Page images
PDF
[ocr errors]

. * Gulielmus Stephanus Bristolenfis, aliique mercatores aliquot Lon. dinenses anno 1606 et 1607, cùm per oram Mauritaniæ tribus cum n2, vibus commercium cum illis populis haberent, Hispaniæ regis naves, quæ per illa litora prædabantur, eas nactæ in Saphio et Sanctæ Crucis ftatione, dum in anchoris ibi ftabant, diripuerunt; hac fola ratione reddita, “ Nolle regem dominum suum cum infidelibus commercium permittere :" quorum damna amplius duobus millibus librarum æftimata sunt.

perinde

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][subsumed]

Post factam pacem anno 1605, navis Maria dicta, Ambrosio Birch magistro, ad feptentrionalem Hispaniolæ oram in Occidentali India mercaturas faciebat ; magister, cum a facerdote quodam patre Joanne, fic enim nominabatur, cum sex sociis, tuti et liberi commercii promisfis allectus effet ut in terram videndarum mercium quarundam causa egrederetur, et Hifpani duodecim ad Anglicanas merces inspiciendaş in navem ascenderent, dum Angli suas merces oftendunt nihil doli metuentes, dante signum ab littore fa. cerdote, Hispani, educta quisque fica, omnes in navi Anglos jugularunt, præter duos duntaxat qui in mare desiluerunt; cæteri in terra exquisitis cruciatibus necati funt; magister ipse exutus vestibus et ad arborem alligatus, nudus mufcarum morsibus expofitus est; ubi post horas viginti Nigrita quidam, audito hominis ejulatu, accedens, jam antè mori. bundum lancea transfixit: navis hæc cum mercibus quin. que millibus et quadringentis libris æstimata est.

Alia navis, cui nomen Arcuariæ, eodem anno ad Sanctum Dominicum capta est, nautæque omnes interfecti : hæc navis mille trecentis libris æstimata est.

Alia navis dicta Amicitia Londinensis, cum navigio fuo, a Lodovico Fajardo, claffis regiæ Hifpaniensis navarcho, capta est, navis cum bonis omnibus publicata, mercatores ac nautici in mare demersi, præter unum puerum, qui ad serviendum est fervatus : hæc navis cum navigio quinquies mille et quingentis libris æstimata eft.

Ex alia navi, cui nomen The Scorn, cum omnes nautae, Hispanorum dejerationibus confili, in terram egressi effent, omnes tamen alligati ad arbores et strangulati sunt. Ubi mercatores et navem et bona omnia amiserunt, mille quingentis libris æftimata.

* Anno 1606 navis, cui nomen Neptunus, ad Tortugam ab Hifpanorum navibus prædatoriis capta eft, quatuor millibus et trecentis libris æstimata.

Eodem anno navis alia, quæ Alauda nominata eft, a Lodovico Fajardo capta, et cum toto onere publicata eft, quæ quatuor millibus quingentis et septuaginta libris eft æftimata.

* Joannes Davis duo navigia cum omnibus bonis amisit, interfe&tis corum omnibus nautis, ad illius navigationis interitum, unde trium mile - lium et quingentarum librarum jacturam fecit.

[ocr errors]

* Alia navis mercatorum quorundam Londinensium, (cujus magifter crat Joannes Lock) a classe Hispanorum ad insulam Tortugam capta elt, propterea quod mercaturam feciffet, et arbores cecidiffet ; ob id navis elt publicata, et nauticorum plerique morte multati, reliqui ad triremes damnati: hic quinque millium et trecentarum librarum jactura facta eft. H2

De

« PreviousContinue »