Page images
PDF
EPUB

Contemplantur admodùm sapienter
Nobiles viri, ut ars augeatur.

Geiserem præterea convenire gestiunt*,
Et, si quæ plura audiuntur,

Manuscripta antiquitatis monumenta

Conquirere student honesti viri, ut ritè intelligant.

XIV.

Impensas omnes magnifico sumptu

Sine cunctatione agere

Haud gravatur

Anglus ille Heros, prout expedit.

Distribuit large, ut novimus,

Lachrymas Sororis Freieri aurum †,

* Geiser, Nom, propr: aquæ æstuantis in Toparchiâ Arnesensi, australis Islandiæ, miræ profectò et reconditæ indolis; hujus contemplationi Angli Nostri integrum fermè diem impenderunt. Nomen habet a verbo islandico ad giosa evomere, ebullire; aquas enim per intervalla in altum evomit.

+ In Eddâ et antiquâ Poesi Islandicâ, a Freyâ Odini uxore plurima auri Epitheta deducta sunt; nam juxta veterem Mythologiam lachrymæ Freyæ in aurum convertebantur ; Pari modo, quod locuti sunt Jötna, seu Gigantes, in aurum mutabatur, unde Jötna mal, Jötna tal, Gigantum sermo, Gigantum loquela, pro auro apud Poetas haud rarò ponitur. Aurum autem largè distribuere, jure dicitur Armiger Banks; cùm non tantùm aureis sed et aliis pretiosis rebus Islandos donaverit.

Eximias artes liberales promovet

Vir munificus magnæque dexteritatis.

Ambabus ergo ulnis

Excipite nobiles viros;

XV.

Subministrate omnia ex animo,
Equos largè suppeditantes.

Monstrate viam, prout optimè nôstis ;
Acceptissimos viros per terram deducite.
Musæ hilari animo

Canentes talia depromunt.

Salvete! (sic fari lubet)

XVI.

Ad nos venientes, illustres Domini,

Quibus fortuna favet,

Commendabiles sapientiæ luce,

Fortuna vobis aspiret;

Prosperè cedant omnia itinera ;

Favor cæli et felicitas viris

Facem per gelidam terram præferant !

XVII.

Nigricantes formæ usum Oculorum
Fortibus Anglis non intercipiant!

Adspiret lucens sol!

Contingat itidem videre cursum Lunæ !
Lucidæ stellæ claro lumine splendeant!
Ut sciant omnia juxta institutum ordinem
De Siderum situ

Sub Polo Arctico *.

XVIII.

Recedite subitò ad mare,
Recedite subitò densæ nubes !
Pluvia, Caligo, pulverisque vis
Ita aufugiant, ut non appareant!
Fumi vehementia divitibus viris
In oculos nequaquàm irruat!
Nihil amplius molestiam facessat,
Nil amplius iter reddat impeditum!

XIX.

In supremum Heklæ montis cacumen
Vestrum iter expediat

Fortuna laudem paritura,

Prout usibus vestris optimè inservit !

* Præprimis luminis borealis indolem ejusque causas eruere, quod eo magis optandum, quo majore difficultate res ista laborat, cùm in tot sententiarum divortiis quid de phenomeni. hujus naturâ certo statuendum sit, adhuc ignoretur.

Ignis subterranei tecta latibula
Eruendi via vobis pateat
Adustosque lapides jacentes
In vastâ terræ superficie;

XX.

Herbas pretiosas disparuisse novimus,
Pallidæ quippe autumno emarcuere;
Proinde hæ grato ornatu

Viros excipere nequeunt.

Honorem interim elegantibus exhibere
Virgulta norunt passìm obvia.

Sabula fluvii et quæ iis innatant
Iter beatorum collaudent!

XXI.

Negotia omnia in vestrum honorem
Prosperè vobis succedant!

Augescat artium ludus

In austro per vestrum iter!

Eloquentes viri cumulatum gaudium
Et utilitatem ex itinere reportent,
Cùm hinc tendit navis

Occidentem versus *!

* Ita hobis loqui liceat, venerandæ Antiquitatis exemplo, quæ Angliæ, Scotia, Hiberniæ, Orcadumque incolas, Vest

[blocks in formation]

Grates vobis agimus, Domini erecti animi,
Grates vobis haud cunctantèr agimus
Pro honore nobis præstito;

Qui nobis imprimis gratus est.
Oras nostras nunquam inviserunt
Britanni, ut memoriæ proditum est,
Pari in Universum eloquentiâ præditi
Parique eruditionis laude inclyti.

XXII.

Salvo et incolumi curru

Domum hinc revehamini;
Viros quippe Anglos

Angelorum læta cohors deducat;

Rata maneant vota nostra,
Et fausta quæ ominamur

Vobis ex intimo corde,

Optimates artibus instructi!

XXIII.

Hinc per vastum æquor

Cùm navis celeri cursu tetenderit,
Secundi venti vėla impleant!

Donec in occidente gradum sistit,

mannos, viros occidentales, eorumque terras Vesterlönd, terras occidentales, appellârunt. Vid. inter alia Landnam. part, 1. cap. 5 et 7.

« PreviousContinue »