Page images
PDF

"hilosophus ad regem quendam, qui eum ignotum et

insontem inter reos forte captum incius damnaverat, την επί θανάτω πορευόμενος hac subito misit,

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

O MUSA gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quàm cùm decentes flava Dëiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum,
Adesdum et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camæna nostra cui tantum est cordi,

Quamque ille magnis prætulit immeritò divise i
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hiscequi qui suum linquens nidum
Polique tractum, (pessimus ubi ventorum,
In sanientis impotensque pulmonis
Pernix anhela sub Jove exercet flabra)
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ
Virosque doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa salsille,
Habitumque fesso corpori ponitùs sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat.
Nec id pepercit impia quod tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divům munus, O salus Hebes
Germana ! Tuque Phæbe morborum terror
Pythone Cæso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso.
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Lavemen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursùm Musis

4
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos .VA
Nuina, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis semper Ægeriam spectans. ,
Tumidusque et ipse Tibris hinc delinitus
Spei favebit innuæ colonorum :

Nec in sepulchris ibit obsessum reges
Nimiùm sinistro laxus irruens loro:
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi falsa regna Portumni.

MANSUS. Joannes Baptista Mantus Marchio Vilensis, vir

ingenii laude, tum litterarum studio, nec non et bellica virtute apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi dialogus extat de Amicitia scriptus ; erat enim Tassi amicissimus; ab quo etiam inter campana principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme Conquistata, lib. 20,

Fra cavalier magnanimi, e Corteci

Risplende il Manso Is authorem Neapoli commorantem summâ bea

nevolentiâ prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum ostenderat, hoc carmen misit.

Hæc quoque Manse tuæ meditantur carmina laudi
Pierides, tibi Manse choro notissime Phæbi,
Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus
Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci (honore,
Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camænæ,
Victrices hederas inter, laurosque sedebis.
Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis.

Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit, ille lunum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Assyrios divům prolixus amores ;
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas. -
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa tibi soli, supremaque vota reliquit.
Nec manes pietas tua chara fefellit amici,"
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam,
Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia ces-
Officia in tumulo, cupis integros rapere Orco, [sant
Què potes, atque avidas Parcarum eludere leges;
Amborum genus, et varia sub sorte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ;
Æmulus illius Mycalen qui natus ad áitam
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri,
Ergo ego te Cliùs et magni nomine Phabi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum : 1
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.!
Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam,
Quæ nuper gelida vix enutrita sub Arcto
Imprudens. Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis late puris argenteus urnis.' .
Occani Glaucos perfundit gurgite crines, . :
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras, SA
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phobo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione: -
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phæbo.

Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas).
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua sacris operata deorum
Heroum laudes imitandaque gesta canebant)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate senex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens, ..
Claraque perpetui sucerescet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plausumque vie
Et parili carpes iter immortale volatu. (rorum,
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas;
At non sponte domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo ;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ;
Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus frondosaque tecta
Pepeium prope rivum : ibi sæpe sub ilice nigrâ
Ad citharæ strepitum blandâ prece victus amici
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania, pondera, silvas,
Emotæque properant de collibus orni,

« PreviousContinue »