Page images
PDF

Mulcenturque novo maculosi carmine lynces, ..
Dis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet
Nascentem, et miti lustrarit lumine Phoebus,
Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu
Diis superis poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos,
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum
Phæbæos decorasse viros qui tam bene nôrit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem;
Aut dicum invictæ sociali fædere mensä
Magnanimos Heroas, et (O modo spiritus adsit)
Frangam Saxonicas Britonem sub Marte phalanges,
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorumque satur cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam sim tibi curæ ;
Ille meos artus liventi morte solutos
Curaret parvet componi molliter urna.
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus, . s
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri.:
Fronde comas, at ego secura pace quiescam. ...
Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bono-
rum,

* . : Ipse ego cælicolâm semotus in æthera divům, .. Quò labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,

Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo
(Quantum fata sinunt) et tota mente serenùm
Ridens purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo,

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsiset Damon ejusdemvicinæ pastores,eadem studia

sequuti à pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea revere sus, et rem ita esse comperto, se, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub personá hic intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruria Luca paterno genere oriundus,cætera Anglus ; ingenio, doctrina, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

HIMERIDEs nymphæ (dam vos et Daphnin et Et plorata diu memmistis fata Bionis) [Hylan, Dicite Sicelícum Thamesina per oppida carmen : Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis, Et quibus assiduis exercuit antra querelis, Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus,

(tam Dum sibi præreptum queritur Damona, neque ale Luctibus exemit noctern loca sola pererrans, Et jam bis virdi surgebat calumus arista,

Et totidem flaves numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrșis ; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musz Thusca retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocąt, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tum verò amissum tum denique sentit amicum,
Cæpit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi ! quæ terris, quæ dicam numina cælo,
Postquarn tę immiti rapuerunt funere Damon !
Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris?
At non ille, animas virgâ qui dividit aurea,
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne silentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Constabitque tuus tibi honos, longumqe vigebit Inter pastores: Illi,tibi vota secundo Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit : Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piùmque, Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi eaunt hæc præmia Da.

mon, At mihi quid tandem fiet modò ? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas .

Frigoribus duris, et per loca fæta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis ?
Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones,
Aut avidos terrere lupos præsepibus altis;
Quis fando sessire diem, cantoque solebit ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam ? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni
Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus

auster Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni, Aut æstate, dies medio dum vetitur axe, Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nyinphæ, Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus, Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultosque leporés ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat agni. At jam solus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ, Hic serum expecto, supra caput imber et Eurus Triste sonant, fraciæque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non cacat, agni. Heu quam culta mihi priùs atva procacibus herbis Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit! Innuba neglecto marcescit uva racemo, Nec myrteta juvant ; ovium quoque tædet, at illæ Mærent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad Corylos vocat, Alphesibæus ad ornos, Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco. Hîc Zephyri, hîc placidas interstrepit arbutus undas ; Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam. Ite domum impasti, domino jam non vacat

agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notārat, (Et callebat avium linguas, et sidere Mopsus) Thysi quid hoc? dixit, quæ te coquit improba bilis ? Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum, Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum, Intimaque oliquo figit præcordia plumbo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, et quid te Thyrsi futurum est ? Quid tibi vis ? aiunt, non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi, Illa choros, lususque leves, et semper amorem Jure petit, bis ille miser qui serus amavit. * Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, et filia Baucidis Aegle Docta modos, cithræque sciens, sed perdita fastu, Venit Idumanii Chloris vicina fluenti; Nil me blanditiz, nil me solentia verba, Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

'Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi quam similes ludunt per prara juvenci, Omnes unanimi sccum sibi lege sodales,

« PreviousContinue »