Page images
PDF

Ah quoties dignæ stupui miracula formæ

Quæ possit senium vel reparare Jovis ! Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Aique fasces quotquot volvit uterque polus ; Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,

Quæque fluit puro nectare tir.cta via, Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,

Aurea quæ fallax retia tendit Amor ; Pellacesque genas, ad quos Hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor ! Cedite laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem. Cedite Achæmeniæ turritâ fronte puellæ

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon. Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus. Nec Pompeianas Tarpeia Musa columnas

Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis. Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera sat tibi sit fæmina posse sequi. Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis

Tarrigerum latè conspicienda caput, Tu nimium felix intra tua mænia claudis

Quicquid formosi pendulus orbis habet,
Non tibi tot cælo scintillant astra sereno,

Endymionez turba ministra deæ,
Quot tibi conspicuæ formáque auróque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis venisse invecta columbis
Alina pharetrigero milite cincta Venus,

Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, et roseam post habitura Cypron. Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

Mænia quàm subitò linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEGIA SECUNDA, ANNO ÆTATIS 17. In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis

TE, qui conspicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum, præconem te quoque sæva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituisse Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Æsonios vivere posse dies, Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis

Arte Coronides, sæpe rogante deâ. Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer à Phæbo nuncius ire tuo, Talis in Iliacâ stabat Cyllenius aula

Alipes, æthereâ missus ab arce Patris, Talis et Eurybares ante ora furentis Achillei

Retulit Auridæ jussa severa ducis.

lagna sepulchrorum regina, satelles Averni

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis, Luos illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem est telis iste petenda tuis. Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modos querebunda Elegëia tristess

Personet et totis nænia mæsta scholis.

ELEĠIA TERTIA, ANNO ÆTATIS 17.

In obitum Præsulis Wintoniensis.

M oestus eram, et tacitus nullo comitante sc

Hærebantque animo tristria plura meo, [debam, Protinus en ! subiit funestæ cladis imago

Fecit in Angliaco quain Libitina solo ; Dum procerum ingressa est splendentes marmore

Dira sepulchrali mors metuenda face; (turres, Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,

Nec metuit satrapum sternere falce greges. Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi

Intempestivis ossa cremata rogis ; Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit et amissos Belgia tota duces. At te præcipuè luxi, dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ ; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar,

- Mors fera Tartareo diva secunda Jovi,

Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque aflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa, Nec sinis ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit liquido quæ plurima.cælo

Evehitur pennis quamlibet augur avis,
Et quæ mille nigris errant animalis sylvis,

Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanti tibi cum sit concessa potestas ;

Quid juvat humanâ tingere cæde manus ? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fugâsse sua ??" Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis, Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phæbus, ab Eöo littore mensus iter. Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,

Condiderant oculos noxque soporque meos : Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum. Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lainbunt argentea campos,

Ditior Hesperio flavet arena Tago.

Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni;

Aura sub innumeris humida nata rosis,
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racimiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentès miror ubique locos,
Ecce ! mihi subito Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,

Insula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis,

Pura triumphali personat æthra tuba.
Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos ; 6 Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,

Semper ab hinc duro, nate, labore vaca." Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turma,

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos,

Talia contingant somnia sæpe mihi.

ELEGIA QUARTA, ANNO ÆTATIS 18.

Ad Tňomam Junium præceptorem suum, apud mer

catores Anglicos Hamburga agentes, pastoris mu

nere fungentem. CURRE per immensum subiró mea littera pontumi

I, pete Teutonicos læve per æquor agros;

« PreviousContinue »