Page images
PDF

Ad Leonoram Romæ canentem.

Angelus unicuique, suus (sic credite gentes)

Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major ?.

Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cæli

Per tua secretò guttura serpit agens; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono. [fusus, Quòd si cuncta quidem Deus est, per cunctaque

Inte unâ loquitur, cætera mutus habet.

Ad eandem.

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,

Cujus ab insano cessit amore furens. . Ah miser ille tuo quantò feliciùs ævo

Perditus, et propter te Leonora foret! Et te Pieriâ sensisset voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ,
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tuâ ;
Et poteras ægro spirans sub corde quietem

Flexanimo cantu restituisse sibi,

Ad eandem.

UREDULA quid liquidam Sirena Neapoli jactas,

Claraque Parthenopes fana Achelöiados, ittoreamque tuâ defunctam Naiada ripa

Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Ila quidem vivitque, et amenâ Tibridis unda

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
llic Romulidûm studiis ornata secundis,

Atque homines cantu detinet atque Deos.

Apologus de Rustico et Hero.

Rusticus ex malo sapidissima poma quotannis

Legit, et urbano lecta dedit Domino: Hinc incredibili fructûs dulcedine captus

Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,

Mota solo assueto, protenùs aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,

Damnavit celeres in sua damna manus ; Atque ait, “ Heu quantò sarius fuit illa Coloni

(Parva licet) grato dona tulisse animo! Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem:

Nunc periere mihi et fætus et ipse parens."

Anno ætatis 16. In obitum Procancellari medici.

Parere fati discite legibus
Manusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem

Täpeti collitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu moræ
Tentantur incassùm dolique ;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Nessi venenatus cruore

Æmathiâ jacuisset Oerâ
Nec fraude tarpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Sic triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique

Ægiali soror usa virgâ. Numenque trinum fallere si queant Artes medentûm, ignotaque gramina, Non gnarus herbarum Machaon,

Eurypyli cecidisset hastâ. Læsisset et nec te Philyreię

Sagitta Echidnæ perlita sanguine,
Nec tela te fulmenque avitum

Cæse puer genitricis alvo.
Tuque o alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria,
Nec puppe lustrasses Charontis

Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua
Irata, cum te viderit artibus
* Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuisse mortis.
Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosæ, calthæque busto,

Purpureoque Hyacinthus ore. Sit mitę de te judicium aci, Subrideatque Ætnæa Proserpina, Interque felices perennis

Elysio spatiere campo.

In quintum Novembris. Anno ætatis 17,

Jam pius extremâ veniens läcobus ab arcto Teucrigenas populos, latéque patentia regna Albionum tenuit, jamque inviolabile fædus Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:

Pacificusque novo felix divesque sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis :
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo,vagas exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera mæsta futuros ;
Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes ;
Regnâque oliviferâ vertit florentia pace.
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus,
Incidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomcn dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
Æquore tranato furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ.

At simul hanc opibusque et festâ pace beatam Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros, Quodque magis doluit, venerantem numina veri Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit

« PreviousContinue »