Page images
PDF

Trinc etiam aërei divulsus sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fratcrnaque bella.

Ar Pater omnipotens fundaris fortius astris
Consuluit rerum summa, certoque peregit
Pandere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit cervare tenorem.
Volvitur hinc lapsu inondi rota prima diurno;
Raptat et ambitos sociâ vertigine cælos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors. ,
Floridus æternum Phæbus juvenile coruscat,
Nec fovet effætas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper amica
Luce potens eadem currit per signa rotarum,
Surgit odoratis pariter formosis ab Indis
ÆEthereum pecus albenti qui cogit Olympo
Mane vocans, et serus agens in pascua cæli.
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis,
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora concha
Oceagi Tubicen, nec vastâ mole minorem

Ægeona ferunt dorso Balearica cete,
Sed neque Terra tibi sæcli vigor ille vetusti
Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,
Et puer ille suum tenet et puer ille decorem
Phæbe tuusque et Cypri tuus, nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel subaquisgemmas. Sic denique in ævum
Ibit cunctarum series justissima rerum,
Donec flamma orbem populabitur ultima, latè
Circumplexa polos, et vasti culmina cæli ;
Ingentique rogo flagrabbit machina mundi.

De Idea Platonica quemadmodum Aristoteles inteli

lexit.

Dicite sacrorum præsides nemorum deæ,
Tuque o noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæqui in immenso procul
Antro recumbis otiosa Æternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Cælique fastos atque ephemeridas Deûm,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis :
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsùs extat ad morem unius,

Et, mira, certo stringitur spatio loci;
Seu sempiternus ille siderum comes
Cali pererrat ordines decemplicis,
Cirimúmve terris incolit lunæ globum:
Sive inter animas corpus adituras sedens
Obliviosas torpet ad Lethes aquas:
Sive in remotâ forte terrarum plaga
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput
Atlante major portitore siderum.
Non cui profundum cæcitas lumen dedit
Dircæus augur vidit hunc alto sinu ;
Non hunc silenti nocte Pleiones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit Icidis cultoribus.
At tu perenne ruris Academi decus
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam poetas urbis exules tuæ
Revocabis, ipse fabulator maximus,
Aut institutor ipse migrabis foras.

Ad Patrem.

Nunc mea Pierios cupiam per pectora fontos. Irriguas torquere vias, totumque per ora

[graphic][subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed]
[merged small][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »