Page images
PDF
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

antur

antur ad illorum internecionem miferrimorum fpectare, quos illa prior laniena reliquos fecit. Quod ergo per dextram tuam, rex christianissime, quæ fædus nobiscum et amicitiam percussit, obsecro atque obteftor, per illud christianismi tituli decus fanctissimum, fieri ne fiveris : nec tantam fæviendi licentiam non dico principi cuiquam (neque enim in ullum principem, multo minus in ætatem illius principis teneram, aut in muliebrem matris animum tanta fævitia cadere poteft) fed facerrimis illis ficariis ne permise. ris; qui cum Christi fervatoris nostri servos atque imitato. res fefe profiteantur, qui venit in hunc mundum ut peccatores servaret, ejus mitiffimo nomine atque inftitutis ad innocentium crudeliffimas cædes abutuntur: eripe qui potes, quique in tanto faftigio dignus es pofse, tot supplices tuos homicidarum ex manibus, qui cruore nuper ebrii, fanguinem rursus fitiunt; fuæque invidiam crudelitatis in princi: pes derivare consultissimum fibi ducunt. Tu verò nec titulos tuos aut regni fines ifta invidia, nec evangelium Christi pácatissimum ista crudelitate fædari te regnante patiaris. Me mineris hos ipsos àvi tui Henrici protestantibus amicissimi dedititios fuiffe; cum Diguierius per ea loca, qua etiam commodissimus in Italiam tranfitus est, Sabaudum trans Alpes cedentem victor est insecutus : deditionis illius instru. mentum in actis regni vestri publicis etiamnum extat ; in quo exceptum atque cautum inter alia est, ne cui poftea Convallenses traderentur, nisi iisdem conditionibus quibus eo avus tuus invictissimus in fidem recepit. Hanc fidem nunc implorant, avitam abs te nepote fupplices requirunt: tui effe, quàm cujus nunc funt, vel permutatione aliqua, fi fieri poffit, malint atque optarint: id fi non licet, patroci. nio saltem, miseratione atque perfugio. Sunt et rationes regni quæ hortari poffint ut Convallenses ad te confugientes ne rejicias : fed nolim te, rex tantus cum fis, aliis rationibus ad defensionem calamitoforum quàm fide a majoribus data, pietate, regiaque animi benignitate ac magnitudine permoveri. Ita pulcherrimi facti laus atque gloria illibata atque integra tua erit, et ipfe patrem misericordiæ ejusque filium Christum regem, cujus nomen atque doctrinam ab immanitate nefaria vindicaveris, eo magis fa. ventem tibi atque propitium per omnem vitam experieris. Deus opt. max. ad gloriam suam, tot innocentissimorum F 2

hominum

[ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »