Page images
PDF
EPUB

OLIVERIUS Protector Reipub. Anglia, &c., Ampliffimis Confulibus ac Senatoribus Reip. Gedanenfis, S. P. D. Ampliffimi, magnifici viri, amici chariffimi;

Urbem veftram induftria, opibus et optimarum artium ftudiis florentem cum nobiliffimis quibufque urbibus femper effe duximus conferendam: nunc pofteaquam in hoc bello, quod veftris jamdiu in finibus geritur, Polonorum fequi partes quam Suecorum maluiftis, fanè et religionis caufa quam colitis, et commercii quod cum Anglis vetuftum jam habetis, optavimus ut ea vobis maxime confilia placerent, quæ cum Dei gloria urbifque veftræ dignitate ac fplendore viderentur effe conjunctiffima. Quocirca petimus pro amicitia, quæ vobis cum Anglorum gente multo ufu firmata jamdiu conftat, et fiqua in gratia apud vos noftrum quoque nomen eft, ut infignem inter primos Suecorum duces Conismarcum, egregium præfertim bello virum, cafu et fuorum proditione mari interceptum belli lege, non acerbiffimè adhuc gefti, dimittere velitis, fin id minus veftris rationibus convenire arbitramini, ut leniore faltem ac liberiore custodia habendum cenfeatis. Utrum horum vobis faciendum decreveritis, id profecto imprimis quod exiftimatione urbis veftræ dignum eft decernetis; deinde ab omnibus præclaris belli ducibus magnam gratiam inibitis; nos denique, quicquid id veftra intereffe putatis, haud mediocri fanè beneficio devincietis.

Ex Aula nostra Westmonafterio,

Aprilis an. 1657.

Veftrarum amplitudinum ftudiofiffimus,

OLIVERIUS, Protector Reipub. Angliæ, &c.

OLIVERIUS Protector Reipub. Anglia, Scotia, Hiberniæ, &c., Sereniffimo ac Potentiffimo Principi ac Domino Imperatori Ducique magno univerfa Ruffia, Soli Domino VOLADOMERI, Mofchoa, Novogrodi, Regi Cazani, et Aftracani, Syberia, Domino Vobfcoa, Magno Duci Smolenchi, Tuerfcoia et aliarum, Domino ac Magno Duci Novogroda, Inferiorumque Regionum Chernigoi, Rezanfcoa et aliarum, Domino omnis plaga Septentrionalis, item Domino Everfcoa, Cartalinfca aliarumque permultarum; S. P. D.

Anglorum genti cum imperii veftri populis vetus amicitia magnufque ufus, id quod nemo nefcit, ampliffimumque commercium jamdiu fuit; illa verò virtus fingularis, Imperator Auguftiffime, qua majoribus fuis majeftas veftra longè prælucet, et quæ de ea eft vicinorum omnium principum opinio, potiffimùm nos movet, ut majeftatem veftram et exi mio ftudio colamus, etque communicata cupiamus, quæ et rei chriftianæ et rationibus veftris haud parum conducere, nec minus nominis veftri gloriæ ferviare poffe exiftimemus. Quapropter ornatiffimum virum Dominum Richardum Bradshaw, fumma fide, integritate, prudentia, usuque rerum, ex aliis etiam legationibus, nobis cognitum, ad majeftatem veftram mifimus oratorem; qui et fingulare erga vos noftrum ftudium, fummamque obfervantiam vobis exponat, et fupradictis de rebus agere cum majestate veftra poffit. Eum itaque ut benignè noftro nomine accipiatis, eique ut, quoties commodum erit, liberum aditum, aurefque benignas, fidem denique in iis omnibus quae propofuerit aut tranfegerit, eandem atque nobismetipfis, fi coràm adfuiffemus, præbere velitis rogamus; adeoque majestati veftræ atque imperio Ruffico faufta omnia à Deo opt. max. precamur.

Ex Aula nostra Westmonafterii, die

April. an. Dom. 1657.

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus,

OLIVERIUS, Protector Reip. Angl. &c.

OLIVERIUS, Protector Reipub. Anglia, &c., Sereniffimo ac Potentiffimo Principi CAROLO GUSTAVO Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, Magno Principi Finlandia, Duci Efthonia, Carelia, Brema, Verde, Stetini, Pomerania, Casfubiæ et Vandalia, &c.

Sereniffime potentiffimeque Rex,
amice ac fœderate chariffime,

Vir nobiliffimus Gulielmus Jepfonus, militum tribunus, et parlamenti noftrifenator, cui hoc munus honori erit,quod majeftati veftræ hafce literas dabit, certiorem eam faciet, quanta cum perturbatione ac dolore nuntium accepimus belli illius funefti inter majeftatem veftram Daniæque regem coorti ; quamque nobis cordi ac ftudio fit, nullam noftram operam aut officium prætermittere, quoad Deus facultatem dederit ; ut huic ingruenti malo remedium aliquod maturè afferatur, eæque fimul calamitates avertantur, quas inferri ex hoc bello religionis caufæ communi neceffe erit; hoc præfertim tempore, quo adverfarii noftri contra orthodoxæ fidei profeffionem et profeffores cùm confilia perniciofiffima tùm vires arctiffimè conjungunt. Hæc atque alia nonnulla permagni ad utriufque gentis commoda rationefque publicas momenti adduxere nos, ut hunc virum ornatiffimum internuntii extraordinarii prædictum munere ad majeftatem veftram mitteremus: Quem uti amicè recipiatis, eique, iis in rebus quas cum majeftate veftra noftro nomine communicaverit, fummam fidem adhibeatis rogamus; cum is fit cujus fidei atque prudentiæ nos quoque plurimum tribuamus. Simul et illud petimus, ut majeftas veftra noftram erga fe refque fuas benevolentiam fingularem, atque ftudium perfuafiffimum fibi habeat; cujus nos argumenta certiffimam per omnem occafionem et propenfo animo et officiis paratiffimis præbebimus.

