Page images
PDF

Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastot,

Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat suo sidera cantu,

Delphinasque leves ad vada summa vocat. Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa Deos. Nunc etiam Satyri cum sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro, Sylvanusque suâ cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan,

Vix Cybele mater, vix cibi tuta Ceres; Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes, Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,

Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi. Dii quoque non dubitant cælo præponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet. Ec sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arborea dii precor ite domo. Te referant miseris te Jupiter aurea terris

Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis ? Tu saltem lentê rapidos age Phæbe jugales

Quà potes, et sensim tempora veris eant; Brumaque productas tardè ferat hispida noctes,

Ingruat et nostro serior umbra polo.

LLEGIA SEXTA.

Ad Carolum Deodatum ruri commorantem,

Qui cum Idibus Decem, scripsisset, et sua carmina

excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum.

M itto tibi sanam non pleno ventre salutem,

Qua tu distento fortè carere potes. At tua quid nostram prolectat Musa camænam,

Nec sinit optatas posse sequi tenebras ? Carmine scire velis quàm te redamemque colamque,

Crede mihi vix hoc carmine queas. Nam neque noster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes. Quàm bene solennes epulas, hilaremque Decembrim,

Festaque califugam quæ coluere Deum, Deliciasque'refers, hyberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos ! Quid quereris refugam vino dapibusque poësin ?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec pudit Phæbum virides gestasse corymbos,

Atque hederam lauro præposuisse suæ,
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euce

Mista Thyoneo turba novena choro,
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris :

Non illic epulæ, non sata vitis erat.

Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyæun

Cantavit brevibus Tëia Musa modis ? . Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum; Dum gravis everso currus crepat axe supinus,

Et volat Eleo pulvere fuscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu

Mentis alit vires, ingeniumque fovet. Massica fæcundam despumant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fusumque per intima Phæbum

Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te

Numine composito tres peperisse Deos. Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonat argutâ molliter icta manu ; Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremclâ quæ regat arte pedes. Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners. Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos, Percipies tacitum per pectora serpere Phæbum,

Quale repentinus permeat ossa calor, Perque puellares oculos digitumque sonantem

Irruet in totos lapsa Thalia sinus. Namque Elegia levis inultorum curo Deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet iila suos !

[ocr errors]

Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpius et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove cælum,

Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superûm consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè Samii pro more magistri

Vivat, et innocuos præbeat herba cibos ;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque è puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus.
Qualis veste nitens sacrâ, et lustralibus undis

Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon edomitis sola per antra feris ;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Persciæ Phæbados aulam,

Et vada fæmineis insidiosa sonis,
Petque tuas rex ime domos, ubi sanguine nigro

Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim sacer est vates, divůmque sacerdos,

Spirat et occultum pectus, et ora Jovem.
At tu siquid agam scitabere (si modo saltem

Esse putas tanti noscere siquid agam)

Paciferum canimus cælesti semine regem,

Faustaque sacratis sæcula pacta libris, Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto

Qui suprema suo, cum patre regna colit, Stelliparumque polun, modulantesque æthere tu

El subitò elisos ad sua fana Deos. (mas Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,

Illa sub auroram lux mihi prima tulit. Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,

Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

Elegia SEPTIMA, ANNO Ætatis 19. Nondum blanda tuas leges Amathusia nôram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi maxime numen Amor. Tu puer imbelles dixi transfige columbas,

Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,

Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?

Non valet in fortes ista pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad

Promptior) et duplici jam ferus igne calet. [iras Ver erat, et summæ radians per culmina ville

Attulerat primam lux tibi Maie diem :
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,

Prodidit astantem mota pharetra Deum :

« PreviousContinue »