Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

conaris: occulta, incerta, latentia confiteris, ut explorata, certa, manifesta eò impudentiùs negare poffis: ad extremum eò defcendis, ut confeffionem hanc, quafi libellum famofum de temetipfo confcribas, quò faciliùs veram accufationem aliorum poffis evadere. Tu hæc atque hujufmodi valere apud Deum cave exiftimes; apud homines certè vel mediocriter fagaces, minimè valebunt. Quod fi linguis, ut ipfe ais, atque conviciis omnium jamdiu verberatus, refipuisti aliquando revera, et ad bonam frugem revertisti, gaudeo. Nos te fic veram egiffe pœnitentiam arbitrabimur, fi tuarum in nos injuriarum et maledicentiæ famofæ pœnituiffe tandem intelligemus.

[ocr errors][merged small]

JOANNIS PHILIPPI

ANGLI

RESPONSIO

AD

Apologiam Anonymi cujufdam Tenebrionis pro Rege et Populo Anglicano infantissimam.

Contra famofum anonymi cujufdam libellum, in quo fenatus populufque Anglicanus turpiffimis convitiis lacerabatur, quem jam vulgo notum eft, Salmafii grammatici infame opus fuiffe, prodiit nuper Joannis Miltoni Angli pro patria fua defenfio. Liber fanè probus, omniumque doc. torum virorum judicio domi forifque multùm approbatus. Qui cùm talis effet, expectabatur quidem vel Salmafii ipfius, vel alius alicujus viri literati refponfio. Illarum certè partium magni intererat electum aliquem et difertum virum ad cauffam fuam jam diu laborantem et ruentem adhibuiffe. Cùm ecce demum ex omnibus illis rumorum montibus, quos affiduè fama noftras ad aures afferebat, tandem prorepit exiguus ifte mus, qui miferè ftridens rodit tantummodò, aliud quidem nihil agit; vel, ut veriùs dicam, inanes quafdam mortiunculas captat, dentemque in dente fatigat, authorem certè non lædit, ejus autem argumentorum vim et acumen nè affequitur quidem. Mirati primùm fumus quis effet; nomen enim ignobile, futilitatis certè fuæ confcius, celat. Cùm verò libellus ejus, macri nefcio cujus et jejuni ingenii indicium, perlectus effet, in eo ftatim, tanquam in fpeculo, virum confpeximus. Quis igitur fit, pòft videbimus. Hoc verò jam tacere non poffum, hominem quen dam valdè obfcurum, et vilem eum effe apparere; qui tamen arrogantia fua mendaciifque fretus, ut morientem et penè defunctam regis fui cauffam aliquantulum refufcitare videretur, hominúmque animos jam fedatos,. et judiciis. Dei

ftatim

Itatim acquieturos iterum commoveret atque irritaret, Dei Omnipotentis voluntati, fummæque juftitiæ fe opponere (quam ille tàm infignibus et mirandis iræ fuæ exemplis in regem, regífque fautores editis, omnibus vult effe notam) et fupremos reipublicæ noftræ Magiftratus accufare, convitiífque indigniffimis infamare aufus eft. Veruntamen ita obtorpefcit, tam infulfus eft, támque fomniculofum fe glirem præbet, ut certiffimum cauffæ fuæ jam languentis, et in totum penè perditæ omen præ fe fert. Omnium enim debiliffimam atque iniquiffimam certe cauffam illam neceffe eft effe, qua in defendenda fautores ejus non folùm armis, verùm etiam ratione et argumentis inferiores fint. Meritò igitur cùm talis effet, ab ipfo Miltono neglectus et contemptus eft. Multò enim indignior ab omnibus exiftimabatur, quàm ut fpectata jam facundia limati illius atque culti authoris ad eruenda fterquilinia, rabidámque loquacitatem tam effrænis atque ftulti blateronis refutandam defcenderet. Verùm nè inter fuos perfugas inanis ifte rabula fe venditaret et aliquid magnum, vel quod uno fanè prandiolo dignum fit, fe fcripfiffe crederet, equidem cùm in patriam pietate, tum inftauratæ nuper libertatis apud nos amore ductus, necnon illi etiam viro mihi femper obfervando, quem ifte infectatur, multis officiis devinctus, pati non poteram, quin hujus ineptiffimi nebulonis petulantiam retundendam mihi, nè rogatus quidem, fufciperem. Quemadmodum igitur Romani olim tirones in palum fe primò gladiis et pilis excercebant, ita ego in hunc caudicem ftylum acuere et ingenii vixdum pubefcentis rudimenta deponere haud incommodè me poffe confido. Cum adverfario enim tam infipidio et vulgari, exiguo faltem quivis ingenio, et eruditione quantumvis leviter imbutus, etiam de improviso congredi fine periculo poterit. Priùs igitur quàm opus pfum aggrediar, operæ pretium videtur, authorem hujus Apologiæ illuftrem, fi diis placet, et difertum, in occulto tamen latentem, inveftigare. Sunt qui dicunt nomen illi Jano effe, obfcuro homini et bonarum literarum rudi, ex illo grege leguleiorum quos pragmaticos vocant. Verùm cùm meminiffem bifrontem effe Janum, alterum fincipitium in ejus occipitio quærendum mihi effe ftatui. Itaque alteri fincipitio nomen, uti ego indiciis quibufdam comperi, Brammalo eft. Is librum nuper ftylo atque fenfu huic penè

