Page images
PDF

Munditiéque nitens non operosa,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen hand nimii poetæ ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit
Insons populi, barbitóque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede ;

Antistrophe.
Quis te parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo ?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum ;

Strophe 2. Modò quis deus, aut editus deo Pristinam getis miseratus indolem (Si satis noxas luimus priores, Mollique luxu degener otium)

Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam penè totis finibus Angligenûm :
Immundasque volucres
Unguibus imminentes.
Figat Apolineâ pharetra,
Phinéamque abigat pestem procul amne Pegaséo.

· Ahtistrophe.
Quin tu, libelle, nuncii licet malà
Fide, vel oscitantià
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus,
Seu que te latebra, forsan unde vili
Calo teréris institoris insulsi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam remige penna ;

Strophe. 3
Nam te Rousius sui
Optat peculî, numeróque justo
Sibi pollisitum queritur abesse,
Rogatque venias ille cujus-inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ :
Téque adytis etiam sacris
Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis,

Quæstorque gazæ nobilioris,
Quàm cui præfuit lön .
Clarus Erechtheides
Opulenta dei per templa parentis
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Ion Actæâ genitus Creusa.

Antistrophe.
Ergo tu visere lucos
Musarum ibis amanos,
Diamque Phæbi rursus ibis in domum,
Oxoniâ quam valle colit
Delo posthabita,
Bifidòque Parnassi jugo:
Ibis honestus,
Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina
Authorum, Graiæ simul et Latinæ
Antiqua gentis lumina, et verum decus.

Epodos.
Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo
Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas
Quas bonus Hermes
Et tutela dabit solers Roüsi,

[longe Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, at que Turba legentum prava facesset ;

At ultimi nepotes,
Et cordatior ætas
Judicia rebus æquiora forsitan
Adhibebit integro sinu.
Tum livore sepulto,
Si quid meremur sana posteritas sciet
Rousio favente.

[ocr errors][merged small]

BelliPOTENS Virgo, septem Regina Trionum,

Christina, Arctoï lucida stella poli, Cernis quas merui dura sub casside rugas,

Utque senex armis impiger ora tero; Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu. Ast tibi submittit frontem reverentior umbra; ; Nec sunt hi vultus Regibus usque truces.

A GLOSSARY.

Explaining the antiquated and difficult Words in

Milton's poetical Works.

P. L. stands for Paradise Lost; P. R. for Parzdise Regain’d; S. A. for Samson Agonistes ; P. for the Poems ; and S. for the Sonnets. The letters i, ji, iii, &c. denote the books; the figures 1, 2, 3, &c. the verses.

When a word occurs but once or twice, or is takes in a peculiar sense, or has different senses in different places; in all these cases the places are pointed out.

As Milton's critics differ as to the sense of some words, some preferring one sense and some another, the different senses are often given.

The etymology of a great many words is given, and frequently the literal, or original, as well as the metaphorical signification.

A

To abash, to put into confusion, to make ashamed To abide, P. L. iv. 87. to bear or support the con

sequences of a thing

« PreviousContinue »