Page images
PDF

Nell' altera Babelle
Per te il parlar confuse Giove in vano,

Che per varie favelle
Di se stessa trofeo cadde su'l piano :

Ch’ Ode oltr' all Anglia il suo piu degno Idi

oma
Spagna, Francia, Toscana, e Grecia e Roma.
I piu profondi arcani
Ch' occulta la natura e in cielo e in terra

Ch'à Ingegni sovrumani
Troppo avaro tal hor gli chiude, e serra,

Chiaromente conosci, e giungi al fine

Della moral virtude al gran confine.
Non batta il Tempo l'ale,
Fermisi immoto, e in un fermin si gli anni,

Che di virtù immortale
Scarron di troppo ingiuriosi a i danni ;

Che s'opre degne di Poema o storia

Furon gia, l'hai presenti alla memoria.
Dammi tua dolce Cetra
Se vuoi ch' io dica del tuo dolce canto,

Ch' inalzandoti all' Etra
Di farti huomo celeste ottiene il vanto,

In Tamigi il dirà che gl'e concesso

Per te suo cigno parreggiar Permesso.
I o che in riva del Arno
Tento spiegar tuo merto alto, e preclaro

So che fatico indarno,
E ad ammirar, non a lodarlo imparo ;

Freno dunque la lingua, e ascolto il core
Che ti prende a lodar con lo stupore.

Del. Sig. Antonio Francini gentilhuomo

Florentino.

JOANNI MILIONI

LONDINENSI,

Juveni patria, virtutibus exinio, VIRO qui multa peregrinatione, studia cuncta

orbis terrarum loca perspexit, ut novus Ulys

ses omnia ubique ab omnibus apprehenderet: Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperdite

sic reviviscunt, ut idiomata omnia sint in ejus laudibus infacunda : et jure ea percallet, ut admirationes et plausus populorum ab pro

pria sapientia excitatos intelligat : Illi, cujus animi dotes corporisque sensus ad

admirationem commovent, et per ipsam motum cuique auferunt; cujus opera ad plausus hortantur, sed venustate vocem laudatoribus adimunt.

Cui in memoria totus orbis ; in intellectu sapi

entia; in voluntate ardor gloriæ ; in ore eloquentia ; harmonicos coelestium sphærarum sonitus astronomia duce audiente; characteres mirabilium naturæ per quos Dei magnitudo describitur magistra philosophia legenti; antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis ambages, comite assidua autorum lectione,

Exquirenti, restauranti, percurrenti.

At cur nitor in arduum ? Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Fama

non sufficiant, nec hominum stupor in laudandis satis est, reverentiæ et amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert Carolus Deodatus Patricius Florentinus,

Tanto homini servus, tantæ virtutis amator,

LIBER PRIMUS.

Elegia prima, ad Carolum Deodatum.

TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,

Pertulit et voces nuncia charta tuas ; Pertulit occiduâ Devæ Cestrensis ab orâ

Vergivium prono quâ petit amne salum. Multùm crede juvat terras aluisse remotas

Pectus amans nostri, tamque fidele caput, quòdque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit. Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undâ,

Meque nec invitum patria dulcis habet. Jam nec arundiferum mibi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor. Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles,

Quàm male Phæbicolis convenit ille locus ! Nec duri libet usque minas perferre magistri

Cæteraque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,

Et vacuum curis oria grata sequi,
Non ego vel profugi nomen, sortemve recuso,

Lætus et exilii conditione fruor.
O utinam vates nunquam graviora tulisset

Ille Tomitano flebilis exul agro;

Non tunc Ionio quicquam cessisset Homero,

Neve foret victo laus tibi prima, Maro. Tempora nam licet hic placidis dare libera Musis,

Et totum rapiunt me mea vita libri. Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos. Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,

Seu procus, aut positâ casside miles adest, Sive decennali fæcundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro; Sæpe vafer gnato succurrit fervus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris; Sæpe novos illic virgo mirata calores

Quid sit amor nescit, dum quoque nescit, amat. Sive cruentatum furiosa Tragedia sceptrum

Quassat, et effusis crinibus ora rotat, Et dolet, et specto, juvat et spectasse dolendo,

Interdum et lacrymis dulcis amaror inest : Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit, Seu ferus é tenebris iterat Styga criminis ultor

Conscia funereo pectora torre movens, Seu mæret Pelopeia domus, seu nobilis Ili,

Aut luit incestos aula Creontis avos.
Sed neque sub tecto semper, nec in urbe, latemus,

Irrita nec nobis tempora veris eunt.
Nos quoque lucus habet vicinâ consitus ulmo,

Atque suburbani nobilis umbra loci.
Sæpius hic blandas spirantia sidera flammas

Virgineos videas preteriisse choros,

« PreviousContinue »