Page images
PDF

Neo tibi conveniunt lacrymae, nee flebimus ultra,
Ite procul lacrymae, purum colit aethera Damon,
^Ethera purus habet, pluvium pede reppulit arcuni;
Heroumque animas inter, divosque perennes,
yEthereos haurit latices et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu cceli post jura recepta
Dexter ades, placidusque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive aequior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Coelicolae norint, sylvisque vocabere Damon.
Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi .virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Laetaque frondentis gestans umbracula pahnse
./Etemum perages jmmortales hymenaeos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionaeo bacchantur et, Orgia Thyrso.

Jan. 23. 1646. Ad Joannem Rousium Oxoniensisacademicc bibliothecarium.

De libro Pocmatum amisso, quern Me sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in bibliothcca publico reponeret, Ode.

StropAc I.

Vjemelle cultu simplici gaudent liber,
Fronde licet gemina,

Munditieque nitens non operosa,

Quam matius attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii poetae;

Dum vagus Ausonias nunc per umbra«,

Nunc Britannica per vireta lusit

Insons populi, barbitoque devius

Indulsit patrio, mox itidem pectine Paunio

Longinquum intonuit melos

Vicinis, et huraum vix tetigit pede;

Antistropht.
Quis te parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tende.bas iter
Thamesis ad incunabula
Caeriilei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte ccelo,
Ceieberque futurus in aevum;

Strophe 2.
Modo quis deus, aut editus deo
Pristinam getis miseratus indolem
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)

Tollat nefandos civium tumultus,

Almaque revocet studia sanctus,

Et rclegatas sine sede Musas

Jam pene totis finibus Angligenum;

Immundasqiie volucres

Unguibus imminentes

Figat Apolinea pharetra,

Phiiieamque abigat pestem procul amnc Pcgaseo.

jihtistrophe.
Quin tu, libellc, nuncii licet mala
Fide, vel oscitantia
Semel erraveris agmine fratrum,
Sen quis te teneat specus,
Seu que te latebra, forsan unde vili
Calo tereris institoris insulsi,
Laetare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam remige penna;

Strophe. 3
Nam te Roiisius sui
Optat peculi, numeroque justo
Sibi pollisitum queritur abesse,
Rogatque venias ille cujus-inclyta
Sunt data virum monumenta curae:
Toque adytis etiam sacris
Voluit reponi, quibus et ipse praesidet
itternorum operum custos fidelis,

Qnacstorque gazae nobilioris,

Quam cui prefuit 16a

Clarus Erechthcides

Opulenta dei per templa parentis

Fulvosque tripodas, donaque Delphica,

Ion Aetata genu us Creuss. i

Antistrophe.
Ergo tu visere lucos
Musarum ibis amcenos,
Diamque Phcebi rursus ibis in domum,
Oxonia quam valle colit
Delo posthabita,
Bifidoque Parnassi jugo:
Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legeris inter alta nomina
Autborum, Giaia- simul et Latin;c
Antiqua gentis lumina, et verum decus.

Epodos.
Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium;
Jam sero placidam sperare jubeo
Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas
Quas bonus Hermes

Et tutela dabit solers Roiisi, ['onge

Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, at que Turba legentum prava facesset;

At ultimi nepotes,

Et cordatior anas

Judicia rebus aequiora forsitan

Adhibebit integro sinu.

Turn livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet

Roiisio favente.

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, una demum Epodo calusis, quas, tamesi omnes nee versuum numero, nee certis ubique colis exacted respondeant, ita tamen secuimus, commode Ugendi potius quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortassc dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt xa.ru. irylan, partim into\%\Vfi.ii%. Phaleucia quae sunt Spondaeum tertio loco bis admittunt, quod idem in seenndo loco Catullus ad libitum fecit.

Ad Christinam Succorum Reginam nomine Cromwclli.

X>e Llipotens Virgo, septem ReginaTrionum,

Christina, Arctoi lucida Stella poli, Cernis quas merui dura sub casside rugas,

Utque senex armis impiger ora tero;
Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submittit frontem reverentior umbra;

Nee sunt hi vultus Regibus usque truces.

« PreviousContinue »