Page images
PDF
EPUB

Γνῶθι νῦν τὰν Οιδιπόδα σοφίαν.

Totius eximio iactas te robore? ineptis.
Idem sapis, si Primum habes.
Intereat Primum: qvid fiet deniqve Toto?
Nempe in Secundum vertitur.

Primum tepores educat, rosas, risus:
Cereri Secundo facite; nam nocet Primo:
De laude Primi nemo non facit Totum.

Omnia vici olim: si inverteris, omnia vinco.

Sunt litterae tres, verba qveis fiunt duo

Sibi invicem contraria:

Qvas qvi docebis, haud latine tu qvidem
Sed barbare laudaberis:

Trilitteratus audies lubentius

Qvam litterarum vir trium.

Cauda viris curae est in bello, in pace puellis :
Laesa Ceres odit Meqve meumqve Caput.

R. S.

Totum pone, iacet: Caput aufer, per nemus errat: Caudam deme, viret: Viscera tolle, senet.

Frontem pone, fluit: Caudam, tria cernis in uno: Virtutum custos sum tibi, mater opum.

Ara parata meum novit Caput, araqve Caudam:
Compita Me norunt, festa, theatra, nemus.

Vivendi caussa Caput est mihi, Cauda coqvendi; Dum legis, in manibus Me, bone lector, habes.

Κ.

Vendunt Amethystina.

Ανδρα τιν' ἱματίῳ καθαρῷ γαυρούμενον εἶδον περ ἐνὶ γνώμην οὔτις ἂν εὗρε σοφήν· ἄνδρα δὲ καὶ δηναῖον ἔχοντα τριβώνιον εἶδον, ὅστις ἀρίστευεν πρῶτα σαοφροσύνης

τῷ μὲν θοιμάτιον κάλλος παρέδωκεν· ὁ δ ̓ αὖτε ἱματίῳ φαύλῳ κάλλος ἔθηκεν ἀνήρ.

W. B. T. J.

Amor.

Dirus Amor, dirus. Sed qvo recitare misello
Sic iterum atqve iterum murmure: Dirus Amor?
Scilicet his ridetqve puer, laediqve renidet :
Crescit et opprobriis erigiturqve suis.
Dic age, caerulei fueris qvae filia ponti,
Qvomodo tu flammae, Cypria, mater eras?

K. (ex Anth. Gr.)

Amico Pyxidem auream odoriferi Pulveris capacem

mittenti.

I.

Qvi studet ut placeant sua munera naribus, ipsum Emunctae naris dicite, Pierides.

II.

Grata seni ac puero, narisqve levamen anilis,
Plurima in occiduo nascitur herba solo.
Gaudia dat fumus; sua dat qvoqve gaudia pulvis :
Sic, mirum, sensus adlicit una duos.
Creditur humani pulvis, qvem colligis illinc,
Vel certe nasi caussa fuisse mei.

Aurea misisti mihi dona; qvid aptius auro,
Cui commendetur tam pretiosus odor?
Pyxis odorifero dum pulvere plena nitebit,
In memori stabit pectore dantis amor.

R. S.

Πλέον ἥμισυ παντός.

Emensa virgo iam decem vetus lustra,
Qvid? pars, ait, dimidia plus valet toto?
Cui nos: Decem tu nata qvinqvies annos
Lubenter esses nata qvinqve viginti.

R. S.

Improbus.

Improbe, linqve meum neu dic salvere sepulcrum :

Dummodo ne venias tu prope,

salvus ero.

R. (ex Anthol. Gr.)

SS

Σκότον δεδορκώς.

Πολλάκις ἐν πενίῃ βίοτον διάγουσιν ἄριστοι, καὶ τὰ σὰ λῷστα, Τύχη, δῶρα φέρουσι κακοί. εὖ γε, θεά, τυφλὴν ἔμεναί σε λέγουσιν ἀοιδοί, εἴτ ̓ ἄλαος φρεσὶν εἴτ ̓ ὄμμασιν οὖσα κυρεῖς.

[merged small][graphic]
[graphic][merged small][merged small][merged small]

Iam te premit nox. Laetitiae diem Festae dicatam naenia possidet: Laurus triumphales obumbrat

Debita funeribus cupressus.

« PreviousContinue »