Page images
PDF

Tartareos ignes et luridum olentia sulphur; '
Qualia Trinacriâ trux ab Jove clausus in Ætna
Eflat tabifico monstrosus ob ore Tiphæus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus' ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis.
“ Atque pererrato solum hoc lacrymable mundo
Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta."
Hactenus ; et piceis liquido natat aëre pennis;
Quà volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniæ fines, à parte sinistra
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis.infamis Hetruria, nec non
Te furtiva Tibris Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum ;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes.
Templa dein multis subeunt lucentia tædis
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,

Orgia cantantes in Échionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cava responsat rupe Cithæron.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitesque impellit equos stimulante flagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque fero

'cem, Atque Acherontão prognatam pátre Siopen Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis. Interea regum domitor, Phlegetontius hæres Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter Producit steriles molli sine pellice noctes) At vix compositos somnus claudebat ocellos, Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentus Prædatorque hominum falsâ sub imagine tectus Astitit, assumptis micuerunt tempora canis, Barba sinus promissa tegit, cineracea longo Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus Vertice de raso, et ne quicquam desit ad artes, Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces, Tarda fenestratis figens vestigia calceis. Talis, uti fama est, vastâ Franciscus eremo Tetra vagabatur solus per lustra ferarum, Sylvestrique tulit genti pia verba salatis Impius, atque lupos domuit Libycosque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu Solvit in has fallax ora execrantia voces ; “Dormis nate ? Etiamne tuos sopor opprimit artus Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum!

Dum cathedram venerande tuam, diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe,
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni:
Surge, age, surge piger, Latinus quem Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua cæli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis ;
Et memor Hesperiæ dispectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosa,
Thermodoonteâ nuper regnante puella.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor, tu callidus utere fraude,
Quælibet hæreticis disponere retia fas est;
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres trabeâ, canisque verendos ;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi, factique mone, quisquamne tuorum ,
Audebit summi non jussa facessere Papa ?
Perculsosque metu subito, casúque stupentes
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis."
Dixit ; et adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Mæstaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis ;
Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ,
Nocturnos visus, et somnia grata revolvens.

Est locus æternâ septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu. Hic.inter cæmenta jacent præruptaque saxa, Ossa inhumata virûm, et trajecta cadavera ferro; Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis, Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces, Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur, Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror, Perpetuoque leves per muta silentia Manes Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat. Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri {trum, Et Phonos, et Prodotes, nulloque sequente per anAntrum horrens,scopulosum, atrum feralibus umbris

Diflugiunt sontes, et retrò lumina vortunt ;
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
* Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exosa mibi, prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo;
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartarecque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago,
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ
Consilii socios adhibete, operisque ministros."
Finierat, rigidi cupidè paruere gemelli.

. Interea longo flectens curvamine cælos
Despicit æthereâ dominus qui fulgurat arce,
Vanaque perversæ ridet conamina turbæ,
Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Fama Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ. Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria inuros : Excitat hic varios plebs agglomerata susurros; Qualiter instrepitapt circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dam Canis æstivum cæli perit adua culmen. Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce, Auribus innumeris cinctum capat eminet olli, Queis sonicum exiguum trahit, atque levissima captat

M

« PreviousContinue »