Page images
PDF

Volvere laxatum gemino de vertice rivum ;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis,
Surgat in officium venerandi Musa parentis,
Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipsi
Aptiùs à nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus ista,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos, et semina cæli,
Nil magis humanam commendat origine mentam,
Sancta Prométheæ retinens vestigia flammæ.
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara care
Ima ciere valet, divosque ligare profundos, [meu
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmini sepositi retegunt arcana futuri
Phæbades, et tremulæ pallentes ora Sybillæ;
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum;
Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc eum repetemus Olympum,
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi,

binus auratis per cæli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
piritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
immortale melos, et inenarrabile carmen;
Corrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion ;
stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Vota guæl, et modico spumabat cæna Lyæo.
Tam de more sedens festa ad convivia vates
Esculeâ intonsos redimitus ab arbore crines,
leroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi laté fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Ætneo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit,
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios et quercubus addidit aures
Carmine, non citharâ, simulachraque functa canendo
Compulit in lachrymas; habet has à carmine laudes.

Nec tu perge precor sacras contemnere Musas,
Hunere, mille sonos numeros componis ad aptos,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii meritò sis nominis hæres,
Vunc tibi quid mirum, si me genuisse poëtam
Contigerit, charo si tam propè sanguinæ juncii

Cognatas artes, studiumque affine sequamur ?
Ipse volens Phæbus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti,
Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camænas,
Non odisse reor neque enim, pater, ire jubebas
Quà via lata patet, quà pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi:
Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures.
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano strepitu, secessibus altis
Abductum Aoniæ jucunda per otia ripz
Phæbæo lateri comitem sinis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis.
Me poscunt majora, tuo pater optime sumptu
Cúm mihi Romulex patuit facundia linguæ,
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasiste quos jactat Gallia flores,
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet cælum, subjec:aque cælo
Terra parens, terræque et cælo interfluus aër,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit.
Dimotáque venit spectanda scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sis libâsse molestum.

I nunc, confer opes quisquis malesanus avitas
Austriaci gazas, Perüanaque regna præoptas.
Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse
Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cælo ?
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato
At quc Hyperionios currus, et fræna diei,
Et circum undantem radiatâ luce tiaram.
Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ
Victrices hederas inter, laurosque sedebo,
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntque oculos véstigia nostra profanos.
Este procul vigiles curæ, procul este querelæ,
Invidiæque acies transverso tortilis birquo,
Sæva nec anguiferos extende calumnia rictus;
In me triste nihil fædissima turba potestis,
Nec vestri sum juris ego ; securaque turus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.
At tibi, chare patar, postquam non æqua me-

renti
Posse referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato
Percensere animo, fidæque reponere menti.

· Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus,
Si modo perpetuos sperare audebitis annos,
Et domini superesse rogo, lucemque tueri,
Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco,
Forsitan has laudes, decantatumque parentis
Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

N

[ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »