Page images
PDF
EPUB

imprimis, et quantum in me est, confulere debeam. Quo gravius necesse est feram quæ de Bremenfium et Suecorum præliis mutuisque cladibus ad nos perferuntur. Illud primum doleo, amicos utrosque noftros tam atrociter, tamque Protestantium rationibus periculosè, inter fe decertare; pacem deinde illam monasteriensem, quæ reformatis omnibus summo præsidio credebatur fore, ejusmodi peperisse infælix bellum : ut nunc arma Suecorum in eos conversa sint, quos inter cæteros paulo ante religionis causâ acerrimè defenderent : idque potiffimum hoc tempore fieri, cum pontificii per totam fere Germaniam reformatos ubique rursus opprimere, et ad intermiffas paulisper injurias, vimque pristinam, redire palam dicantur. Cum itaque intelligerem dierum aliquot inducias ad Bremam urbem jam effe factas, non potui fane quin majestati vestræ, occasione hac data, significarem quàm cupiam ex animo, quamque enixè Deum pacis orem, uti iftæ induciæ utrique parti feliciter cedant; utque in pacem firmissimam ex compositione utrinque commoda possint desinere: quam ad rem fi meam operam conferre quicquam, aut usui fore, majestas vestra judicaverit, eam vobis libentiffimè, ut in re Divino Numini proculdubio acceptissima, polliceor atque defero. Interea majestatis vestræ consilia omnia ut ad communem christianæ rei falutem dirigat Deus atque gubernet, quod idem non dubito quin et yos maximè velitis, animitùs exopto, Albâ Aulâ, Oct. Majeftatis vestræ ftudiofiffimus, 26. 1653.

OLIVERIUS, Prot. Reip. Angliæ, &c.

Magnificis amplissimisque Confulibus ac Senatoribus

Civitatis Bremenfis.

Ex literis vestris per oratorem vestrum Henricum Oldenburgum ad nos datis, coortum civitati veftræ cum vicino potentissimo diffidium, quasque exinde ad angustias redacti fitis, eò majore cum molestia ac dolore intelligo, quo magis Bremenfem civitatem, præter cæteras orthodoxa religione præstantem, diligo atque amplector; neque in votis quicquam habeo antiquius, quàm ut universum Protestantium nomen fraterno consensu atque concordia in unum tandem coalescat. Lætari interim communern reformatorum hoftem B 3

hisce

non fit

hisce noftris contentionibụs, et ferocius passim inftare, certiffimum eft. Ipfa autem controversia, cum decisionis noftræ

quæ vos jam nunc exercet, Deum itaque oro ut quæ cæptæ funt induciæ poflint fælicem exituin fortiri. Equidem quod petistis, ad Suecorum regem ea de re fcripfi suasor pacis atque concordiæ, Deo nimirum imprimis gratæ, meamque operam ut in re tam pia libens detuli, vos uti æquum animụm, neque ab ullis pacis conditionibus, honestis quidem illis, abhorrentem suadeo geratis ; vestramque civi, tatem divinæ tutelæ ac providentiæ commendo. Albâ Aulâ, Oct, Amplitudinis vestræ ftudiofiffimus,

26. 1654. Oliverius Prot. Reipub. Angliæ, &c.

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ Illuftriffimo Principi

Tarentino, S. P.D.

[ocr errors]

Perspectus ex literis tuis ad me datis religionis amor tuus, et in ecclefias reformatas pietạs eximia, studiumque singu. lare, in ista præsertim generis nobilitate ac splendore, eoque fub

