Page images
PDF

Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter,
Ipsc ego Sicanio frænantein carcere ventos

Æolon, et virides sollicitabo Deos, Cæruleamque suis comitatem Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam. At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri ; Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in orag

Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer. Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,

Ditis ad Hamburgæ mænia flecte graduin, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hama,

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostra,

Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti

Me faciunt aliâ parte carere mei !
Charior ille mihi quàm tu doctissime Graium

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat ; -
Quàmque Stagyrites generoso magnus alumno,

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo præunte recessus

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi, Pieriosque hausi latices, Clioque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero.

Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,

Induxitque auro lanea terga novo, Bisque novo terram sparsisti Chlori senilem

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes : Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos. Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,

Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides. Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem,

Mulcentum gremio pignora chara suo, Fortisan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei,
Cælestive animas saturantem rore tenellas,

Grande salutiferæ religionis opus.
Utque solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum. Hæc quoque paulum oculos in humum defixa mo

Verba verecundo sis memor ore loqui: [cestos. Hæc tibi, si teneris vacat inter præli Musis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem ;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit

Icaris à lento Penelopeia viro. ·
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,

Et pudet officium deseruisse suum. Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti, .

Çrimina dininui, quæ patuere, solent,

Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis

Supplicis ad mcestas delicuere preces. Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

Placat et iratos hostia parva Deos. Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere passus Amor, Nam vaga Fama refert, heu puntia vera malorun

In tibi finitimis bella tumere locis, . Teque tuamque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parâsse duces. Te circum latè campos populatur Enyo,

Et sata carne virûm jam cruor arva rigat ; Germanisque sunm concessit Thracia Martem,

Illuc Odrysios Mars pater egit equos ; Perpetuòque comans jam deflorescit oliva,

Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, Fugit lo! terris, et jam non ultima virgo

Creditur ad superas justa volasse domos.
Te tamen intereà belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto solus inopsque solo ;
Et, tibi quam patrii:non exhibuere penates,

Sede peregrinâ quæris egenus opem.
Patria dura parens, et saxis sævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere fætus,

Siccine in externam ferrea cogis humum, Isesinst terris quærant alimenta remotis

Quas'tibi prospiciens miserat ipse Deus,

Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent ? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,

Eternâque animæ digna perire fame ! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi

Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus. Talis et horrisono laceratus membra flagello,

Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix.
Piscosæque ipsum Gergessæ civis lësum

Finibus ingratus jussit abire suis.
At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis,

Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,

Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Deque tuor cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,

Ille tibi custos, et pugil ille tibi ;
Ille Sionææ qui tot sub mænibus arcis

Assyrios fudit nocte silente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritadas oras

Misit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,

Aere dum vacuo buccina clara sonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenosam dum quatit actus humum, Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentum,

Ef strepitus ferri, murmuraque alca: virům,

12 For they amidst their pride have said,

By right now shall we seise
God's houses, and will now invade

t their stately palaces. t Neoth Elohim bears borb. 13 My God, oh make them as a wheel,

No quict let them find,
Giddy and restless let them reel

Like stubble from the wind.
14 As when an aged wood takes fire

Which on a sudden strays,
The greedy flames run higher and higher,

Till all the mountains blaze, -
15 So with thy whirlwind them pursuc,

And with thy tempest chase ; 16 + And till they + yield thee honor due, Lord fill with shame their face.

+ Heb. They seek thy Name 17 Asham'd and troubled let them be,

Troubled, and asham'd for ever, Ever confounded, and so die

With shame, and 'scape it never. 18 Then shall they know that thou whose name

Jehovah is alone,
Art the most High, and thou the same
O'er all the earth art one.

[ocr errors]

"Hor lovely are thy dwellings fair !

O Lord of Ilosts, how dear

« PreviousContinue »