Page images
PDF
EPUB

maximis in rebus perspecta jam fæpe et cognita est, arctiùs fibi devinxerit, tum exteris etiam omnibus persuasum reddiderit, nihil ad hoc facinus contulisse regis consilium, quicquid miniftri regü atque præfecti contulerunt. Præsertim fi majestas vestra pænas ab iis ducibus ac ministris debitas repetiverit, qui authoritate propria, suaque pro libidine, tam immania patrare scelera funt ausi. Interea cum majestas vestra factum hoc inhumanissimum, quo dignum est odio, aversari fe teftetur, non dubito quin miseris illis atque ærumnofis ad vos confugientibus, tutifsimum in regno suo receptum atque perfugium fit præbitura; nec fubditorum suorum cuiquam, ut contra eos duci Allobrogum auxilio adsit, permissura. Extremum illud est, ut majestatem vestram, quanti apud me sua amicitia fit, certiorem faciam: Cujus rei neque fructum ullo tempore defuturum confirmo. Albâ Aulâ, Julii Majestatis vestræ ftudiofiffimus, 29. 1655.

OLIVERIUS Prot. Reip. Angliæ, &c.

Eminentiffimo Domino Cardinali MAZARINO.

Eminentissime Domine Cardinalis; Cùm nobilem hunc virum cum literis, quarum exemplar hic inclusum est, ad regem mittere necessarium statuissem, tum ei, ut eminentiam vestram meo nomine falutaret, fimul in mandatis dedi, certasque res vobiscum communicandas ejus fidei commifi: Quibus in rebus eminentiam rogo vestram, uti fummam ei fidem habere velit, utpote in quo ego

sum. mam fiduciam reposuerim. Albâ Aulâ, Julii Eminentiæ veftræ studiofiflimus, 29. 1655.

OLIVERIUS, Prot. Reipublicæ Angliæ.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, Serenissimo Principi FRE

DERICO III. Dania, Norwegia, &c. Regi, Salutem.

Quam severo nuper et inclementi edicto, Allobrogum dux Immanuel suos ipse subditos Alpinarum vallium incolas, innoxios homines et religionis cultu purioris jam multis ab feculis notos ac celebres, religionis causâ finibus patriis exegerit, et, occisis permultis, reliquos per illa desertissima loca malis omnibus et miseriis inopes ac nudos expofuerit, et audíffe jamdudum arbitramur majestatem vestram, et gravissimum ex ea re, prout tantum reformatæ fidei defenforem ac principen decuit, dolorem percepisse. Siquidem pro institutis christianæ religionis quæ mala atque miserias pars aliqua noftrorum patitur, earum sensu penitus eodem tangi omnes debemus; et fanè omnibus nobis et universo Protestantium nomini hujus facti eventus atque exemplum, quid periculi oftendat, nemo vestra majestate, fi nos ejus pietatem atque prudentiam rectè novimus, melius videt. Scripfimus itaque libenter, ut quem dolorem ob hanc fratrum innocentiffimorum calamitatem, quam fententiam, quod judicium de re tota vestrum esse fperamus, idem planè et nostrum esse significemus. Itaque ad ducem Sabaudiæ literas dedimus, in quibus uti miseris atque supplicibus parcat, illudque atrox edictum porrò effe ratum ne finat, magnopere ab eo petivimus. Quod fi majestas vestra cæterique reformatorum principes fecerint, ut jam fecisse credimus, spes est leniri posse ferenissimi ducis animum, et hanc iram fuam tot faltem vicinorum principum intercessioni atque instantiæ condonaturum; sin perseverare in instituto fuo maluerit, paratos nos esse testamur, cum majestate veltra, cæterisque religionis reformatæ fociis, eam inire rationem, quâ tot miserorum hominum subyenire quamprimum inopiæ, providere faluti ac libertati, pro virili parte nostra possimus. Vestræ interea majestati bona omnia atque fausta à Deo Opt. Max. precamur.

loca

Westmonasterio, Maio, 1655.

[ocr errors]

OLIVERIUS Prot. Reipub. Angliæ, &c. Ampliffimis Consuli

bus et Senatoribus Civitatis Genevensis, Saluten.

Summum dolorem nostrum quem ex maximis et inauditis Protestantium calamitatibus valles quafdam Pedemontanas incolentium percepimus, quos Allobrogum dux tanta crudelitate persequutus est, jampridem vobis expofuifsemus, nisi id magis operam dediffemus, ut eodem tempore intelligeretis tantis eorum miseriis non affici nos folum, verum etiam de fublevandis iis atque folandis, quantum in nobis est, profpicere. Quapropter eleemofynas per hanc totam 3

rempublicam

rempublicam colligendas curavimus: quas ejusmodi fore haud immeritò expectamus, quæ nationis hujus affectum erga fratres fuos tam immania perpefsos demonstrare poflint, et quemadmodum religionis eadem utrinque communio est, ita sensum quoque eundem calamitatum esse; interea dum pecuniæ collectio maturatur, quod fine fpatio temporis fieri nequit, et miserorum iftorum egestas atque inopia pati moram non potest, necessarium duximus duo millia libra. rum Anglicarum, quanta fieri potuit celeritate, præmittere inter eos distribuenda qui præfentissima ope atque folatio indigere maximè videbuntur. Cum autem nescii non fimus innocentissimorum hominum miferiæ atque injuriæ quantopere vos affecerint, nec vobis quicquam labori aut moles: tiæ fore quod illis adjumento atque auxilio esse possit, prædictam pecuniæ fummam illis calamitofis curandam ac numerandam ad vos transferre non dubitavimus; idque vobis negotii dare, ut pro vestra pietate ac prudentia providere velitis qua ratione æquiffima quam primum illa pecunia egentissimis quibusque distribui queat, ut quamvis fumma sane exigua fit, aliquid tamen sit faltem, quo illi inopes recreari ac refici in præsens aliquantum pofsint, donec uberiorem ïis copiam fuppeditare poterimus: vos hanc vobis datam molestiam æqui bonique consulturos esse cum non dubitemus, tum etiam Deum Opt. Max. oramus, uti populo fuo religionem orthodoxam profitenti det animum fui in commune defendendi, fibique mutuò opem ferendi contra hostes suos immaniffimos; qua in re noftram quoque operam ecclesiæ utcunque usui fore lætaremur. Valete.

