First Latin BookArchibald Hamilton Bryce |
Other editions - View all
Common terms and phrases
accus accusative Adjectives Adverbs advised AESOP agricolae Amat-i Aquila āre āri arum atque atum ātus sum Audit-us āvi bellum Bon-a Caesar Canis castra coepit conj CONJUGATION dative DECLENSION dedit deinde erant erat ĕre esset etiam Falisci fero Filia Gaul genitive GERUND Grav-is Haec Helvetii illa illi IMPERATIVE inquit inter ipse īre Itum īvi Lect-us legatos masc mihi Monit-i N. V. & Acc neut neuter nouns orum PARTICIPLE Pater perf PLURAL Prae prep prepositions proper name Puella Puer Pueri quae quam quia Quibus quis quod quoque quum Romam Roman Romani Romulus scil Servius Tullius sibi SINGULAR slave stem SUBJUNCTIVE subst Substantives sunt superl Supine SYNTAX Tarquinii Tarquinius thou tibi Tullus Hostilius Tunc unus urbe urbem urbis venit verb volo Vulpes
Popular passages
Page 117 - Ad rivum eundem lupus et agnus venerant siti compulsi ; superior stabat lupus longe-que inferior agnus. Tune fauce improba latro incitatus jurgii causam intulit. 'Cur,' inquit, ' turbulentam fecisti mihi 5 aquam bibenti ? ' Laniger contra timens : ' qui possum, quaeso, facere, quod quereris, lupe ? a te decurrit ad meos haustus liquor.
Page 129 - Fame coacta vulpes alta in vinea uvam appetebat summis saliens viribus : quam tangere ut non potuit, discedens ait : ' Nondum matura est ; nolo acerbam sumere.
Page 119 - Vulpes hunc vidit, deinde sic coepit loqui: 5 0 qui tuarum, corve, pennarum est nitor! Quantum decoris corpore et vultu geris ! Si vocem haberes, nulla prior ales foret.
Page 131 - Cum decidisset vulpes in puteum inscia Et altiore clauderetur margine, Devenit hircus sitiens in eundem locum ; 5 Simul rogavit, esset an dulcis liquor Et copiosus? Illa fraudem moliens : Descende , amice ; tanta bonitas est aquae, Voluptas ut satiari non possit mea.
Page 131 - Peras imposuit Jupiter nobis duas : Propriis repletam vitiis post tergum dedit, Alienis ante pectus suspendit gravem. Наc re videre nostra mala non possumus ; Alii simul delinquunt, censores sumus.
Page 139 - Jam tum incly- 16 tum erat Dianae Ephesiae fanum. Id communiter a civitatibus Asiae factum fama ferebat. Itaque Latinorum populis suasit, ut et ipsi Romae fanum Dianae cum populo Romano aedificarent.
Page 138 - Accius, ea tempestate augur inclytus, id fieri posse negabat, nisi aves addixissent ; iratus rex in experimentum artis eum interrogavit, fierine posset, quod ipse mente concepisset ; Accius, augurio acto, fieri posse respondit. " Atqui hoc," inquit rex, "agitabam, num cotem illam secare novacula possem.
Page 118 - Socii fuere cum Leone in saltibus. Hi cum cepissent cervum vasti corporis, Sic est locutus, partibus factis, Leo : Ego primam tollo, nominor quoniam Leo ; Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi; Tum, quia plus valeo, me sequetur tertia; Malo adflcietur, si quis quartam tetigerit.
Page 141 - Datae ad Tarquinium litterae manifestum facinus fecerunt. Proditores in vincula conjecti sunt, deinde damnati. Stabant ad palum deligati juvenes nobilissimi; sed prae ceteris liberi consulis omnium in se oculos convertebant. Consules in sedem processere suam, missique lictores nudatos virgis caedunt securique feriunt. Supplicii non spectator modo, sed et exactor erat Brutus, qui tunc patrem exuit, ut consulem ageret.
Page 137 - ROME. 17. Tullo mortuo, Ancum Marcium regem populus creavit. Numae Pompilii nepos Ancus . ' Marcius erat, aequitate et religione avo similis. Tune Latini, cum quibus, Tullo regnante, ictum fœdus erat, sustulerunt animos, et incursionem in agrum Romanum fecerunt.