Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

evacuari solitos: hìc autem ipsa symposia.-Sub Ethnicismo certa pocula certis Diis, Regibus, vel Heroibus, consecrabant Veteres, qui mos etiam post introductam religionem Christianam, præsertimque inter solennitates nuptiarum, apud nos religiosè fuit observatus. Sed, eliminatâ superstitione Papisticâ, in desuetudinem jam abierunt Scyphi isti memoriales; ut Gudsrodurs minni, Dei Patris Scyphus; Heilags anda minni, Sancti Spiritus Scyphus; Maria minni, Beatæ Virginis Scyphus; Marteins minni, Martini Turonensis Scyphus, et id genus alia.

[ocr errors]

N° 2.

PRO FELICI IN ISLANDIAM ITINERE ET IN
PATRIAM REDITU

MAGNATUM BRITANNORUM,

ANNO MDCCLXXII.

VOTUM.

Ludat hyperboreo Titan luculentus Olympo,
Lunaque nocturnos clara gubernet equos,
Et vehemens Boreas pluviæ frigusque facessant!
Cunctaque disfugiant, quæ nocuisse queunt!
Omine dum fausto Magni celebresque Britanni
Observant Thules vasta theatra soli;
Quæ contemplari felix mens enthea gestit
Perspiciat: clarum Jova secundet iter.
Quo bene confecto, tandem felicitèr omnes
Restituat patriæ cura paterna Dei!

N° 3.

VIR CELEBERRIME!

Quòd me cum erudito tuo comitatu invisisti, grates ago quàm maximas. Mitto tibi jam, Vir humanissime, Carmen gratulatorium, paulo cor

rectius auctiusque quàm antea. Nimis quidem exiguum hoc est munusculum, longèque tuam infra dignitatem positum, sed velis nihilo minus benignâ id suscipere fronte, inque meliorem partem interpretari, animum potius datoris quam doni vilitatem respiciens; quâ de re eo certiorem spem foveo, quo evidentiora humanitatis tuæ habeo indicia; velim id typis vulgari permittas, in Angliam, Deo duce, cum redieris. Adjici etiam posset Versio Anglica, si ita visum fuerit; ut vestra in gentem nostram merita eo clariora evadant, atque hoc pacto in vulgus emanent. Iter vestrum ad Heklam quomodo cesserit scire gestio; utinam bene et ex animi sententiâ.

Deus te salvum et sospitem patriæ reddat, omnesque tuos gloriosos conatus secundet.

Vale, Vir humanissime, nostrique memor, Felix diu vive.

Tui Nominis observantissimus,

Schalholti, Iv. Calend. Octobr.

Anni MDCCLXXII.

BIARNUS JOHNEUS.

TRIPUDIUM,

A Musis Schalholtensibus agitatum
In Adventu

Celeberrimi Herois

DNI. JOSEPHI BANKS,

Armigeri,

Qui ex Angliâ in Islandiam transfretavit ad eruenda et observanda quæcunque intra Pauperculæ hujus Insulæ limites in Regno Naturæ observatu digna,

Unà cum ornatissimo et eruditissimo comitatu,
Cum Historiæ naturalis Doctore,
Magni Nominis et solidæ Eruditionis viro,
DRE DANIELE SOLANDER,

Cum Astronomo, cum Antiquario,
Cum tribus Pictoribus, duobus Scribis,
Capitaneo navali, et subcenturione,
Honoris et debitæ observantiæ ergo,
Anglo Heroi ejusque Comitibus oblatum
Schalholti, A MDCCLXXII.

x. Calend. Octobris,

A BIARNO JOHNEO,

Philosoph. Mag. et Schol. Schalholt, Rectore.

Fausto omine adsis

I.

Cordata gens ab oris Angliæ.
Primùm tibi gratulabunda assurgit

Glacialis terra cum applausu!

Mariti, uxores, liberi,

Gaudio perfusi tripudiant.

Cælum, Salum, Solum, Solitudo,

Resonant cum lætitiâ.

II.

Præstantes olim (Islandi),

Relictis patriis oris, Londinum studiosè petebant,

Artium addiscendarum cupidi,

Quas contenta libris eruditio commendat.

Oxoniæ in Anglico solo

Pedem hoc temporis tractu figere

Imprimis arridebat ;

Deinde fortunæ favore suffulti

Solum natale repetebant.

III.

Superioribus itidem sæculis

Magno animi robore,

Virorum multitudo

Ad Tamesis ripas direxit navem,

« PreviousContinue »