Mille quingentæ libræ de prædi&tis bis Junii 8. 1655

millibus à Gerardo Hensh Parisiis, quingentæ reliquæ per literas à Dos mino Stoupio, curabuntur.

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, Serenisimo Principi

Venetiarum Duci.

Serenissime Princeps; Cum rebus vestris omnibus contra hostem præsertim christiani nominis profperè gestis låtari semper consueviVol. VI.

с

mus,

mus, tum et illo navalis prælii novissimo succefsu nequaq quam fanè dolemus, quamvis id aliquo noftrorum cum detrimento accidiffe intelligamus. Oftenderunt enim nobis, per libellum fupplicem, negotiatores quidam nostri, Gulielmus et Daniel Gulielmi necnon Edoardus Bealus, navem suam, cui nomen Princeps Magnus, Constantinopolim ab fe commercii caufâ miffam nuper fuiffe : eam navem ab aulæ Turcicæ miniftris ad commeatum et milites in Cretam infulam deportandos retentam, dum in illa claffe Turcarum coacta eo navigaret, quæ à classe Venetorum oppugnata in itinere et superata eft, captam et Venetias abductam, ab maritimarum caufarum judicibus adjudicatam publicò fuiffe. Cum itaque, infcientibus dominis et nullo modo probantibus, navis illa Turcis operam dare invitissima coacta sit, seque ex ea pugna explicare militibus referta non potuerit; serenitatem vestram magnopere rogamus, ut fententiam illam maritimæ curiæ velit noftræ amicitiæ condonare, navemque illam fuis dominis, de vestra republica nullo suo facto malè meritis, restituendam curare. Qua in re impetranda, nobis præsertim petentibus, cum mercatores ipfos de vestra clementia benè sperare videamus, nos utique de ea dubitare non debemus: qui et præclara vestra consilia remque Venetam terrâ marique maxime uti pergat fortunare Deus omnipotens ex animo optamus. Serenitatis vestræ Venetæque Reip. ftudiofiflimus,

Oliverius Protector Reip. Angliæ, &c. Westmonasterio, Decemb. 1655.

OLIVERIUS Prot. Reip. Angliæ, &c. Serenisimo Principi

Ludovico Galliarum Regi.

Serenissime Rex; Mercatores aliquot noftrates, quorum nomina sunt Samuel Mico, Gulielmus Cocainus, Georgius Poynerus, aliique complures, per libellum fupplicem nobis ostenderunt fe, anno 1650, in navem quandam, cui insigne unicornus erat, permagnas rationes fuas contuliffe: eam navem bombyce, oleo, aliisque mercibus onuftam, quæ, plus minus, triginta quatuor millibus librarum noftrarum ab iisdem æstimata' funt, ab nave prætoria et proprætoria majestatis vestræ in

Mediterraneo

Mediterraneo Mari Orientali oppreffam atque captam fuisse: noftros autem illa in navi, propterea quod nobis eo tempore cum Gallis illibata pax erat, cum contra naves regias vi fe defendere noluissent, promifsis Pauli et Terrerii navarchorum inductos, qui velle fe noftros dimittere aiebant, prolatis onerum libellis, maritimis legibus paruiffe: mèrcatores proinde suprà dictos procuratorem suum, qui navem illam ac bona restituenda lîbi peteret, in Galliam mififfe: ibi poft triennium eoque amplius consumptum, cum ad fententiam de restitutione ferendam perventum jam esset, cardinalis Mazarini eminentiam eorum procuratori Hugoni Morello factam mercatoribus iftis injuriam agnovisse; datumque iri fatisfactionem, ut primùm confirmata pax inter utramque gentem, fædusque, quod tum agitabatur, confectum atque ratum efset, in fe recepiffe: immò recentiùs majestatis vestræ apud nos legatum excellentissimum dominum de Bordeaux, ex mandato vestro vestrique concilii, disertis verbis confirmâsse, hujus navis atque bonorum peculiari exceptione habitum iri rationem, etiam feorfim ab iis controversiis, de quibus in commune decidendis ex foedere provisum est: hujus promiffi legatum ipfum, qui nunc percommodè negotiorum quorundam fuorum caufà ad vos transmeavit, teftem esse posse locupletem. Quæ cum ita funt, jusque horum mercatorum in repetendis rebus suis tam præclare constet, à majestate vestra majorem in modum petimus, ut in eo obtinendo nulla iis mora diutiùs afferatur, velitque noftro rogatu has nobis redintegratæ amicitiæ et instaurati recèns fæderis esse primitias. Quod et fore confidimus, vobisque faufta omnia vestroque regno à Deo Opt. Max. precamur. Westmonasterio, Majestatis vestræ studiosissimus, Decemb. 1655. Oliverius Prot. Reip. Angliæ, &c.

Civitatibus Helvetiorum Evangelicis.

Ex vestris ad nos tam actis publicis per commiffarios nostros Genevâ transmissis, quàm literis 27 Decembris Tyguri datis, quo in loco res vestræ fint, cum non fint optimo, fatis fuperque intelligimus : In quo etsi pacem vestram, támque diuturnum sociale foedus ruptum, dolemus, tamen

C 2

cum

« PreviousContinue »