Page images
PDF
EPUB

permutandis mercibus ad alternandos ictus ac vulnera de ventum eft, tam ante bellum inter Philippum et Elizabetham ortum, quam poft pacem ab Jacobo rege anno 1604 factam; alteramque ab ejus filio anno 1630, ita tamen ut hinc commercium per Europam non interpellaretur; tametfi nunc primum Hifpaniæ rex, poft hanc nuper noftrarum rerum retentionem, eorum locorum controverfias ad hæc etiam Europæ loca propagandas interpretatus eft.

Verùm neque in foederum interpretatione, neque in jure commercii ex illis foederibus, aliave ratione habendi infistimus; quafi in iis fundamenta hujus diffidii jacienda neceffariò fint, cum id clariffimis atque evidentiffimis rationibus nitatur, quod ftatim planum faciemus. Sunt tamen ejufmodi nonnulla, quæ, etfi bellum iis fundari non ita neceffe eft, poffunt, neque injuria, impedimenta effe fanciendæ pacis, aut inftaurandi faltem fœderis, in quo ea non conceduntur, vel quæ in prioribus pactis conceffa funt, vel non immeritò expectari queunt. Quod etiam pro refponfo effe poteft ad id quod quæritur, quare, quandoquidem antiqua fœdera cum aliis omnibus populis redintegravimus, idem cum Hifpaniæ rege non fecimus; neque continuò nos in conditionibus fœderis dextrum ejus oculum, multóque minus ambos (quod objicitur) ejus oculos poftulaffe, fi crudeliffimæ inquifitioni obnoxii effe, ubi commercium permiffum eft, noluimus, dandúmque nobis commercium inftitimus, unde, neque per antiqua fœdera, neque communi jure, excludendi fumus. Tametfi enim rex Hifpaniæ id fumpfit fibi ut nobis commercii leges finéfque præfcriberet, Romani pontificis lege quadam fretus, qua is omne commercium cum Turcis, Judæis, aliífque infidelibus vetat *, eoque nomine etiam pacis tempore naves ejus bellicæ aliis etiam in locis præterquam in India Occidentali noftras naves ceperunt et expilarunt, et quanquam fimili pape authoritate ejufque donationis titulo jus in Indos fibi vendicat,

*Gulielmus Stephanus Briftolenfis, aliique mercatores aliquot Lon. dinenfes anno 1606 et 1607, cùm per oram Mauritaniæ tribus cum nevibus commercium cum illis populis haberent, Hifpaniæ regis naves, quæ per illa litora prædabantur, eas nactæ in Saphio et Sanctæ Crucis ftatione, dum in anchoris ibi ftabant, diripuerunt; hac fola ratione reddita, "Nolle regem dominum fuum cum infidelibus commercium permittere :" quorum damna amplius duobus millibus librarum æftimata funt.

perinde

perinde quafi fibi jure effent fubjecti, etiam illi, qui neque in poteftate neque in fide ejus funt, nos tamen authoritatem ejufmodi nullam neque in papa, neque in Hifpaniæ rege agnofcimus, ut poffit vel Indis jus libertatis fuæ, vel nobis conceffum naturæ gentiumque legibus jus verfandi cum illis, et commercium habendi adimere, cum iis præfertim, ut fupra diximus, qui in poteftate ac ditione regis Hifpaniæ non funt.

Alterum impedimentum renovandi fœderis cum Hifpanis manifeftum eft atque infigne, nec non ejufmodi, ut legatis ac miniftris publicis in Hifpanicam ditionem vel de amicitia vel de alio quovis inter utramque rempublicam negotio miffis, fiduciam omnem incolumitatis præcidat, ubi rex opinionibus ejufmodi obftrictus eft, ut per eas legatis et miniftris publicis, ne in fummo vitæ periculo verfentur, incolumitatem à ficariis præftare non poffit: quorum jus, ut principum rerumque publicarum ufus inter fe, et amicitia confervetur, gentium jure femper inviolabile eft existimatum, iifque afylis multo fanctius, quorum privilegia (authoritate pontificis et Romanæ ecclefiæ fundata) adhibita hactenus fuere ad eludendam vim legum atque juftitiæ, quam exequendam fubinde popofcimus in interfectores Dom. Antonii Afchami, qui idcircò miffus ab hac republica in Hifpaniam fuit, ut ufum et amicitiam inter utramque gentem procuraret ac ftabiliret. Cujus barbaræ cædis nulla fatisfactio, nullum fupplicium neque fumptum eft, neque impetrari unquam potuit, quamvis à * parlamento poftularetur, ejufque nomine a concilio ftatus vehementer ac fæpius

