Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[graphic]

ENCOMIUMS UPON MILTON.

IN

PARADISUM AMISSAM SUMMI POETE

JOHANNIS MILTONI.

SAMUELE BARROW, M. D. AUCTORE.

Qui legis Amissam Paradisum, grandia magni

Carmina MILTONI, quid nisi cuncta legis? Res cunctas, et cunctarum primordia rerum,

Et fata, et fines, continet iste liber. Intima panduntur magni penetralia mundi,

Scribitur et toto quicquid in orbe latet: Terræque, tractúsque maris, cælúmque profundum,

Sulphureumque Erebi, flammivomúmque specus: Quæque colunt terras, pontúmque, et Tartara cæca,

Quæque colunt summi lucida regna poli:
Et quodcunque ullis conclusum est finibus usquam,

Et sine fine Chaos, et sine fine Deus;
Et sine fine magis, si quid magis est sine fine,

In Christo erga homines conciliatus amor.
Hæc qui speraret quis crederet esse futurum?

Et tamen hæc hodiè terra Britanna legit.
O quantos in bella duces! quæ protulit arma!

Quæ canit, et quantâ prælia dira tuba!
Cælestes acies! atque in certamine cælum!

Et quæ cælestes pugna deceret agros !

« PreviousContinue »