Page images
PDF
EPUB

Nobiliffimis et Spectatiffimis EDWARDO Comiti de DERBY, Baroni STANLEY,

THOMÆ Baroni GREY DE WILTON,
Reverendo RICARDO ASSAETON S. T. P. Collegii Christi

in Manchester Guardiano, Reverendo THOMÆ AYNSCOUGH, A. M. Collegii

ejusdem Socio, Reverendo JOANNI PARKER, A. M. de Breightmett, Reverendo PETRO HADDON, A. M. Ecclefiæ Parochialis

de Leeds Vicario, Reverendo THOMÆ FOXLEY, A. M. Ecclefiæ Parochialis

de Radcliffe Rectori,

JOANNI HOUGHTON,
SAMUELI CLOWES, JUNIORI,
JOANNI CLAYTON
JOANNI GARTSIDE,
GULIELMO EGERTON,
GULIELMO BANKES,
GEORGIO WALMISLEY,
JACOBO BRADSHAW,

ARMIGERIS,
JACOBO KEARSLEY,
GULIELMO ALLEN,
JOSEPHO PICKFORD,
JOSEPHO TIPPING,
GULIELMO HULTON,
JOANNI RIDGWAY,
THOMÆ BARROW,
JOANNI ARDEN,
CAROLO LAWSON, A. M. Scholæ Publicæ Mancunien Gis
Præfecto,

Tam

Tam HOSPITII quàm BIBLIOTHECÆ CHETHAMENSIS

Curatoribus Digniffimis:

Hunc Catalogum Librorum
In eâdem Bibliothecâ asservatorum,

Jussu fuo concinnatum

Eâ, quâ par eft, Obfervantiâ

D.D. D.

JOANNES RADCLIFFE. PR Æ FATI O.

LECTORI PHILOBIBLO, S. D.

CUM quatuor abhinc annis mihi demandata esset Provincia

BIBLIOTHECÆ CHETHAMENSIS apud MANCUNIENSES cuftodiendæ, placuit fanè Curatoribus nobilissimis spectatiffimisque, ut Libris, qui propter plurimam per nuperos annos acceffionem in Catalogis non defcriberentur, descriptis, et qui ex legentium incuriâ longè diftraherentur, ad forulos fuos redactis, ftatim ad novum Librorum Catalogum conficiendum me accingerem, quem ut publici esset juris, typis evulgari volebant. Manus vi&tas temerè, confiteor, dedi, eorum voluntatis, quàm virium mearum, observantior, qui in re bibliographicâ planè hofpes et rudis essem. Quoniam verò non meum erat, quod Fundator publicæ utilitati dicavit, id publico invidere, pofthabità modeftià importunâ, quam mallem opportunam vocare, mecum decrevi tam utili inftituto

pro virili incumbere. Huic tamen decreto ne tam inftanter satisfacerem quàm volui, obstabat illa prior, nec facilis cura. Notandi enim erant in Catalogis libri quamplurimi, qui hinc illinc in Bibliothecâ latitantes cum oculos, tum manus effugiebant, ut primò perfectiores evaderent; deindè in forulos fuos colligendi, quò faciliùs, quanta esset in unâquâque facultate supellex, innotefceret. Hoc tamen nè fieret, fæpiùs propter numerum forinamque fuam prohibuit anguftia loci ; qui tàm inique huic præ illi facultati contigit, ut libri complures in propriis locis fruftrà quærerentur, et videre esset Medicum suâ fede deftitutum Jurisperiti lateri adhærere, Poetas cum Mathematicis, Mathematicos cum Historicis societatem inire, facra denique cum profanis commisceri ; ut non mente solùm notandus, fed manu movendus esset unusquisque errabundus liber.

Sed

Sed ubinam? non ampliùs eniin singula libros suos scrinia capere potuerunt. Neceffe erat igitur, ut, veteribus fcriniis in altitudinem evectis, adderentur utrinque foruli, qui, prout occasio postularet, libros exciperent, et vagantibus sedem inter concives darent. Hi foruii plerumque minoris formæ funt, ut ubi minusculi libri, quod plurimis accidit, magnam eorum partem implebant, fpatiumque invadebant grandioribus deftinatum, ibi auxilium præfentius adeffet.