regno in quo deficientibus ab orthodoxa fide tot funt nobilissimis quibufque fpes uberes propositæ, tot firmioribus incommoda subeunda, permagno me planè gaudio ac voluptate affecit. Nec minus gratum erat placuisse me tibi eo ipso religionis nomine, quo tu mihi dilectus atque charus inprimis effe debes. Deum autem obtestor ut quam de me spem ecclefiarum et expectationem esse ostendis, poflım ei aliquando vel satisfacere, fi opus erit, vel demonstrare omnibus, quàm cupiam non deeffe. Nullum equidem fructum laborum meorum, nullum hujus quam obtineo in repub. meâ five dignitatis sive mụneris, nec ampliorem existimarem, nec jucundiorem, quàm ut idoneus sim, qui ecclesiæ reformatæ vel amplificationi vel incolumitati, vel quod max, imum est, paci inferviam. Te verò hortor magnopere ut religionem orthodoxam, qua pietate ac studio à majoribus acceptam profiteris, eadem animi firmitate atque constantia ad extremum ufque retineas. Nec fanè quicquam erit te tuisque parentibus religiofiffimis dignius, nec quod pro tuis in me meritis quanquam tuâ causâ cupio omnia, optare tibi melius aut præclarius queam, quàm fi siç te pares atque instituas, ut ecclesiæ, præsertim patriæ, quarum in disciplina

tam

tam felici indole tamque illustri loco natus es, quanto cæteris præluces, tanto firmius in te præsidium fuis rebus conftitutum efle fentiant. Vale.

Albâ Aulâ, die Aprilis, 1655.

OLIVERIUS Protector Reipub. Anglia Serenissimo Principi IMMANUELI Sabaudia, Duci Pedemontii Principi, Salutem.

Sereniffime Princeps ; Redditæ sunt nobis Genevâ, necnon ex Delphinatu alülque

multis ex locis ditioni vestræ finitimis literæ, quibus certiores facti sumus, regalis vestræ celsitudinis fubditis reformatam religionem profitentibus, vestro edicto atque authoritate imperatum nuper esse, uti triduo quàm hoc edictum promulgatum erit suis sedibus atque agris excedant pænâ capitis, et fortunarum omnium amissione proposita, nifi fidem fecerint fe, derelicta religione sua, intra dies viginti catholicam religionem amplexuros: Cumque fe fupplices ad celfitudinem vestram regalem contuliffent, petentes uti edictum illud revocetur, utque ipfi,pristinamin gratiam recepti,concessæ à ferenissimis majoribus vestris libertati restituantur, partem tamen exercitus vestri in eos impetum fecisse, multos crudeliffime trucidâfse, alios vinculis mandâffe, reliquos in deserta loca montesque nivibus coopertos expuliffe, ubi familiarum aliquot centuriæ eo loci rediguntur, ut fit metuendum ne frigore et fame brevi sint miferè omnes perituræ. Hæc cum ad nos perlata effent, haud fane potuimus quin, hujus afflictissimi populi tanta calamitate audita, summo dolore ac miseratione commoveremur. Cum autem non humanitatis modo, fed ejufdem religionis communione, adeoque fraterna penitus necessitudine cum iis conjunctos nos esse fateamur, fatisfieri à nobis neque nostro erga Deum officio, neque fraternæ charitati, neque religionis ejusdem professioni posse existimavimus, fi in hac fratrum noftrorum calamitate ac miseria folo sensu doloris afficeremur, nisi etiam ad sublevanda eorum tot mala inopinata, quantum in nobis est fitum, omnem operam nostram conferamus. Itaque à veftra imprimis celfitudine regali majorem in modum enixè petimus et obteftamur, ut ad instituta serenissimorum majorum fuorum, conceffamque ab iis omni tem

