Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Ο

QUAESTIONES PETRONIANAE.

SCRIPSIT H. W. HALEY.

UAMQUAM hac nostra aetate paene omnia antiquorum scripta

a doctis viris accurate copioseque pertractata sunt, tamen in Petronium pauci admodum studia sua contulerunt. Quod maxime mirum videtur: nam dubitari non potest quin saturae Petronianae perutiles sint ad vitam Romanorum recte intellegendam; qua de causa satis dignae videntur in quas aliquid operae et curae impendatur. Fortasse autem textus foedissimis mendis plenus doctos a saturis diu deterruit; at nunc Franciscus Buechelerus, vir doctissimus, tanta cum diligentia Petronium curavit1 ut ea menda pleraque feliciter sint sublata.

De ipsius Petroni aetate nihil hoc tempore scribendum esse statuimus quod de hac quaestione multum diuque a viris doctis disputatum est. Nam ut alios omittam, Studerus et Buechelerus hanc rem tam luculenter tamque copiose tractaverunt ut perdifficile sit novi quidquam et integri adferre. Sunt tamen duae aliae quaestiones de quibus fortasse operae pretium erit disputare; quarum altera pertinet ad tempora quibus Encolpius et reliquae saturarum personae vixisse finguntur, altera ad urbem in qua convivium Trimalchionis agitur. Has enim nemo, nisi fallimur, satis diligenter tractavit.

Quae cum ita sint, primum quaerendum est quibus temporibus Encolpius itinera sua fecerit. Qua de re viri docti multum inter se dissenserunt. Nam ut alios praeteream, Burmannus res gestas Encolpi Claudianis temporibus adtribuit, Studerus Neronianis. Beck

1 Petronii Satirae et Liber Priapeorum. Tertium edidit Franciscus Buecheler. Berolini apud Weidmannos. MDCCCLXXXII.

2 Mus. Rhen. nov. II. (1842–3) pp. 50-92; 202-23.

8 Praef. ad ed. maior. pp. V-VIII.

* Intellexerat tamen Burmannus nonnulla in saturis ad imperatoris Augusti tempora pertinere. Haec enim in praefatione scripsit: 'His omnibus ego rite pensitatis, Tiberii, Caligulae et Claudii imperia attigisse Petronium puto, immo Augusti adhuc felicia tempora vidisse.'

ius1 autem, vir doctissimus, verum paene comprehendit; hoc tamen erravit quod ipsum Petronium extremo Augusti principatu vel primis annis quibus Tiberius imperium teneret, scripsisse statuit. Quasi vero necesse fuerit Petronio ut de suis tantum temporibus scriberet. Itaque Beckius magna ex parte, nisi fallimur, et oleum et operam perdidit. Nam Petronium circiter Neronis tempora scripsisse cum ipsarum saturarum genere et sermone, tum consensu Studeri, Franzi, Teuffeli,3 Buecheleri, Mommseni, multorum aliorum quos hic enumerare taedeat, luce clarius demonstratum duco. Hoc unum tamen Beckius satis probavit, multa apud Petronium esse quae ad Augusti tempora pertineant. Sed dum Petronium perscrutabatur, nonnumquam in errores incidit; quorum duos exempli gratia ponemus. Nam in commentariolo quod de aetate Petroni scripsit (p. 65) rem sic probare conatus est: 'Res ergo sic se habet. Ex quinque primis imperatoribus Tiberius et Nero patris patriae titulum recusaverunt; Claudium autem et Gaium umquam eum titulum accepisse nihil est quod indicet.' Ex quo effici existimat locum illum Petroni quo imperator pater patriae appellatur ad Octavianum pertinere. Atqui certo certius est et Gaium Caesarem et Claudium et Neronem patris patriae titulum adsumpsisse. Neque opponi potest locus ille Suetoni (Vit. Ner. c. 8) quem profert Beckius; multi enim imperatores patris patriae nomen quod primo recusaverant, post aliquanto adsciverunt. Deinde apud Petronium (c. 31) Encolpius dicit: Tandem ergo discubuimus, pueris Alexandrinis aquam in manus nivatam infundentibus' (ad lavandum scilicet) aliisque insequentibus ad pedes ac paronychia cum ingenti subtilitate tollenti

6

1 In commentatione quae inscribitur: 'The Age of Petronius Arbiter.' 2 C. I. G. III. p. 718.

3 Mus. Rhen. nov. IV. p. 511; 'Gesch. der Röm. Litteratur' (1882), pp. 690, 692.

4 Hermes XIII. (1878) p. 107.

5 Iannellius (Cod. Perott. p. CXX) permultos alios enumeravit.

6 Cass. Dio LIX. 3; C. I. L. II. 4639; 4640; 4962, 4. Cf. Eckhel. Doct. Num. VI. p. 222.

7 Eckhel. VI. 234; C. I. L. III. 409; 476; 1977; 6024; 6060; V. 25; 5050; 5804; 8002; 8003; IX. 5426; 5759; 5973 et al.; Cass. Dio LX. 3.

8 Eckhel. VI. 263; cf. C. I. L. III. 6123; VII. 12; XII. 512; 5459.

9 Sueton. Vit. Vespas. c. 12; Cass. Dio LIX. 3; Vit. Hadrian c. 6; Vit. Anton. Pii c. 6; Eckhel. Doct. Num. VIII. p. 452.

« PreviousContinue »