Hoc conftat ex literis parlamenti, prolocutoris manu obfignatis, ad Hifpaniæ regem menfe Januario 1650, his verbis; "Majeftatem tamen veftram rogatam volumus infiftimufque, uti juftitiæ publicæ tandem fatisfiat fuper cæde Antonii Afcham refidentis noftri flagitiofa, eo magis quod poft iftius modi facinoris auctores merito fupplicio affectos, in aulam veftram regiam oratorem noftrum non dubitabimus delegare, ea expofiturum quæ non minus majeftati veftræ poterunt infervire, quam rei noftræ publicæ. Ex adverfo, fi nos fanguinem illum tot circumftantiis infignitum inultum pateremur, coram Deo unico liberatore perennique mifericordiarum noftrarum fonte, et coram natione Anglicanæ participes nos fore criminis neceffe eft; Præcipue fi alium adhuc Anglum in illud velimus regnum mittere, ubi fas eft impune trucidari. Nos vero tanti æftimamus majeftatem veftram, ut non facile fimus credituri potentiam veftram regiam in ditionibus ipfi fubjectis alienæ cuipiam potentia fubje&tam effe.

effet

effet flagitatum. Quod quidem fœderis inter utramque gentem renovandi continuatum hactenus impedimentum atque juftiffimum fuit, immò verò (pro eo quod ab aliis nationibus factitatum eft) jufta belli caufa cenferi potuit.

Quod autem ad controverfias in Occidentali India exortas, cum tam in ipfa continente quam in infulis colonia nobis quoque fint Americanæ, eafque jure non deteriore, immo meliore poffideamus quam Hifpani fuarum ullas obtineant, parique jure ea maria navigare nobis liberum fit, fine ulla tamen caufa, nulla prorfus injuria læfi (idque ubi de commercio controverfia nulla verfata eft) tamen perpetuò colonias noftras hoftiliter invaferant, noftros homines interfecerunt, naves ceperunt, bona diripuerunt, ædificia ftationefque vastarunt, noftros populares captivos in servitutem abduxerunt; atque hæc facere non deftiterunt ad illud ufque tempus in quo hanc nuper expeditionem contra eos fufcepimus.

Ob quam caufam, contra quàm antehac in hujufmodi occafione fieri confuevit, ubique ferè ditionis Hifpanica naves noftras negotiatorefque omnes retinuerunt, eorumque bona profcripferunt; adeo ut, five ad Americam, five ad Europam oculos convertamus, belli authores ipfi foli existimandi funt, quæque ex eo cædes atque incommoda fequi poterunt iis omnibus caufam ipfi præbuiffe.

Exempla perpetuæ crudeliffimæque hoftilitatis in Occidentali India, etiam pacis tempore ab Hifpanis in Anglos edita, et ab anno 1604, cum ab Jacobo rege coagmentata pax eft, ufque dum rurfus bellum erupit, et ab ea pace quæ anno 1630, proximè facta est, ad hanc ufque diem permulta inhumana et cruenta : pauca attuliffe fatis

funt perque habebimus.

*

* Navis quædam Ulyffis nomine infignita, cum per oram Guiana mercaturam faceret, et mercatores ac nautæ adducti fide ac jurejurando Berrei illius loci præfecti, in terram exiffent, eorum tamen triginta capti et in cuftodiam traditi funt: fcribit deinde ad mercatorem præfectus fe quidem triginta ex fuis nautis cepiffe, ideo quod nonnulli exteri, qui mercandi caufa illuc appulerant, viginti millibus ducatis ipfum fraudaverant; quos nummos fi fibi mififfet, remiffurum fe ei omnes fuos juravit, et commercii poteftatem facturum. Mercator partim numeratò, partim mercium æftimatione optatam ei fummam mittit: quam cum præfectus Berreus accepiffet, alligatos ad arbores illos homines triginta strangulari juffit, excepto folo chirurgo qui ad fanandum præfecti morbum affervatus eft. Hæc redemptio aliis cum damnis ibi datis feptem millibus librarum æftimata eft.

VOL. VI.

H

Poft

Poft factam pacem anno 1605, navis Maria dicta, Ambrofio Birch magiftro, ad feptentrionalem Hifpaniolæ oram in Occidentali India mercaturas faciebat; magister, cum a facerdote quodam patre Joanne, fic enim nominabatur, cum fex fociis, tuti et liberi commercii promiffis allectus effet ut in terram videndarum mercium quarundam caufa egrederetur, et Hifpani duodecim ad Anglicanas merces infpiciendas in navem afcenderent, dum Angli fuas merces oftendunt nihil doli metuentes, dante fignum ab littore facerdote, Hifpani, educta quifque fica, omnes in navi Anglos jugularunt, præter duos duntaxat qui in mare defiluerunt; cæteri in terra exquifitis cruciatibus necati funt; magifter ipfe exutus veftibus et ad arborem alligatus, nudus mufcarum morfibus expofitus eft; ubi poft horas viginti Nigrita quidam, audito hominis ejulatu, accedens, jam antè moribundum lancea transfixit: navis hæc cum mercibus quinque millibus et quadringentis libris æftimata eft.

