Amico Pyxidem auream odoriferi Pulveris capacem mittenti. I. Qvi studet ut placeant sua munera naribus, ipsum Emunctae naris dicite, Pierides. II. Grata seni ac puero, narisqve levamen anilis, Aurea misisti mihi dona; qvid aptius auro, R. S. Πλέον ἥμισυ παντός. Emensa virgo iam decem vetus lustra, R. S. Improbus. Improbe, linqve meum neu dic salvere sepulcrum : Dummodo ne venias tu prope, salvus ero. SS R. (ex Anthol. Gr.) Σκότον δεδορκώς. Πολλάκις ἐν πενίῃ βίοτον διάγουσιν ἄριστοι, καὶ τὰ σὰ λῷστα, Τύχη, δῶρα φέρουσι κακοί. εὖ γε, θεά, τυφλὴν ἔμεναί σε λέγουσιν ἀοιδοί, εἴτ ̓ ἄλαος φρεσὶν εἴτ ̓ ὄμμασιν οὖσα κυρεῖς. Iam te premit nox. Laetitiae diem Festae dicatam naenia possidet: Laurus triumphales obumbrat Debita funeribus cupressus. Ergo iuventas nil tua profuit, Stirpe patres atavosqve censes, Isti iuventae qvin nimis invidens O digna fatis prosperioribus; Haec erat. Heu Libitina, leto Nil adtulerunt vota morae, neqve Soliciti valuere qvestus? Notum ut legentis saepe pependerit Imperio, reducemqve Elissam In te videbant secla. Sed abstulit Nox una tantam spem populi. Tuam Ceu Troia quondam incredula, vocibus Nil credidisset surda Britannia, Spe laeta qvae nuper nepotum Ergo qviescit spiritus igneus, Dum tu sepulcro condita melleos Qvantos dolores intuleris patri Ast audienti talia qvis tuus, Mutare terrae litora dissitae ? Ardore cernant ut bene mutuo Sponsum illa, non hanc ille. Superstitem Partem haec reliqvit nunc animae alteram, Et parte divulsa maritus Morte caret magis invidenda. |