Page images
PDF
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

28. Quod tardius ad te refcribo, vir clarissime et reverende, non recusabit, credo, noster Duræus, quo minus tardioris culpam refcriptionis à me in ipsum transferam. Poftea enim quam fchedulæ illius, quam mihi recitatam volebas, de iis quæ Evangelii caufa egiffes atque perpeflus efles, copiam mihi fecit, non diftuli parare has ad te literas ut ei darem tabellario, qui primus disceffiffet, sollicitus quam in partem filentium meum tam diuturnum interpretarere. Maximam interim habeo gratiam Molinæo veltro Nemau. sensi, qui suis de me fermonibus et amiciffima prædicatione, tot per ea loca bonorum viroruin me in gratiam immifit. Et fane quanquam non fum nefcius, me vel eo quod cum adversario tanti nominis publice, juffus certamen non detrectaverim, 'vel propter argumenti celebritatein, vel de nique scribendi genus longe latéque fatis innotuifle; fic tamen existimo, me tantundein duntaxat habere famæ, quantum habeo bonæ existiinationis apud bonos. Atque in eadem te quoque effe fententia, plane video; qui veritatis Christianæ fiudio atque amore accensus, tot labores pertuleris, tot hoftes sustinueris; eaque quotidie fortiter facias, quibus tantum abeft, ut ullam ab improbis famam tibi quæras, ut eorum certiilima odia et maledicta in te concitare non verearis. O te beatum! quem Deus umum ex tot millibus virorum, alioqui sapientum atque doctorum, ex ipfis inferorum portis ac faucibus ereptum, ad tam in, signe matque intrepidam Evangelii sui profeffionem evoca. vit. Et habeo nunc quidem cur putem Dei voluntate fingulari factum, ut ad té citius non refcriberim : cum enim intelligerem ex literis tuis, te ab:infeftis undique hoftibus petitum atque obfeffum, circumfpicere, et meritò quidem, quo tė posles in extremo discrimine, fi ita res tuliffet,recipere, et Angliam tibi in primis placuiffe, gaudebam equidem non uno nomine, te id consilii cepisse; cum tui potiundi fpe,

tum

tum te de mea patria tam præclare sentire : illud dolebam, non tum vidiffe me unde tibi hic apud nos præsertim Anglice nescienti, pro eo ac deceret prospectum esset: poflet. Nunc vero peropportune accidit ut minister quidam Gallicus ætate confectus, ante paucos dies è vita migraverit. In ifta ecclefia qui plurimum poffunt, teque illis in locis non satis tutò versari intelligunt (non hoc incertis rumoribus collectum, fed ex ipfis auditum refero) cooptatum te illius ministri in locum fummopere cupiunt, iinmo invitant ; sumptusque itineris fuppeditandos tibi decreverunt; atque ita tibi de re familiari provisum iri pollicentur, ut ministrorum apud nos Gallicorum nemini melius; nec tibi quicquam defore, quod ad munus evangelicum apud se libenter obeundum poffit conducere. Quare advola quamprimum, si me audis, vir reverende, ad cupidiffimos tui, messein hic meffurus, etfi coinmodorum hujus mundi fortasse non ita uberem, tamen, quam tui fimilis potisiimum exoptant, ani. marum, ut fpero, numerofam : tibique persuadeas, te viris bonis omnibus expectatiffimum efle venturum; et quanto citius, tanto gratiorem. Vale.

Wellmonasterio, April. 21. 1659.

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors]

31. Si inter tot funera popularium meorum, anno tam gravi ac pestilenti, abreptum me quoque, ut fcribis, ex ru. more præsertim aliquo credidifti, mirum non eft ; atque

ille

ille rumor apud vestros, ut videtur, homines, fi ex eo quod de salute mea foliciti essent, increbuit, non difplicet; indicium enim suæ erga me benevolentiæ fuifle existimo. Sed Dei benignitate, qui tutum mihi receptum in agris pa. raverat, et vivo adhuc et valeo ; utinam ne inutilis, quicquid muneris in hac vita restat mihi peragendum. Tibi vero tam longo intervallo veniffe in mentem mei, pergratum eft; quanquam, prout rem verbis exornas, præbere aliquem suspicionem videris, oblitum mei te potius effe, qui tot virtutum diversarum conjugium in me, ut scribis, admirere. Ego certe ex tot conjugiis numerosam nimis prolem expavefcerem, nisi constaret in re arcta, rebusque duris, virtutes ali maxime et vigere : tametsi earum una non ita belle charitatem hofpitii mihi reddidit : quam enim politicam tu vocas, ego pietatem in patriam dictam .abs te mallem, ea me pulchro noinine delinitum prope, ut ita dicam, expatriavit. Reliquarum tamen chorus clare concinit. Patria est, ubicunque est bene. Finem faciam, fi hoc prius abs te impetravero, ut, fi quid mendofe defcrip. tum aut non interpunctum repereris, id puero, qui hæc excepit, Latine prorsus nescienti velis imputare; cui fingulas plane literulas annumerare non fine miseria dictans cogea bar. Tua interim viri merita, quem ego adolescentem fpei eximiæ cognovi, ad tam honeftum in principis gratia provexisse te locum, gaudeo, cæteraque fausta omnia et cupio tibi, et spero. Vale.

Londini, Aug. 15. 1666.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem prætulerint;

nugæ.

Veruntamen ne penitus defpondeam animum, sparsim video, ni fallor, qui mihi ipfo aspectu tacito, quam bene velint, haud obscure significant ; à quibus etiam quantumvis paucis, equidem probari malo quam ab innumeris imperi

torum

« PreviousContinue »