Tusculanarum disputationum libri quinque: Ex Hauniensibus codicum regii et Pithoeani collationibus recognovit Paulus Hagerup Tregder

Front Cover
sumptus fecit C.A. Reitzel, ex officina B. Lunonis, 1841 - 192 pages
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 21 - ipsum posse cognoscere. 53. Sed si, qualis sit animus, ipse animus nesciet, die, quaeso, ne esse quidem se seiet? ne moueri quidem se? Ex quo illa ratio nata est Platonis, quae a Socrate est in Phaedro explicata, a me autem posita est in sexto libro de re publica: XXIII. „Quod semper mouetur, aeternum est; quod autem
Page 45 - Concesseras enim nullo in malo mortuos esse; sed ob eam causam contendi, ut plura dicerem, quod in desiderio et luctu haec est consolatio maxima. Nostrum enim et nostra causa susceptum dolorem modice ferre debemus, ne nosmet ipsos amare uideamur. Illa suspicio intolerabili dolore cruciat, si opinamur eos, quibus orbati sumus, esse cum aliquo sensu in
Page 28 - modo uideto, ut deum noris, etsi eius ignores et locum et faciem, sic animum tibi tuum notum esse oportere, etiam si ignores et locum et formam. 71. In animi autem cognitione dubitare non possumus, nisi plane in physicis plumbei sumus, quin nihil sit animis admixtum, nihil concretum, nihil copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex. Quod quum ita sit, certe nec secerni nec
Page 31 - Laudo id quidem ; etsi nihil nimis oportet confidere. Mouemur .enim saepe aliquo acute concluso, labamus mutamusque sententiam clarioribus etiam in rebus; in his est enim aliqua obscuritas. Id igitur si acciderit, simus armati. A. Sane quidem ; sed, ne accidat, prouidebo. M. Num quid igitur est
Page 56 - posse euenire? et quis est, cui non possit? Ita fit' ut omnino nemo esse possit beatus. 17. Metrodorus quidem perfecte eum beatum putat, cui corpus bene constitutum sit et exploratum ita semper fore. Quis autem est iste, cui id exploratum possit esse? VII. Epicurus uero ea dicit, ut mihi quidem risus captare uideatur.
Page 6 - sint enim oportet, si miseri sunt; tu autem modo negabas eos esse, qui mortui essent. Si igitur non sunt, nihil possunt esse; ita ne miseri quidem sunt. A. Non dico fortasse etiam, quod sentio; nam istuc ipsum non esse, quum fueris, miserrimum puto. 13. M. Quid?
Page 7 - M. Quia, quoniam post mortem nihil est mali, ne mors quidem est malum, cui proximum tempus est post mortem , in quo mali nihil esse concedis ; ita ne moriendum quidem esse malum est; id est enim perueniendum esse ad id, quod non esse malum confitemur. A.
Page 170 - esse omnino negarent, saeptum undique et uestitum uepribus et dumetis indagaui sepulcrum. Tenebam enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulcro sphaeram esse positam cum cylindro. 65. Ego autem quum omnia collustrarem oculis (est enim ad portas Achradinas magna frequentia sepulcrorum),
Page 8 - alii animam, ut fere nostri. Declarat nomen; nam et agere animam et efflare dicimus [et animosos et bene animatos et ex animi sententia] ; ipse autem animus ab anima dictus est. Zenoni Stoico animus ignis uidetur. X. Sed haec quidem, quae dixi, cor, cerebrum, animam, ignem,
Page 186 - obliuione leniuntur traductis animis ad uoluptatem. Non sine causa igitur Epicurus ausus est dicere semper in pluribus bonis esse sapientem, quia semper sit in uoluptatibus. Ex quo effici putat ille, quod quaerimus, ut sapiens semper beatus sit. 111. Etiamne, si sensibus carebit oculorum, si

Bibliographic information