evacuari solitos: hìc autem ipsa symposia.-Sub Ethnicismo certa pocula certis Diis, Regibus, vel Heroibus, consecrabant Veteres, qui mos etiam post introductam religionem Christianam, præsertimque inter solennitates nuptiarum, apud nos religiosè fuit observatus. Sed, eliminatâ superstitione Papisticâ, in desuetudinem jam abierunt Scyphi isti memoriales; ut Gudsrodurs minni, Dei Patris Scyphus; Heilags anda minni, Sancti Spiritus Scyphus; Maria minni, Beatæ Virginis Scyphus; Marteins minni, Martini Turonensis Scyphus, et id genus alia. N° 2. PRO FELICI IN ISLANDIAM ITINERE ET IN MAGNATUM BRITANNORUM, ANNO MDCCLXXII. VOTUM. Ludat hyperboreo Titan luculentus Olympo, N° 3. VIR CELEBERRIME! Quòd me cum erudito tuo comitatu invisisti, grates ago quàm maximas. Mitto tibi jam, Vir humanissime, Carmen gratulatorium, paulo cor rectius auctiusque quàm antea. Nimis quidem exiguum hoc est munusculum, longèque tuam infra dignitatem positum, sed velis nihilo minus benignâ id suscipere fronte, inque meliorem partem interpretari, animum potius datoris quam doni vilitatem respiciens; quâ de re eo certiorem spem foveo, quo evidentiora humanitatis tuæ habeo indicia; velim id typis vulgari permittas, in Angliam, Deo duce, cum redieris. Adjici etiam posset Versio Anglica, si ita visum fuerit; ut vestra in gentem nostram merita eo clariora evadant, atque hoc pacto in vulgus emanent. Iter vestrum ad Heklam quomodo cesserit scire gestio; utinam bene et ex animi sententiâ. Deus te salvum et sospitem patriæ reddat, omnesque tuos gloriosos conatus secundet. Vale, Vir humanissime, nostrique memor, Felix diu vive. Tui Nominis observantissimus, Schalholti, Iv. Calend. Octobr. Anni MDCCLXXII. BIARNUS JOHNEUS. TRIPUDIUM, A Musis Schalholtensibus agitatum Celeberrimi Herois DNI. JOSEPHI BANKS, Armigeri, Qui ex Angliâ in Islandiam transfretavit ad eruenda et observanda quæcunque intra Pauperculæ hujus Insulæ limites in Regno Naturæ observatu digna, Unà cum ornatissimo et eruditissimo comitatu, Cum Astronomo, cum Antiquario, x. Calend. Octobris, A BIARNO JOHNEO, Philosoph. Mag. et Schol. Schalholt, Rectore. Fausto omine adsis I. Cordata gens ab oris Angliæ. Glacialis terra cum applausu! Mariti, uxores, liberi, Gaudio perfusi tripudiant. Cælum, Salum, Solum, Solitudo, Resonant cum lætitiâ. II. Præstantes olim (Islandi), Relictis patriis oris, Londinum studiosè petebant, Artium addiscendarum cupidi, Quas contenta libris eruditio commendat. Oxoniæ in Anglico solo Pedem hoc temporis tractu figere Imprimis arridebat ; Deinde fortunæ favore suffulti Solum natale repetebant. III. Superioribus itidem sæculis Magno animi robore, Virorum multitudo Ad Tamesis ripas direxit navem, |