Page images
PDF

Pacificusque novo felix divesque sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, aethereo vagus exul Olyinpo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post itinera mcesta futuros;
Hie tempestates medio ciet acre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutna viscera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace.
Et quoscunque videt purae virtutis amantes,
Hos cupit adjiccre imperio, fraudumque magister
Tentat inacressum sceleri corrumpere pectus,
Incidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia praedam
Norte sub illuni, et somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes
Cmctus cscruleae fumanti turbine Iimmae.
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, ct terra Deo ditecta marino,
Cui nomen dedcrat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
/Equore tranato furiali poscere bello,
Ante expugnatae crudelia saecula Trojae.

At siraul banc opibusque et festa pace beatam Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros, Quodque magis doluit, vencrantem namina veri Sanaa Dei populum, tandem suspiria rupit

Tartareos ignes et luridum olentia sulphur;
Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in vEuia
Efflat labifico monstrosus ob ore Tiphceus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis.
"Atque pererrato solum hoc lacrymable mundo
Inveni, dixit, gens haec mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta."
Hactenus ; et piceis liquido natat acre pennis;
Qua volat, adversi pnecursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniae fines, a parte sinistiaj
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis jnfamis Hetrurin, nee non
Te furtiva Tibris Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigenae consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lurem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, praeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia caeci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes.
Templa dein multis subeunt lucentia taedis
(Vesper erat sacer iste Petro)fremitusque canentum
Saepe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique catervai

Or;;ia cantantes in Echionio Aracyntrto,
Dura tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cavi responsat rupe Cith;eron.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Praecipitesquc impellit equos stimulante flagello,
Capium oculis Typhlonta, Melanchartemque fero-

cem, Atque Acherontaeo prognatam pitre Siopen Torpidam, ct hirsutis horrentem Phrica capillis. Interca regum domitor, Phlegetontius ha;res Ingreditur thalamos (neque cnim secretus adulter Producit steriles molli sine pcllice noctes) At vix compositos somfras craudebat ocellos, Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum, Pra-datorque hominum falsi sub imagine tectus Astitit, assumf/tis micuerunt tempora canis, Barba sinus promissa tegit, cineracea longo Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus Venice dc raso, et nc quicquam desit ad artes, Cannabeo lumbos eonstrinxit fune salaces, Tarda fenestratis figens vestigia calceis. Talis, uti fama est, vasta Franciscus eremo Tetra vagabatur solus per lustra ferarum, Sylvestrique tulit genti pia verba salutis Impius, atque lupos domuit Libycosque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu Solvit in has fallax ora execrantia voces; "Dormis nate ? Etiamne tuos sopor opprimit artus? Immcmor O lidei, pccorumque oblite tuoruml

Dum cathedram venerande tuam,diademaquc triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe,
Dumquc pharetrati spernunt tua jura Britanni:
Surge, age, surge piger, Latinus quem Caesaradorat,
Cui reserata patet convex! janua cceli,
Xurgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicae possit custodia clavis;
Et memor Hesperian disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosar,
Thermodoontea nuper regnante puella.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque ncgas hosti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeioso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla prolanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nee tamen hu'nc bellis et aperto Marte lacesses,
Irrkus ille labor, tu callidus utere fraude,
Quaelibet haereticis disponere retia fas est;
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandaevosque patres trabea, canisque verendos;
Hos tu membratim potcris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
/Edibus iujecto, qua convenere, sub imis.
Protinus ipse igiturquoscunque.habet Anglia fidos
Propositi, factique nione, quisquamne tuorum

Audcbit summi non jussa facessere Papa e?
Perculsosque metu subito, casuque stupentes
Invadat vel Gallus atrox, vel sa-vus Iberus.
Sarcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligr.ros iterum dominaberis Anglos.
£t ncquid timeas, divos divasque secundas
Accipc, quoique tuis celebrantur numina fastis."
Dixit ; et adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illaetabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
VcstU inauratas redeunti lumine terras;
Mcestaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis;
Gum somnos pepulit stellatae janitor aulae,
Noctutnos visus, et somnia grata revolvens.

Est locus aeterna septus caliginc noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotaeque bilinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu. hie inter caementa jacent praeruptaque saxa, Ossa inhumata virum, et trajecta cadavera ferro; Hie Dolus intortis semper sedet ater ocellis, Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces, Et Furor, atque viae moriendi mille videntur, Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror, Perpctuoque leves per muta silentia Manes Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat. Ipsi etiam pavidi latitant penelralibus antri [trum, Et Phonos, et Prodotes, nulloque sequente per anAntrumhorrens,scopulosum,atrumferalibusumbris

« PreviousContinue »