Page images
PDF

Where tkou dor:
My soul doth bor
Thy courts O Lars
ly bean and ilesa 2 :
Obrzer God, iu
There'n ehe spa D

Hath found a house
The stow there, the

Hath built her OTONE tra br thy altars, les

They find their sajena ind hom they ky na mobil Tout are thee, my brela . Happs, who an toy seustane. Where thee tacı cvele, 5 Happy, wbose strengus das

And in their heart to be 6 They pass througn .

That dry and seek 12.. As through a árantinam e

Where spa
1 Thev poutat e të

With joy -
Till all bcior various

In Siol bu a 8 Lord GoGo

O Jacobs un gula . 9 Thou Goh ou

Of this కు కు కు

Et tu (quod superest miseris) sperare memento,

Et tua magnanimo pectore vince mala; Nec dubites quandoque frui melioribus annis,

Atque iterum patrios posse videre lares.

ELEGIA QUINTA, ANNO ÆTATIS 20.

In adventum veris.
In se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephyros vere tepente novos;
Induiturque brevem Tellus reparata juventam,

Jamque soluto gelu dulce virescit humus. Fallor ? an et nobis redeunt in carmina vires,

Ingeniumque mihi munere veris adest ? Munere veris adest, iterúmque vigescit ab illo

(Quis putet?) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt; Concitaque arcona fervent mihi pectora motu,

Et furor, et sonitus me sacer intùs agit.
Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitòs crines, Delius ipse venit.
Jam mihi mens liquidi rapiatur in ardua cæli,

Perque vagas nubes corpore liber eo ;
Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum,

Et mihi fana patent interiora Deûm; Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore ?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor ?

Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint isto reddita dona modo.
Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis

Instituis modulos, dum silet omne nemus:
Urbe ego, tu sylvâ simul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat. Veris lo! rediere vices, celebremus honores

Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Jam sol Æthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Fleciit ad Arctoas aurea lora plagas. Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

Horrida cum tenebris exulat illa suis. Jamque Lycaonius plaustrum cæleste Boötes

Non longâ sequitur fessus ut ante via; Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo.
Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,

Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cum primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certè caruisti nocte puellâ

Phæbe tuâ, celeres quæ retineret equos. Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit

Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas, - Et tenues ponens radios gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope. “ Desere,” Phæbus ait, " thalamos Aurora seniles,

Quid juvat effæto procubuisse toro ?
Te manet Æolides viridi venator in berbâ,
Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.”

Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocius urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phæbe, subire tuos;
Et cupit, et digna est, quid enim formosius illå,

Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,
Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto

Mitia cuin Paphiis fundit amoma rosis !
Ecce ! coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim ; Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos

Tenario placuit diva Sicana Deo.
Aspice, Phæbe, tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent-flamina verna preces.
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ,

Blanditiasque tibi ferre videntur aves. Nec sine dote tuos temeraria quærit amores

Terra, r,ec optatos poscit egena toros, Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos. Quòd si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera. (muneribus sæpe coemptus Amor) Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,

Et superinjectis montibus abdit opes. Ah quoties cum tu clivoso fessus Olympo

In verspertinas præcipitaris aquas, "Curte," inquit,” cursu languentem, Phoebe, diurno

Hesperiis recipit cærula Mater aquis ?

[merged small][ocr errors]

Quid tibi cum Tethy! Quid cum Tartesside lymphâ,

Dia quid immundo perluis ora salo ? Frigora Phæbe meâ melius captabis in umbrâ,

Huc ades, ardentes imbue rore comas. Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ,

Huc ades, et gremio lumina pone meo. Quáque jaces circum mulcebit lene susurrans

Aura per humentes corpora fusa rosas. Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,

Nec Phaetonteo fumidis axis equo ; Cum tu. Phæbe tuo sapientius uteris igni,

Huc ades, et gremio lumina pone meo.” Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;

Matris in exemplum cætera turba ruunt. Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet solis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo. Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,

Quæque sedet'sacro Vesta pudica foco. Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenze per urbes,

Liitus io Hymen, et cava saxa sonant. Cultior ille venit tunicâque decentior aptâ,

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens ad amani gaudia veris

Virgineos auro cincta puella sinus. Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus Ut sibi quem cupiat, det Cytherea virum. [unum,

« PreviousContinue »