pore voluntatem

BA

pore et confirmatam subditis suis Vallensibus libertatem, velit animum referre. In qua concedenda atque confirmanda, quemadmodum id præstiterunt, quod Deo per fe gratiffimum proculdubio est, qui conscientiæ jus inviolabile ac potestatem penes se unum effe voluit, ita dubium non est quin fubditorum etiam suorum meritam rationem habuerint, quos et in bello strenuos ac fideliffimos, et in pace dicto femper audientes, experti fuissent. Utque ferenitas vestra regalis in cæteris omnibus et benignè et gloriosè factis avorum suorum veftigiis optimè insistit, ita in hoc nolit ab iisdem discedere etiam atque etiam obsecramus; sed et hoc edictum, et fi quod aliud inquietandis reformatæ religionis causâ fubditis suis rogatum fit, uti abroget; ipfos patriis sedibus atque bonis restituat; concessa jura ac libertatem pristinam ratam üs faciat; accepta damna farciri, et eorum vexationibus finem imponi jubeat. Quod fi fecerit regalis celsitudo vestra, et rem Deo acceptissimam fecerit, miseros illos et calamitofos erexerit et recreârit, et à fuis omnibus vicinis, quotquot reformatam religionem colunt, maximam gratiam inierit; nobisque potiffimùm, qui vestram in illos benignitatem atque clementiam obteftationis noftræ fructum arbitrabimur. Quod et ad omnes officiorum reddendas vices nos obligaverit; nec stabiliendæ folùm verum etiam augendæ inter hanc remp. veftramque ditionem necessitudinis et amicitiæ fundamenta firmissima jecerit. Neque verò hoc minus ab justitia veftra et moderatione animi nobis pollicemur: quam in partem Deum Opt. Max. oramus uti mentem vestram et cogitationes flectat: vobifque adeo vestroque populo pacem, ac veritatem, et successus rerum omnium felices, ex animo precamur.

Albâ Aulâ, Maio, 1655:

OLIVERIUS Protector. Reipub. Angliæ, &c. Serenissimo.

Principi Transylvania, Salutem. Serenissime Princeps; Ex literis vestris fexto-decimo Novembris 1654, ad nos datis, fingularem erga nos benevolentiam veftram atque studium perfpeximus; et internuntius vefter, qui illas nobis literas dedit, de contrahenda nobiscum focietate et amicitia voluntatem vestram ampliùs coram exposuit. Nos certè occasionem hanc esse datam, unde nostrum quoque erga vos animum, et quanti celfitudinem vestram meritò faciamus, declarare atque ostendere poflimus, haud mediocriter fanè gaudemus. Cum autem veftra in rempublicam christianam præclara merita laboresque suscepti ad nos usque famâ pervenerint, et hæc omnia certiùs, et quæ amplius rei christianæ vel defendendæ vel promovendæ caufà in animo habeatis, celfitudo veftra fuis literis communicata nobis ami, cissimè voluerit, ea uberiorem insuper lætandi materiam nobis attulere: Deum nempe iis in regionibus excitâlse fibi tam potentem atque egregium suæ gloriæ ac providentiæ ministrum ; qui, cum virtute atque armis tantum pofsit, de religione communi Protestantium tuenda, cui nunc undique malè et dictum et factum est, nobiscum unà fociare confilia cupiat. Deus autem, qui utrisque nobis, tametfi locorum in. tervallo tam longè disjunctis, eundem religionis orthodoxæ defendendæ ftudium atque animum injecit, dubium non eft quin earum præcipue rationum author nobis futurus fit, unde et nobis, et inter nos, et reformatorum reliquis principibus ac civitatibus, hac in re' maximo esse adjumento atque usui poffimus, occafionibus certè omnibus intenti, fi quas Deus obtulerit, iis quod ad nos attinet, eodem Deo benè juvante, non deerimus. Interea celsitudini vestræ sine fummo dolore commemorare non possumus, quantâ inclementiâ dux Allobrogum subditos suos Alpinarum quarundam vallium incolas, orthodoxam religionem retinentes, persequutus fit. Quos non folùm severissimo edicto, quotquot Romanam religionem suscipere recufàrunt, fedes avitas bonaque omnia relinquere coëgit; verùm etiam fuo exercitu adortus est, qui multos crudeliffime concidit, alios bar. barè per exquisitos cruciatus necavit, partem verò maximam in montes expulit fame et frigore absumendam, exustis domibus, et fiqua eorum bona ab illis carnificibus non fint direpta. Hæc ut ad vos jamdudum nuntiata sunt, et celfitudini vestræ tantam crudelitatem graviter displicuisse, et vestram opem atque auxilium, quantum in vobis est, illis miferrimis, fiqui tot cædibus atque miferiis adhuc fuperfunt, non defuturum, nobis facilè persuadetur. Nos literas duci Sabaudiæ, ad deprecandum ejus infensum in fuos animum, jam scripfimus; sicut et Gallorum regi, idem

ut

« PreviousContinue »