Page images
PDF
EPUB

Alacriter non sine insigni fortitudine
Milvum Odini sanguine pascebant *;
Ulterius porr6 progressi
Magnis Angliae Regibus militabant.

IV.

Larga saepe munera acceperunt ■jf
Strenui isti bellatores;
Soli pro carminibus praemii loco
Magnis cumulati divitiis J.

* Milvus Odini Corvum denotat, qui Odino sacer et admodum familiaris fuit, unde et ipse Corvorum Deus in Edda et antiqua Poesi dicitur.

f Sic, inter complures alios, Egillus Skallagrimi filius Islandus, insignis bellator 4dalsteni Anglia; Regis castra secutus, fratrem suum Thorulfum in praelio quodam ibidem amisit, unde, satisfactionis et stipendii loco, binas areas argento repletas a Rege accepit ad patrem deferendas, quas in Islandiam redux ipse retinuit, tandemque senex et luminibus sub mortem orbus, in palude quadam submergebat. Occisis ibidem, qui ipsum raanu duxerunt, duobus servulis. Prolixa hujus Athletae vita, plurima etiam exotica hoc tem- poris tractu gesta continens, Islandorum manibus hodiedum teritur.

X Poetae fuerunt Islandi ab initio optimi, unde in ex-? terorum Regum et principum aulis, in summo semper honore et luce versati sunt, pro Encomiasticis, quae haud raro tantij

Sedebant ultra mare
Compotationibus intenti,
Deinde honoribus aucti
Domum navibus remeabant.

V.

Sic etiam Anglorum naves appulere
Prisco tempore ad oras nostras,
Pretiosis vestibus et victu oneratae,
Quod nos lucrum diu recordamur.
Vestes optimas lintea et funes
Nobis subministrarunt, usibus inservientia;Nunc Islandis negatum est
His bonis diutius frui *.

nominibus obtulerunt, carminibus larga saepenumero munera accipientes. Inter alios Thorarinus Lostunga, Laudans lingua appellatus, pro cantilena in honorem Canuti Magni Daniae et Angliae Regis confecta, quam Hosudlausn, sire Capitis redemptionem vocavit, quinquaginta marcas argenti puri, muneris loco, recepit, testante Knutidaruna vita.

* Angli seculo quatuordecimo et sequentibus insignia cum Islandis commercia exercuere, optimas semper nec unquam adulterinas merces advehantes, unde haud raro eorum mercatores in Islantlia hyeroarunt, domibus passim in hos usus exstructis. Abiis qui ex Cambria hue appulerunt, loca quaedam denominata sunt, ut Kumbravogur et sic porro. Hac Anglorum commercia per varia interdicta in desuetudineni sensim abierunt, jamque penitus exspirarunt.

VI.

Hue jam bonae frugis viri,
Ab occiduis oris vela dirigere
Non detrectant. Angli nimirum,
In sinu Hafnarfiord subsistentes,
Plurimis cluentem artibus
Peritum itineris antesignanum
Opum datorem omnes fatentur
Unum Josephum laude praeditum.

VII.

Summa profect6 cum laude
Dominus Banks nil cunctatus est
Per vastos pelagi fluctus
Navem dirigere;
Gloriosus suo cum comitatu
Per tres annorum orbes,
Vero cum honore perlustravit
Varias mundi plagas*.

VIII.

Ignotas hoc pacto detexit
Insulas, id quod assevero,
In vasta et vorticosa maris serie,
Optimas-f- plurima soli fertilitate;

* Profectus quippe Anno 176S, rediit in Angliam Anno 1771. .

f Mari scilicet pacifico, quod non immerit5 dixeris, ciim Japponia ad Mexico MD mill: perhibeantur.

Harum una Otaheite, quam novimus,
Summa amaenitate conspicuam;
Ignorat imperium hyemis,
Omnigena felicitate circumdata*. .

IX.

Laetus, per aequoreas undas
Navem aquilonem versus
Ventorum flatu celeriter actam,
Nunc propellit pretiosarum vestium dator-^,
Desiderans terram sub zona frigida^
Perlustrare (nemo id prohibeat!).
Dignatur, id quod admodum miror,
Pauperrimam gentem invisere,

X.

Alterum Solander asserimus,
Supremo illi honore proximum;
Hie optimis artibus excultus,
Ipsi Linnaeo vix inferior

* Otaheite insula inter Americam et Asiam sita, ab armigero Banks detecta, optimae et benignissimae naturae, atque proinde omnigena felicitate abundans. Invenit praeterea Novce Zelandice partem, in mari pacifico itidem sitam.

f Epithetum poeticum viri largi et opulenti, quod in Armigerum Banks optime quadrat.

t Quaedam enim Islandiae pars jacet sub zona frigida.

§ Illi nempe decantatissimo rerum naturalium scrutatori.

Indolem rerum investigat;
Plerosque antecellens.
Elegantem naturae mystam,
Eruditi proinde collaudant.

XI. Ter trinos praeterea deprehendimus,
Gentis decora, bona eruditione
Et artium disciplina,
Ut optime convenit, instructos
Omnes pari elegantia,
Tam largo opum diribitori
Per terras passim et maria
Faventes semper adhaerent.

XII. Quid causae qu6d hue direxistis vela Artificiose texta, aquilonem versus? Quid iter jam confectum causatur? Plusquam modica animi delectatio: Herbas, lapides, oculi exposcunt: Optimatum sapientiam alit Sparsas per territoria conspicere Ignitas Heklae montis scorias.

XIII. Lunae et lucidi Solis Conjunctiones stellarumque orbes

« PreviousContinue »