Alia navis, cui nomen Arcuariæ, eodem anno ad Sanctum Dominicum capta eft, nautæque omnes interfecti`: hæc navis mille trecentis libris æftimata eft.

Alia navis dicta Amicitia Londinenfis, cum navigio fuo, a Lodovico Fajardo, claffis regiæ Hifpanienfis navarcho, capta eft, navis cum bonis omnibus publicata, mercatores ac nautici in mare demerfi, præter unum puerum, qui ad ferviendum eft fervatus: hæc navis cum navigio quinquies mille et quingentis libris æftimata eft.

Ex alia navi, cui nomen The Scorn, cum omnes nautæ, Hifpanorum dejerationibus confifì, in terram egreffi effent, omnes tamen alligati ad arbores et ftrangulati funt. Ubi mercatores et navem et bona omnia amiferunt, mille quingentis libris æftimata.

* Anno 1606 navis, cui nomen Neptunus, ad Tortugam ab Hifpanorum navibus prædatoriis capta eft, quatuor millibus et trecentis libris æftimata.

Eodem anno navis alia, quæ Alauda nominata eft, a Lodovico Fajardo capta, et cum toto onere publicata eft; quæ quatuor millibus quingentis et feptuaginta libris est

æftimata.

* Joannes Davis duo navigia cum omnibus bonis amifit, interfectis corum omnibus nautis, ad illius navigationis interitum, unde trium mil. lium et quingentarum librarum jacturam fecit.

Navis

*Navis alia, cui nomen Caftor et Pollux, ab Hifpanis ad Floridam capta eft, qui et eam publicarunt, nautafque omnes vel necaverunt, vel in fervitute retinuerunt, nihil enim de iis poftea eft auditum: hæc navis cum fuo onere quindecim mille libris æftimata eft.

Anno 1508, navis Plimouthenfis Richarda nominata, cujus præfectus erat Henricus Challins, domini Pophami, fummi Angliæ jufticiarii, Ferdinandi Gorges, ordinis equef tris, aliorumque fumptibus inftructa, ut Virginiam peteret, ad auftralem Canariarum infularum partem vi tempeftatum delata, cum indè curfum ad deftinatam oram tenuiffet, fub latitudine 27 graduum in undecim naves Hifpanicas ab Sancto Dominico redeuntes fortè incidit ; quæ ipfam ceperunt, et quanquam præfectus navis diploma regium protulit, quo fe expediret, tamen navis cum bonis publica facta eft, ipfe crudeliter habitus, et ad triremes miffus. Unde amplius duo mille et quingentæ libræ funt amissæ.

Simile quiddam navi alteri, cui nomen The Ayde, factum eft a Lodovico Fajardo captæ, obtentu amicitiæ; hæc item cum bonis publicata eft, omnefque nautæ, ad triremes abducti; ubi nonnulli fuftibus ad necem pulfati funt, quòd remigium recufaffent. Quæ navis et bona, Hifpanis ipfis æftimantibus, feptem millibus librarum æftimata funt.

Eodem anno navis alia, Anna Gallant appellata, magiftro Gulielmo Curry, cum ad Hifpaniolam mercaturas faceret, fimiliter et navis et bona publica facta funt, omnefque nautæ fufpendio necati, affutis unicuique ad ludibrium chartulis, in quibus erat fcriptum, "Cur huc veniftis ?" Hæc navis cum onere octo millibus librarum æftimata eft.

Hæc exempla fatis oftendunt, cujufmodi nobis pacem Hifpani in Occidentali India temporibus Jacobi fervarunt; qui rex diligentiffimè curavit vel potius pertimuit ne pax cum iis dirimeretur. Ejufmodi hoftilia plenè et cruenta veftigia, ab illa etiam proxima pace, quæ anno 1630 confecta eft, ad hanc ufque diem, perfequi licet.

* Alia navis mercatorum quorundam Londinenfium, (cujus magifter erat Joannes Lock) a claffe Hifpanorum ad infulam Tortugam capta eft, propterea quod mercaturam feciffet, et arbores cecidiffet; ob id navis eft publicata, et nauticorum plerique morte multati, reliqui ad triremes damnati: hic quinque millium et trecentarum librarum jactura fa&a

eft.

« PreviousContinue »