Facta eft, quantùm mihi tunc temporis licebat, instituta distributio; et tum denique ut alteræ curæ animum manumque adhiverem, meipsum ftrenuè adhortabar. Hæc igitur illam excepit ; quàm bonis aufpiciis lectoris est judicare, qui inusitati operis errores benevolè condonabit. Res equidem erat, ut experientia docebat, non unius momenti, nec unius anni, fi fidem Cl. Hyde habeamus, qui se Bibliothecr Bodleianæ Catalogo, illique tantùm alphabetico, annos novendecim infumpfiffe fatetur. Nam ut Bibliothecæ Catalogus defcriberetur non folùm Nomina autorum ordine alphabetico, fed etiam fecundùm varia sua argumenta in varias claffes voluminumque formas minutation disponens, res ipsa poftulabat, ut câdem operâ, et quæ suppeditamus, et quibus indigemus, ftudiofo lectori facilè appareat. Hæc “Catalogi conficiendi cura” (verba funt Middletoni in full Bibliothecæ Cantabrigiensis ordinande methodo, in qua plura ejusdem argumenti le&tu digniflima videsis), “ res fanè magni “ momenti, multique fudoris; non temerè enim eum atque of“ citanter inftitui (quotidianorum Catalogorum ad inftar, ubi “ multa omilla, et confusa omnia videamus) fed diligenter et “ accuratè defcribi velim; ut Bibliothecâ illâ, cujus notitiam sit “ exhibiturus, dignus planè reperiatur: In Catalogo autem recinftituto uniuscujufque libri historiolam quandam requirimus, “ quæ fingula ad eum dignofcendum atque à cæteris omnibus “ diftinguendum neceffaria quàm brevitèr, quàmque dilucidè “ exponat; undè præter Authoris, Editoris, Interpretis nomine,

exponat;

uno fimul intuitu pateat, de quo argumento, et quâ linguâ fu“ erit fcriptus, quo loco, que typographo, quo characteris genere,

qustáque editione prodierit.” Hæc ille, et quàm benè dicta fint, omnis doétus indoctusque affenfu confirmabit fuo. Non enim nomina librorum describere, hoc eft Catalogum conficere. Accedit necessitas Historiam literariam tum Hominum, tum Librorum modicè faltem tenendi. Quanti fit momenti Auctorum Historia ad librorum fuorum notitiam, nemo inficias ibit, qui vult suum cuique effe tributum; ut anonymis pseudonymisque : sua nomina, nominatis fui libri rectè reddantur. Porrò, tàm frequenter in Auctores ejufdem nominis incidimus, ut patriam, munus, fi quod obierit, prænomen cujufquam nescivisse; omnia vel unum omififfe, incredibilem fanè moleftiam ftudiofo fæpifimè creet. Quàm rarò prænomen, id intelligo quod, ut vulgò dicimus baptismo accepê re, Authoribus, Commentatoribusve, Gallicis præfertim præfixum eft! adeò ut, nifi literatis, lateat cujus fit hoc, vel illud opus: quod igitur, libro ipfo non indicante, è Commentariis literariis, Scriptoribus contemporaneis, Lexicisve biographicis laboriofè petendum eft; neque ex his quidem, nisi fortè famam meritis extenderit auctor, femper expiscandum. Quò fit, ut periculofum fuerit rem etiam levisfimam aliquandò omififfe, cum nefcias in defcribendo libro, quatenùs, et quàm multùm valeat ad eum ritè dignoscendum. Ne objiciat hic mihi aliquis, me non accuratè hanc regulam ipsum secutum efle, fæpiùs et diligentiùs, fateor, fecuturo, fi quantùm hæc res interfit, præscivissem. Quod ad librorum attinct notitiam, quisnam, precor, qui hanc prò dignitate usuque fuo æftimat, ignorat curiosam istam atque anxiam tum animi, tum oculorum attentionem ad annos, ad locos, ad typographos denique, ubi comparent, ubi non, laboriofum planè, ingratum semper et importunam opus, quo notitia illa tàm neceffaria eru. enda est è libris, qui ejusmodi argumenta ex professo tractant? Quàm plurima librorum copia devoranda et devolvenda est,

quanta

« PreviousContinue »