Page images
PDF
EPUB

Ut Cic. de Senect. "Nautarum alii malos fcandunt, alii per foros curfitant, alii fentinam exhauriunt; gubernator autem clavum tenet in puppi." In hoc exemplo totum eft nauta, quod eft fingulorum nautarum genus; partes, malum fcandere, curfitare, &c. Quæ tamen nautæ ut totius five generis partes five fpecies non funt, fed fpecierum, i. e. fingulorum nautarum effecta five officia, quibus ipfæ fpecies, i. e. finguli nautæ inter fe diftinguuntur. Verùm quanto hæc distributio imperfectior eft, tanto eft frequentior. Ufus autem illius præcipuus eft, ut perfectioris raritatem fuppleat; cùm diftributio generis in fpecies, ut fupradictum eft, tam difficilis inventu fit.

CAP. XXVIII.

De Diftributione è Subjectis.

"Reliqua diftributio eft modo quodam confentaneorum, ut fubjectorum et adjunctorum. Diftributio è fub„jectis eft, cùm partes funt fubjecta." Id est quando veræ partes intellectæ fubjectis diftinguuntur vel adumbrantur.

Ut apud Catullum:

"Virginitas non tota tua eft: ex parte parentum eft.
Tertia pars matri data, pars data tertia patri:
Tertia fola tua eft: noli pugnare duobus,
Qui genero fua jura fimul cum dote dederunt."

Virginitas puellæ vel jus potius virginitatis in tres partes dividitur fubjectis diftinctas, matre, patre, et ipfa puella. Alterum exemplum ex cap. 26 huc transfertur, Virgil. I Georg. ubi poëta exorditur opus fuum à divifione in quatuor partes, fubjectis fuis occupantibus diftinctas, fegetes, arbores, pecora, apes.

"Quid faciat lætas fegetes, quo fidere terram Vertere, Mæcenas, ulmífque adjungere vites T 2

Conve

Conveniat : quæ cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori, atque apibus quanta experientia parcis,
Hinc canere incipiam."

Tertium exemplum ex eodem etiam capite huc transfertur. Cic. pro Muræna: "Intelligo, judices, tres totius accufationis partes fuiffe: et earum unam in reprehenfione vitæ, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitûs effe verfatam." Hic tota accufatio in tria membra diftribuitur, fubjectis fuis occupantibus diftincta : atque in his tribus exemplis totum eft integrum. Quartum exemplum eft generis in fpecies ex Cic. 5 Tufcul. "Sint fanè illa tria genera bonorum, dum corporis et externa jaceant humi, et tantummodo quia fumenda funt, appellentur bona. Alia autem, divina illa, longè latéque fe pandant, cœlúmque contingant.' Hic Cicero bona in tres fpecies, quas ille genera vocat, dividit, fubjectis fuis diftinctas; nempe animi, corporis, et fortunæ.

[ocr errors]

CAP. XXIX.

De Diftributione ex Adjunctis.

"Distributio ex adjunctis eft, quando partes funt adjuncta."

Ut hominum alii fani, alii ægri: alii divites, alii pauperes.

Sic Virgil. Georg. mundum dividit in quinque partes; mediam torridam, duas extremas frigidas, et reliquas duas temperatas:

"Quinque tenent cœlum zonæ, quarum una corufco

Semper fole rubens, et torrida femper ab igni, &c."

Cæfar 1 Belli Gall. "Gallia eft omnis divifa in tres partes: quarum unam incolunt Belgæ, aliam Aquitani, tertiam, qui, ipforum lingua Celta, noftra, Galli appellantur."

In distributionibus hujufmodi imperfectis advertendum eft id quod videtur diftribui. Nam fi id totius rationem habet, integri vel generis, diftributio eft; fi non habet rationem totius, fed fimplex aliquod argumentum eft, ut caufa, effectum, subjectum, adjunctum, non eft distributio fed enumeratio potius, vel caufarum plurium ejufdem effecti, vel effectorum plurium ejufdem caufæ, vel fubjecto rum plurium ejufdem adjuncti, vel denique adjunctorum plurium ejufdem fubjecti. Hoc genere diftributionis imperfecto argumenta fæpe quorum veræ fpecies nullæ apparent, modis quibufdam diftinguuntur, modos autem fupra in adjunctis pofuimus. Sic in cauíis, " procreans et confervans, modi" efficientis," non fpecies," dicuntur: quia non differunt inter fe ut fpecies per differentias oppofitas, fed ita ut uni et eidem efficienti convenire queant; quandoquidem quæ caufa procreat, eadem ferè confervat; potéftque efficere idem vel folus, vel cum aliis; nonnulla vel per fe, vel per accidens.

CAP. XXX.

De Definitione.

Definitio in tradendis artibus eft ufu quidem prior diftributione (prius enim definitur unaquæque res quàm diftribuitur) natura tamen et inveniendi ordine eft pofterior: genus enim, quo non adhibito, fi quod fit, nulla definitio conftitui poteft, à diftributione, qui proprius generis est locus, mutuum accipit.

