Page images
PDF

.

Prodidit et facies, el dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas

Tbiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Additeratque iras, sed et has decuisse putares,

Additeratque truces, nec sine felle minas. Et miser exemplo sapuisses tutius, inquit,

Nunc mea quid possit dextera testis eris. Inter et expertos vires numerabere nostras,

Et faciam vera per tua damna fidem. Ipse ego si nescis strato Pythone superbum

Edomui Phæbum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certiùs et graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,

Qui post terga solet vincere Parthus eques :
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis. Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi. Nec te stulte tuæ poterunt defendere Musæ,

Nec tibi Phæbæus porriget anguis opem. Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinu...

Et mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mibi de puero non metus ullus erat. Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modò villarum proxima rura placent. Turba frequens, faciéque simillima turba dearum

Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat,

Fallor? an et radios hinc quoque Phæbus habet. Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus et quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia misi,

Neve oculos potui continuisse meos. Unam fortè aliis supereminuisse notabam,

Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

Solus et hos nobis texuit antè dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagitta,

Et facis à tergo grande, pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,

Insilit hinc labiis, insidet inde genis :
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mibi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intùs flammaque totus eram. Interea misero quæ jam mihi sola placebat,

Ablata est oculis non reditura meis. Ast ego progedior tacitè querebundus, et excors,

Et dubius volui sæpe referre pedem.

Findor, et hæc remanet, sequitur pars altera votum,

Raptaque tam subitò gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia cælum,

Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus ? amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coram tristia verba loqui ;
Forsitan et duro non est adamante creata,

Forte nec ad nostras surdeat illa preces. Crede mihi nullus sic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce precor teneri cum sis Deus ales amoris,

Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certè est mihi formidabilis arcus,

Nate deâ, jaculis nec minus igne potens ;
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verùm nec deme furores,

Nescio cur, miser est suaviter omnis amans : Tu modo da facilis, posthæc mea siqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.
Hæc ego mente olim lævâ, studioque supino

Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisque ætas prava magistra fuit,
Donec Sacraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum.
MILTON. VOL. IV.

Protinus extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora postra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

In Proditionem Bombardicam.

Cum simul in regem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infandum perfide Fauxe nefas, Fallor ? an et mitis voluisti exparte videri,

Et pensare malâ cum pietate scelus? Scilicet hos alți missurus ad atria cæli,

Sulphureo curru flammivolisque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis

Liquit lördanios turbine faptus agros.

In eanden.

Siccine tentasti cælo donâsse läcobum

Quæ septemgemino Bellua monte lates ?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce precor donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potiùs fædos in cæluin pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos, Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte;

Crede mihi cæli vix bene scandet iter.

[blocks in formation]

PURGATOREM animæ derisit Täcobus ignem,

Et sine quo superùm non adeunda domus. Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale corona,

Movit et horrificum cornua dena minax. “ Et nec inultus” ait " temnes mea sacia Britannė;

Supplicium spreta relligione dabis. Et si stelligerás unquam penetraveris arces, • Non nisi per flammas triste patebit iter."

quàm funesto cecinisti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis! 70 Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni,

Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.

In eandem.

Quem modò Roma suis devoverat impia diris,

Et Styge damnârat Tænarioque sinu, od Hunc vice mutatâ jam tollere gestit ad astra,

Et cupit ad superos evehere usque Deos.

In inventorem bombardæ.

TAPETIONIDEM laudavit cæcá vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem ;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,
Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

« PreviousContinue »