea nempe spes erat, illum principem voluntati ac precibus majestatis vestræ aliquid faltem hac in re fuisse conceffurum. Verùm cum neque vestro, neque aliorum principum rogatu atque instantia, in miserorum caufa quicquam effe impetratum perspiciam, haud alienum ab officio meo duxi, ut hune nobilem virum, extraordinarii nostri commissarii munere instructum, ad Allobrogum ducem mitterem; qui tantæ cru. delitatis in ejufdem nobiscum religionis cultores, idque ipfius religionis odio adhibitæ, quo fenfu afficiar, uberiùs eidem exponat. Atque hujus quidem legationis eo feliciorem exitum fperavero, fi adhibere denuò et adhuc majore cum instantia suam authoritatem atque operam majestati vestræ placuerit; et quemadmodum fideles fore illos inopes dictoque audientes principi suo ipsa in se recepit, ita velit eorundem incolumitati atque faluti cavere, ne quid iis hujusmodi injuriæ et calamitatis atrociffimæ innocentibus et pacatis deinceps inferatur. Hoc cum in fe juftum ac verè regium fit, necnon benignitati vestræ atque clementiæ, quæ tot subditos vestros eandem illam religionem fequentes ubique falvos et incolumes præstat, summè consentaneum,

majeftaté vestra, ut par eft, non possumus quin expectemus. Quæ hac fimul operâ, cum universos per sua regna Protestantes, quorüm studium erga vos summaque fides

maximis

« PreviousContinue »