geminum

geminum fcripfit Anglicè Eixovoxλásτny, cujus et hunc foetum effe haud temerè plures autumant. Virum igitur, quanquam et hic vultum in occipitio gerit, fi libet, cognofcite. Nam, ut ipfe profitetur, theologiæ doctor eft, et epifcopus Hibernienfis. Is cùm ab ineunte ætate homo difcinctus et ebriofus, epifcoporum, qui tunc in Angliâ dominabantur, luxum, opes, ambitionem ante oculos haberet, inedia preffus et latrantis stomachi instinctu, nihil fibi utilius effe duxit, quàm ut facerdotis munere indutus, Ecclefiam, tunc quidem lupis omnibus patentem, invaderet; et conciunculis aliquot ad illorum temporum pravitatem compofitis inftructus, quas de fcripto recitandas circumferre folebat, nobilium hominum menfas, et facellani pinguem aliquam) mercedem, fiqua ejufmodi offa fe obtuliffet, ambiebat; ubi cœnis quàm lautiffimis, precibus quàm breviffimis uterentur. Inter alios Derbiæ comiti fe clanculùm offerebat.Tandem verò nequitiis coopertus, benevolentiam et favorem comitis Straffordiæ, proregis in Hibernia, quem multiplicis nomine perduellionis totus populus ad fupplicium tandem pofcebat, affentationibus et impudentia turpiter aucupatus eft. Ille hominem fe nactum effe ratus ad omnia facinora paratum, quíque populum adulatoriis et aulicis concionibus fuis ad fufcipiendum fervitutis jugum paratiorem redderet, epifcopum eum Derrienfem in Hibernia creavit. Jam verò poft expulfos reges et prælatos, ad priorem vitæ inopiam redactus, rurfus efuriens, "Curium" nunc "fimulat" qui "Bacchanalia" modò vixit; utque pietatis obtentu cunctam rabiem in eos effunderet, qui et ipfum et cæteros iftiufmodi latrones ovilibus Ecclefiæ opimis expulerunt, fpe etiam nonnulla ampliorem aliquem epifcopatum, mendaciorum fuorum et audaciæ præmium fub minore Carolo devorandi, pellem ovinam induit, nil præter pietatem et fanctimoniam præ fe fert; ita tamen, ut oblonga lupi cauda infra inftitam facerdotalem facilè appareat.

En virum egregium præ cæteris qui apologiam pro rege et populo Anglicano fcribendam fibi fumit! Age verò, pro "rege" ut libet. Sed quid tu pro "populo Anglicano," qui Dominum tuum Straffordium, hoftem populi acerrimum meritis pœnis affecit, tèque peffimum ejus in Ecclefia Hibernienfi ad omnia fcelera miniftrum pari fupplicio affeciffet, nifi aut fuga aut obfcuritas tua eorum manibus, qui VOL. V. Dominum

A a

[ocr errors]

Dominum plectebant, te furem eripuiffet. Cur etiam apologiam "pro populo ?" An pro iis qui regem puniverunt? haud credo; dices, pro iis qui regi favebant periodus? At illi id non requirunt, ut qui, facta pace, modicè multati, fua jam bona fecurè poffideant, fuámque fidem reipublicæ noftræ obftrinxerint. Unde tua ifta apologia aut abfurda planè eft, aut nimiùm intempeftiva. Verùm tu is homo es, qui titulum iftum libri tui, utpote fpeciofum, vel cum maxima quavis abfurditate arripere voluifti: Contra "Joannis" fcilicet "Polypragmatici" defenfionem. Sic ejus nimirum contra Claudium Anonymum, fatis concinnè quidem dictum, fi Claudium cum Anonymo conjunxeris, infulfè imitaris. Verùm non is polypragmaticus eft, qui libertatem laudat, tyrannos damnat, civium fuorum rectè et decorè facta defendit; fed tu potius, tuique fimiles verè fic dici debent, qui cum ecclefiafticos effe vos profiteamini, et Ecclefiam veftrà polypragmatica perdidiftis, et rerum civilium administrationem nihil ad vos pertinentem perpetuò conturbatis. Sed caufa fuberat gravis cur fcriberes, credo, contra "defenfionem" Miltoni" deftructivam."

Brammale dic nobis cujum pecus? anne latinum?
Non, verùm monachorum, illi fic rure loquuntur.

Cognofcite jam hominem in illa nempe barbarie fcholafticorum quàm in clarorum authorum puritate et fapientia verfatiorem, quorum lucem vefpertilio ifte ferre nunquam potuit. Unde demum prodeat apologia ifta videamus. "Antverpia;" hoc enim folum præclarus ifte proteftantium epifcopus, afylum, ut videtur, invenire fibi potuit, inter jefuitarum et monachorum catervas, quibufcum tales pfeudepifcopi libentiffimè effe folent. Rectè igitur meo judicio et fe dignè faciunt protestantes exteri, qui turbatores iftiufmodi errabundos fuis cœtibus abigunt. Saltem non aufus eft apud ullam Batavorum civitatem hoc fuum opufculum typis mandare, veritus ne illuftriffimi foederatorum ordines, ut Salmafii nuper fui libellum publicè damnarunt, ita fe quoque extorrem et erraticum nebulonem multò feve riùs punirent. Quod illis quidem in laudem atque honorem, huic meritò in opprobrium cedere debet.

Jam ad lectorem quædam præfatur, et pauca fanè, fed

quæ

« PreviousContinue »