Ex Aula noftra Westmonafterii,

Aug. an. Dom. 1657.

Majeftatis veftræ amicus et fœderatus conjun&tiffimus,

OLIVERIUS Protector Reip. Angl. &c.

Excellentiffimo Domino, DOMINO de BOURDEAUX, Serenif fimi Regis Galliarum Legato extraordinario.

Excellentiffime Domine,

Mercatores quidem Londino-derrienfes Samuel Daufonus, Joannes Campfejus, et Joannes Nevinus, per libellum fupplicem, Sereniffimo Domino protectori ediderunt, fe, pofteaquam fœdus inter hanc rempub. regnumque Galliæ redintegratum intellexerant, an. Dom. 1655 navem quandam, cui nomen Anglicè The Speedwell, melioris ominis caufa, quam eventus ferebat, impofitum, cujus Joannes Ker magifter erat, mercibus quibufdam ex portu Derrienfi Burdegalam convehendis oneraffe; eam navem illic onere expofito, vinoque aliifque mercibus inde impofitis, captam in reditu die 24 Novembris anni fupra dicti à duabis Breftenfum navibus armatis, quarum alteri Adrianus Vindmian Swart, alteri Jacobus Jonfonus, præfuit, ab iifdem etiam in portum Brivatem, vulgo Breftenfem, fuiffe abductam; ibique et jure captam judicatam effe, et auctione venditam, cum mille centumque libras noftras æftimatione justa valuiffet, extra damnum mille librarum præterea datum: de quibus recuperandis omni fe honefta ratione cum illius loci præfectis egiffe: id fibi hactenus fruftra fuiffe: fe etiam moribus edictum curiæ maritimæ confecutos effe, quo citarentur in judicium qui navem illam cepiffent, autem jure effe captam defendere ftatuiffent. Edictum hoc et recte atque ordine promulgatum et redditum: idque ab ejufdem curiæ miniftris publicis maturè Domino legato Galliæ fignificatum effe: cum nemo contra comparuiffet, teftes aliquot juratos de re judicanda interrogatos effe. Quæ res cum à petitoribus ad celfitudinem Domini protectoris delata fit, ab eaque cognitioni atque fententiæ concilii mandata, cumque de facto et teftimoniis juratis libello fupplici adjunctis abunde conftet, petitoribufque liberum commercium Burdegalæ fit datum, mercefque illic emptæ atque impofitæ vi fint in reditu ereptæ et occupatæ contra fœderis fidem, ut fupra demonftratum eft, quis non videt hoc effe æquiffimum, aut navem cum onere petitoribus reftitui, aut de damno cùm

E 3

captæ

captæ navis tum juris perfequendi plene fatisfieri? Peto igitur ab excellentia veftra, atque etiam fereniffimi domini protectoris nomine peto, omnem velit operam dare, omnique operæ authoritatem etiam fui muneris adjungere, ut primo quoque tempore horum alterutrum fiat. Cum neque in caufa æquiore laborare poffit, neque mihi gratiore; qui eo diligentius curaffe quod mandatum mihi eft videbor, quo excellentia veftra maturius quod fuum eft præftiterit. Ex Alba Aula Augufti an. Dom. 1657.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c., Sereniffimo Principi D. FREDERICO WILHELMO Marchioni Branden burgenfis, Sacri Romani Imperii Archi-Camerario, ac Principi Electori Magdeburgi, Pruffia, Julia, Clivia, Montium, Stetini, Pomerania, Caffubiorum Vandalorumque, necnon in Silefia Crofne et Carnoviæ Duci, Burggravio Norinbergenfi, Principi Halberstadii et Minda,Comiti Mar ca et Ravenfbergi, Domino in Ravenftein: S. P. D.

pes

Sereniffime Princeps, amice ac fœderate chariffime, Cum ea fit celfitudinis veftræ fingularis virtus et pace et bello terrarum orbe toto jam clara, ea magnitudo animi atque conftantia, ut amicitiam veftram omnes fere princivicini ambiant, amicum et focium nemo fideliorem fibi aut conftantiorem cupiat, ut nos quoque in eorum numero effe intelligatis, qui de vobis veftrifque egregiis de rep. christianæ meritis quam optimè quamque præclarè sentiunt, nobiliffimum virum Gulielmum Jepfonum, tribunum militum et Parlamenti noftri fenatorem, ad vos mifimus, qui vobis noftro nomine et plurimam falutem dicat, et rebus veftris felicitatem omnem ominetur atque exoptet; noftram denique benevolentiam fummumque ftudium erga veftram ferenitatem verbis ampliffimis exponat; eique proinde fidem, iis in rebus de quibus vobifcum egerit, eandem habeatis rogamus, ac fi a nobifmetipfis teftata omnia atque confirmata coràm effent.

Ex Aula noftra Weftmonafterio Augufti an. Dom. 1657.

« PreviousContinue »