"Definitio eft, cum explicatur quid res fit."

Definitio vocatur, eo quòd rei cujufque effentiam definit, eámque fuis quafi finibus circumfcribit.

"Atque ut definitio arguit five explicat definitum, fic viciffim à definito argui poteft." Quæ quanquam argumentorum omnium affectio communis eft arguere inter fe viciffim et argui, hic tamen eandem ob caufam facta mentio eft definiti, ob quam in capite notationis facta eft nominis; ne argumentorum numero excludi videatur, cùm neque ejufdem fit nominis cum definitione quam arguit, neque

T3

caput

[ocr errors]

caput fibi peculiare obtineat; ficut alia argumentorum paria, quæ nominis ejufdem non funt. Ad reciprocationem autem quod attinet, quæ definitioni cum distributione communis eft, ea definitionis et definiti manifeftiffima eft: logica enim eft ars bene ratiocinandi; et viciffim, ars bene ratiocinandi eft logica. Atque ad hunc modum omnis definitio, ut nonnulli rectè monuerunt, converfione examinanda eft: unde Boëthius, Top. 5, " omnis definitio rei, quam definit, adæquatur."

"Definitio eft perfecta aut imperfecta: illa propriè definitio, hæc defcriptio dicitur."

"Definitio perfecta est, quæ conftat è folis caufis essentiam conftituentibus." Redundat ergo in definitione perfecta quicquid præterea ponitur.

"Caufæ autem illæ genere et forma comprehenduntur." Genus enim et forma (quæ funt quafi corpus et anima definitionis) totam rei effentiam conftituunt. Non ita tamen neceffariò requiritur in definitione perfecta genus, ut perfecta non fit nifi genus habeat: primùm enim, fummorum generum, ut argumenti in logica inventione, genus nullum eft; fed tota eorum effentia fub ipsa forma continetur; quæ etiam materiam iis convenientem complectitur; deinde fieri poteft ut ipfæ caufæ facilius occurrant quam earum fymbolum genus. Itaque fi ex ipfis caufis definitio conftat, perfecta erit; fi ex genere, fuccinctior tantum. Genus autem proximum, non remotum, in definitione femper eft ponendum: qui enim proximum ponit, remotiora etiam pofuit: nifi proximum fortè anonymum fit; tum enim et quotiefcunque generis, five anonymum fit five non, paulo ante facta mentio eft, abeffe genus in definitione, et rectè fubintelligi poteft: ut in hac ipfa definitionis definitione, genus remotum, nempe ortum argumentum ; tum etiam proximum, nempe reale et compofitum, fubintelligitur. Quam autem hic formam in definitione appellamus, plerique differentiam vocant. Sed differentia formæ fructus eft: et nifi in rerum collatione, quæ in definitione nulla eft, non apparet; et forma ipsa est unde præcipua rerum explicatio fumitur; præcipuum ergo in definitione locum habet.

Atque hoc modo definitur homo, animal rationale: nempe genere," animal," intelligimus, ut dictum eft,

effentiam

effentiam corpoream plenam vitæ et fenfus, quæ materies hominis eft, et pars formæ: cui fi addas " rationale," totam formam hominis comprehendes, vitæ, fenfus, rationis facultate.

Itaque "perfecta definitio nihil aliud eft, quàm univerfale fymbolum caufarum effentiam rei et naturam conftituentium."

Tales definitiones funt artium. Grammatica eft ars bene loquendi. Rhetorica bene dicendi. Logica bene ratiocinandi. Arithmetica bene numerandi. Geometria bene metiendi. Nam genere "ars" intelligimus præceptorum ordine difpofitorum comprehenfionem, quæ materies eft cujufque artis et pars formæ, five forma communis, cui fi addas formam cujufque artis propriam (quæ finem quoque fub fe comprehendit, ut dictum eft cap. 8,) habes totam artis effentiam explicatam, quæ perfecta definitio eft.

Ad regulas confequentiæ quod attinet, nempe à definitione ad definitum; et contrà, affirmatè vel negatè; hæc omnia reciprocatio, quæ distributionis quoque fuit, fatis clarè fuo loco expofuit.

CAP. XXXI.

De Defcriptione.

Definitiones perfectæ propter caufarum et præfertim formarum obfcuritatem, difficiles inventu funt: ad fupplendam igitur earum raritatem, " defcriptio" inventa

eft.

"Defcriptio eft definitio imperfecta, ex aliis etiam argumentis rem definiens." Id eft, ex quibufvis aliis rem quoquo modo explicans.

Ubi itaque forma haberi non poteft (nam genera ferè notiora funt) proprietas loco formæ feu differentiæ accipienda eft: ut," angelus eft fubftantia incorporea; equus eft animal hinnibile," &c. Adjuncta five accidentia, quæ vocantur (quia fubftantiæ folæ, ut inquit Ariftot. 1. 6, Metaph. c. 5, primariò definiuntur, accidentia fecundariò

T 4

tantum)

« PreviousContinue »