Page images
PDF

Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis."
Nec tot, Aristoride servator inique juvencæ
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Lumina subjectas late spectantia terras,
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli:
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria, veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.

Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo, servati scilicet Angli
Officiis vaga diva cuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui. temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terrâque tremente:
6. Fama siles ? an te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et novo sceptrigero cædes meditata läcobo ?”
Nec plura, illa statim sensit mandata Tonantis,
Et satis ante fugax stridentes induit alas,
Induit et variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres prævertere nubes,
Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit:
Et primo Angliacas solito de more per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura spargit,

Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Prodirionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Ef ætique senes pariter tantæque puinæ
Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.
Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolâm ; capti pænas raptantur ad acres;
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris-
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

Anno ætatis 17. In obitum Præsulis Eliensis.

Adhuc madentes tore squalebant genæ,

Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mæsta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis.
Cum centilinguis Fama (pro semper mali

Cladisque vera nuntia)
Spargit per urbes divitis Britannix,

Populosque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus
Te generis humani decus,

Qui rex sacrorum illa fuisti in insula

Quæ nomen Anguillæ tenet. Tunc inquietum pectus irâ protinus

Ebulliebat fervida, Tumulis potentem sæpe devovens deam:

Nec vota Naso in Ibida Concepit alto diriora pectore,

Graiusque vates parcius
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobulen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aurâ, flamine: “ Cæcos furores pone, pone vitream - Bilemque et irritas minas, Quid temerè violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,
Erebóve patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao :
Ast illa cælo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit ;
Animasque mole carneâ reconditas

In lucem et auras evocat ;
Ut cum fugaces excitant Horæ diem

Themidos Jovisque filiæ ;
Et sempiterni ducit ad vultus patris:

At justa raptat impios

Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas.”
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

Fcdum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror :
Vares ut olim raptus ad cælum senex

Auriga currus ignei.
Non me Boötis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia,

Non ensis Orion tuus.
Prætervolavi fulgidi solis globum,

Longéque sub pedibus deam.
Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis.
Erraticorum, siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas, Velocitatem sæpe miratus novar,

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallynam, et

Stratum smaragdis atrium.
Scd hic tacebo, nam quis effare queat

Oriundus humano patre
Amanitates illius loci? inihi

Sat est in eternum frui.

Naturam non pati senium.

Heu quám perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis
Oedipodioniam volvit sub pectore noctem !
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nulloque solubile sæclo
Consilium fati perituris alligat horis.

Ergóne marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturæ facies, et rerum publica mater
Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo?
Et se fassa senem malè certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput? num tetra vetustas
Annorumque æterna fames, squalorque situsque
Sidera vexabunt ? an et insatiabile Tempus
Esuriet Cælum, rapietque in viscera patrem ?
Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc.contra munisse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes ?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridet uterque polus, superâque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas ;
Deturbato sacro cecidit de limine celi?
Tu quoque Phæbe tui casus imitabere nari
Præcipiti curru, subitâque ferere ruinâ
Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus,
It dabit attonito feralia sibila ponto.

« PreviousContinue »